Page images
PDF
EPUB

Tum, ne quis dolo, fraudiue locus effet, fi. gilla Mathiae regis omnia, medio in confef fu, non fine adfidentium motu, funt diffracta, verum multo magis praefentium affecit animos Ioannis Coruini ducis miferatio, cum eum Beatricis reginae pedibus affufum, gra tiam, beneuolentiamque implorantem afpexe re: continuo enim omnes in genua pariter prouoluti, ob tam infigniter de Hungaria meriti parentis memoriam, pupillum ducem eidem reginae maiorem in modum commendarunt, vtque eius fe partibus addictos facto ipfo declararent, non reginae folum, quod ipfa volebat, verum etiam Ioanni Coruino fidelitatem ad noui vfque regis ele ctionem iuramento obligarunt: huius infuper fidei omnem gazam regiam, arces item, ac ciuitates munitas commifere, Contmunibus his procerum ftudiis commota Beatrix, fupplicantem Ioannem ducem blandet ofculata, filii loco fe porro habituram, resque illius pro viribus curaturam fpopondit. Exinde vna commorati, exequiis quoque regis Albaeregiae, vt iam meminimus, celebratis interfuere, vnde Beatrix regina Strigonium receffit, telam, quam iam ante orfa erat, toto conatu pertextura: mox enim profufis largitionibus, promiffis, et blandi tiis illorum, quos confilio, et autoritate ceteris praeire non ignorabat, animos Vladislao Bohemiae regi conciliare coepit, idquod eo ardentius egit, pofteaquam ille fidem de derat, fe, vbi primum Hungariae corona potiretur, illam fibi coniugali foedere coniun

cturum: plurimum autem operae collocauit in expugnando Stepbani de Zápolya animo quem tam multiplicibus donis, et largitionibus eapropter obruerat, vt totum pene relictum a Mathia thefaurum regium in eumdem profuderit, vnde apud rerum, quae a Beatrice gerebantur, ignaros fufpicio enata poftea fuit, Stephanum de Zápolya gazam regiam furto fuam feciffe (a).

§. XXX.

Pro regno Hungariae candidati. Terminatis Albae iuftis funebribus, Vrbanus Dótzi Agrienfis epifcopus, pro Locumtenentis regii poteftate, comitia pro optando nouo rege in ciuitatem Peftinenfem ad diem XV. Maii eiusdem anni indixit. Nemo tum fere fuit, qui Ioanni Coruino duci coronam Hungariae fumma animorum confenfione delatum iri dubitaret, propterea, quod fummi quique in regno viri ad id efficiendum, viuenti adhuc Mathiae regi iuratam fidem obligauerant, quo in numero fuere locumtenens ipfe regius Vrbanus Dóczi Thomas Bakats ab Erdöd Iaurinenfis, Ioan

(a) Huc faciunt ea, quae de Stephani magnificentia Annales regum Hung. parte IV. pag. 264. tradunt.

[ocr errors]

nes de Pruis Varadinenfis, Sigismundus Ernuft de Tsaktornya Quinqueecclefienfis epifcopi, Emericus de Zápolya, Laurentius dux de Vilak Nicolai Boffniae regis filius, Stepbanus de Báthor Wayuoda Tranffiluaniae, ac praeter plures alios vtriusque ordinis viros, vniuerfus miles, et famigerata legio nigra a Ioannis ducis partibus ftabat, vt adeo, fi pro recepto olim more, illico a terminata funeratione, Albaeregiae eumdem regem proclamare, et inaugurare placuiffet, nemo quidquam in contrarium obmoturus fuiffet: quapropter haec ipfa aliquot hebdomadarum, quae comitia Peftana anteceffit, mora Coruini res afflixit, quod per id tempus Beatricis potiffimum factione primorum regni in eumdem ftudia vehementer refrixerint, voluntatesque varias in partes fint diuifae. Apertis autem comitiis non mediocrem omnibus follicitudinem attulere plurium principum, regnum variis titulis, ac non fine minarum iactatione prenfantium, oratores. Vt igitur noui regis electio, et recto ordine, et tranquille procederet, illud excogitatum fuit, vt fingulorum regni candidatorum legati feorfim a delectis ad id regni primoribus audirentur, nulloque certo refponfo dato, ad exitum vfque fufpenderentur. Primi omnium admiffi funt Thomas Taurinenfis, et Ioannes Varadinenfis epifcopi, qui commemoratis Mathiae Coruini me ritis, et data illi a plerisque iurata fide, Ioannem eius filium citra omnem moram regem pronunciandum contendere. Maximi.

[ocr errors]

liani iam regis Romanorum, archiducis Au ftriae oratores pacta diadematis reftituti oc cafione inita allegabant, quibus cauebatur vt, fi Mathias abfque herede obiret, Fride. ricus imperator, eiusue filius Maximilianus iure hereditario fuccederent. Verum quia 1477 pactis his Fridericus noua pace A. 1477. renunciare coactus erat, ac praeterea multis de caufis nomen eius apud Hungaros inuifum fuit, nemo fere deinde partes illius tu endas fufcepit. Venere poftea Cafimiri Poloniae regis legati, Albertum fecundogenitum principem, egregia plane, et excella in dole praeditum maiorem in modum commen dantes, cui ob Elifabetham, quae Ladisla pofthumi foror fuit, matrem vel ipfa fanguinis cum veteribus Hungariae regibus coniunctio patrocinaretur: ac hunc quidem Ca fimirus prae ceteris filiis apud Hungaros im perare cupiebat, tum quod fingulos e tribus filiis fingulis regnis admotos cuperet, tum vero quod Vladislaum primogenitum Bohemiae regem, ob ingenii hebetudinem, moderandae genti Hungaricae minus idoneum fore exiftimaret. Ferdinandi Neapolitani regis nuncii id vnum agebant, vt Beatrici reginae vi duae regni gubernacula pleno iure permitte rentur id fi impetraretur, Neapolitanos Hungaris terra, marique auxilio femper fu turos polliciti. Poftremi denique conuentum ingreffi fuere Bohemi, id fibi non minus, quam Hungaricae genti vtiliffimum fore contendentes, fi Vladislao rege conftituto, vi◄ cinae fibi duae gentes vno fub capite perpe

tuo

tuo deinceps foedere copularentur. Tot o ratorum fermonibus mirum non eft, patrum animos varias in partes, vt cuiusque in pu blica patriae, et priuata fua commoda ferebant ftudia, fuiffe diuifos. Quapropter habitis pluribus confultationibus, cum viderent, fi Ioannes Coruinus tot illuftribus candidatis praeteritis folium confcenderet, bello a cafare, Polonis, et Bohemis Hungariam certo certius appetendam, neque vnquam cum vicinis his ftabilem patriae pacem fore, e falute reipublicae vifum fuit, vt Ioanni Coruino omnis regni confequendi fpes aperte tolleretur: ne tamen eam repulfam grauius ille ferret, id fe parentis optimi memoriae daturos receperunt, vt eidem omnium maxime tum lucrofa Dalmatiae, Croatiae, et Sclauoniae praefectura a futuro rege concederetur. Et vero ea tum fuit animi moderatione dux, vt ad auertendas a patria belli calamitates patrum voluntati haud grauate affenferit. Non multo quidem poft, per eos, qui Beatricis reginae pro Vladislao molitionibus acriter obfiftebant, concitatus arma corripuerat, quae vel ex eo capite patriae funefta euadere poterant, quod arces regias omnes, ipfamque adeo facram regni coronam fua in poteftate habebat, verum tum etiam non armis, fed procerum precibus vietus, fe fe fubmifit, vtilemque deinceps Hungariae na uauit operam. Hune in modum Ioanne duce a folio remoto, tres in partes abiere proceres: alii Maximilianum, Albertum Polonum optabant alii, plurimi denique Beatricis re PALMA P. II. Ff

[ocr errors]
[ocr errors]
« PreviousContinue »