Page images
PDF
EPUB

ad eum diem in Hungaria defiderabatur bibliothecam addidit, quam vt ocyus perfectam videret, plurimos Graecos, Hebrai cosque codices autographos, magno aere a Turcis redemtos, Conftantinopoli adferri curauit praeterea tricenos fcribas conftanter aluit, qui cum alibi, tum vero Florentiae autores clafficos, et praeftantiffimos in quouis difciplinarum genere codices fideliter, et nitide defcriberent: quem in finem XXX. aureorum millia quotannis funt expenfa ; quibus adminiculis ita breui fupellex literaria creuit, vt multa voluminum manu exarata. Tum millia in regia Coruini bibliotheca cenferentur. Naquid autem ad regii operis fplendorem deeffet, codices auro, et biffo, diuitibus thecis, ac Mathiae Coruini infigni, bus exornati fuere: verbo denique ea erat Coruinianae bibliothecae magnificentia, vt li, brorum delectu, pretio, atque numero nulli tum effet in Europa fecunda (a). Prae terea, vbi typorum vfus in Germania fub medium eius feculi repertus (b) inualuit, Mathias, ne vtiliffimo hoc inuento diutius carerent fui, euocato Venetiis Andrea Hefs, typographiam Budae erexit, cuius memoriam

[ocr errors]

(a) De hac poft alios confulendus Xiftus Schier in differ atione de bibliothecae Coruinianae ortu, lapfu, et nteritu edit. Viennae A. 1766. (b) Typorum vfum alii Argentinae a Ioanne Guttenbergio A 1440 alii a loanne Fausto A. 1452. Moguntiae repertum tradunt.

tuetur Chronicon Hungariae ibidem A.1473. impreffum, ac Ladislai de Geréb praepofiti tum Budenfis, regisque confobrini nomini inferiptum, quod rariffimi inftar thefauri hodiedum in palatina Vindobonenfi bibliotheca afferuatur. His igitur et incitamentis, ec adminiculis id demum effectum fuit, vt Mathias poftremis vitae fuae annis, non fine honeftae, finceraeque voluptatis fenfu, florere iam literis Hungariam cerneret, multosque ex Hungaris in vtraque republica viros multiplici eruditione confpicuos numeraret. Por, ro cum non folas fcientias, verum artes etiam ad feliciffimi regni culturam necellarias apud fuos ftabiliri, propagarique cuperet, videret autem innumeros adolefcentes ob pa rentum inopiam ab illis condifcendis arceri, dignum fane fummo imperante iniit confilium, eius amplitudinis aedes Budae erigendi, quae plura adolefcentum millia caperent, regia ibidem munificentia alendorum, cunctisque artibus, atque difciplinis excolendorum. Verum immortale hoc opus praematura regis mors intercepit (a). Ceterum etfi inftitutum iftud minime illi perficere licuerit, plurima tamen alia ad Hungariae culturam adiumenta affatim fuppeditauerat. Pictores enim, statuarii, plaftici, caelatores, lignarii, argen tarii fabri, lapicidae, architecti ex Italia

(a) Huius moliminis teftimonium perhibet Cafpar Heltai in Chronico Hung, edit, Claudiopoli A. 1575. pag. 177,

[ocr errors]

conducti magno numero aduenerant, infana que illis ex aerario regio impenfa funt falaria: quin eo etiam curas fuas follicitus pater exporrexit, ut olitores, hortorum cultores, et agriculturae magiftros inde acciuerit: quorum opera non folum elegantiorem cultum accepit Hungaria, verum etiam res oeconomica ruralis ad vtiliorem rationem re uocata fuit. Vt fuis exemplo praeiret Mathias, praeterquam quod. Vitfegradi, ac Tatae noua palatia, hortosque exquifitiffimos collocauerit, Budenfem regiam ad aemulam Romano luxui amplitudinem, et magnificentiam perduxit, fplendidiffimoque illi operi fupremam manum impofuit (a). Qua in re non paucos e praelatis, et magnatibus nactus fuit imitatores, qui veteres, et peffime fecum ipfis cohaerentes aedes fuas ad Romanae ar chitecturae leges reformarunt, hortosque fuos felectis arboribus frugiferis, plantis item, ac oleribus ex Italia allatis non ad elegantiam modo, verum etiam vtilitatem confeuerunt. Vt autem Hungaros paffim in arcibus, villisque fuis feorfim degentes, vitamque focialem defugientes ad vrbanos mores, mutuamque inter fe confuetudinem, et,quae inde confe

(a) Palati Budenfis poftibus fequentes Antonii Bonfinii verfus funt incifi:

Atria cum ftatuis ductis ex aere, foresque
Coruini referunt principis ingenium :
Mathiam, partos tot poft ex hofte triumphos,
Virtus, aes, mar nor, fcripta perire vecant.

[ocr errors]

quitur, animorum vnionem colendam traduceret Mathias, praelatos, et potentiores regui dynaftas, atque nobiles eo permouit, vt finguli fuas aedes Budae haberent, illicque magnam anni partem, et negotiorum reipublicae tractandorum, et regis Budae degentis caufa exigerent: quod vt eo facilius obtineretur, idmodi nobilium aedes a vectigalibus. ciuitati pendendis immunes funt pronunciatae (a). Ac reapfe hoc inftituto id obtinuit Mathias, vt plurimi quotidiana cum eo, et inter fe agendi familiaritate annofis odiis, quibus praecipuae regni familiae ab fe inuicem antea diffidebant, feliciter exftinctis, amice, vrbaneqne vna viuere affuefcerent, et prifcos illos, ac feueros mores in ciuiles, ac amoenos conuerterent (b). Haec profecto omnia Mathiae regis animi magnitudinem, munificentiam, infignemque prudentiam commendant, vt qui paucorum annorum fpatio omnia ea, quae ad gentis alicuius vtilitatem, fecuritatem, gloriamque faciunt, rara felicitate perfecit: idque Hungariae rudi eo feculo praeftitit, quod Ludouicum XIV.diuturni regiminis fui tempore, in Gallia effectui dediffe hodiedum admiramur. Quapropter non immerito indignari folemus illis, qui Matbiam Coruinum nominis fui immor

(a) Difcimus hoc ex Vladislai II. decreto maiore A. 1492. edito art. CV.

(b) Vide Bonfinium decade IV. lib, VIL. quae fuccin. cte retuliinus, diffufius enarrantem,

"

talitatem non tam rerum praeclare geftarum
magnitudine, quam eruditorum, quos impen-
fe fouit, liberaliterque habuit, calamis con,
fecutum fuiffe criminantor.

§. XXIX.

Rerum facies a regis obitu.

[ocr errors]

Poft tanti, vt Mathias fuit, principis mortem tota monarchiae compages quafi fo. lutis nexibus folui, ac in ruinam impelli coepit; nil enim eorum, quae ad communem ⚫ felicitatem inftituerat, aut fuis moriens commendauerat, deinceps obferuatum fuit. Exequiis ad D. Stephani Viennae terminatis, proceres regni, qui aderant conuentum ibidem habuere, vt opportune profpicerent, ne interregni tempore aliquid detrimenti respublica acciperet. Hic finguli regni primores fuis in magiftratibus confirmati funt; nominatim Vrbanus Dótzi de Nagy luche epifcopus Agrienfis, quem Mathias rex poft Emerici de Zápolya palatini obitum, fufpen. fa interim noui comitis palatini creatione; regium locumtenentem fuum conftituerat, propterea, quod is praecipuo femper ftudio ad procurandam Ioanni Corvino in folio Hungarico fucceffionem ferebatur, fidemque dederat, fe id negotii totis viribus promoturum: alter ab hoc Stephanus de Zápolya, Emerici germanus, porro in vrbis Viennenfis, et totius Auftriae praefectura ftabilitus fuit.

[ocr errors][ocr errors]
« PreviousContinue »