Page images
PDF
EPUB

Farkashidam fignato confirmauit (a). Pro. moto deinde itinere Strigonium ad Beatricem reginam fui defiderio amentem deceffit, familiariterque ibidem aliquamdiu verfatus renouata nuptiarum primo quoque tempore celebrandarum promiffione, Budam demum incolumis tenuit. Hic ille palatii Coruiniani fplendore, et magnificentia vfque adeo captus, fibique prope ereptus fuit, vt admirationem fimul, atque laetitiam fuam et multis verbis, et inconditis geftibus prodere non erubuerit, vt adftantes Hungari nouum regem cuncta vltra modum mirantem, laudantemque irridere inciperent, multosque iam tum illius ad folium euecti poeniteret; paucorum enim dierum confuetudine fagaciores perfpexerant: Vladislao et ingenium, et excelfum, fortemque, qui fummum deceret im perantem, deeffe animum.

S. II.

Coronatio magna pompa peragitur. Coronationis folennia, contra quam conftitutum fuerat, aliquamdiu differri neceffe fuit: primum enim Albertus, princeps Poloniae, datis fibi a Cafimiro patre aliquot millium copiis inftructus, ac quibusdam fuperiorum partium Hungaris ad partes fuas traductis, Peftinum

(a) Diploma hoc vide integrum in codice iuris patrii,

fub id tempus peruenerat, vi admota fratrem ad concedendum fibi Hungariae regnum adacturus, Verum cum ob potiorem gentis partem Vladislao adhaerentem, de fucceffu defperaret, facile fe induci paffus eft, vt acceptis a fratre tribus aureorum millibus, ac dynaftiis aliquot in Silefia obtentis, vnde venerat, rediret. Paulo difficilius negotium faceffiuit Ioannes Coruinus Oppoliae, Liptoniaeque dux, qui cum reliquas arces regias, tum Villegradum ipfum, vbi corona regni afferuabatur, per ftipendiarios milites fuos fidelitatis iuramento fibi obftrictos, in poteftate habebat, regnique amiffi dolore iterum correptus, negauit fe facrum diadema fuis e manibus dimiffurum. Plena res erat periculi, quod Coruinus dux bellicis artibus egre gie excultus copiofum militem in armis cenferet, ac cum plures alios, tum vero Laurentium ducem de Vilak opibus, et po tentia nulli tum in Hungaria fecundum partium fuarum fectatorem haberet. Ne itaque alieniffimo plane tempore fax belli intestini Hungariam fuccenderet, primores regni, quibus excella Ioannis Coruini indoles optime perfpecta fuit, eumdem adiere orantes, vt regni, ad quod confequendum nulla iam expedita effet ratio, ambitum poneret, neue cariffimam fibi patriam in belli calamitates coniiceret fancte polliciti, fummam illius et apud regem, et apud Hungaros habitum iri rationem, ac, quidquid aliud volet, demto regno, confecuturum: et vero ea fuit in patriam caritate dux Coruinus, vt illius fa

:

X

[ocr errors]

lutem fuae antehabens ambitioni, cum reliquas arces, tum vero Viffegradum regiis manibus vltro refignauerit, ac propterea V ladislaus, vt gratum teftaretur animum, non modo Oppolienfem in Silefia ducatum eidem porro confirmauit, verum etiam Dalmatiae, Croatiae, et Sclauoniae praefecturam in perpetuum contulit. Sublatis igitur obftaculis omnibus, coronationis folennia in XXI. Septembris Albamregiam funt indicța, arque hic, praeter vfitatum hactenus morem, a dislaum inaugurauit Ofualdus epifcopus Zagrabienfis, propterea quod Hyppolitus Eftenfis dux Ferrariae, quem Mathias Coruinus A. 1487, ad. Strigonienfem metropolim promouerat, ob immaturam aetatem necdum facerdotio initiatus erat, Petrus autem de Varda Colocenfis archiepifcopus adhuc fuo in carcere fqualebat, nonnifi fefto D. Michaelis die interuentu pontificis per regem inde exemtus. Hac occafione non modo bulla aurea renouata, verum etiam conftitutiones quaedam funt perlatae, quae ad ea fere capita, in quae rex Farkashidae confen. ferat, reuocantur. Hic pariter Ioanni Coruino, quemadmodum ante cautum fuerat, Illyrici totius praefectura comitiorum confenfu confirmata fuit. Illorum temporum aequales memorant, nullam facile coronationem tanta omnium ordinum frequentia, et fplendore fuiffe peractam. Nam praeter innume ram nobilium, arma auro, gemmisque fulgentia deferentium, multitudinem, praelati, baronesque regni cohortes fuas et armis, ee

1487

multis de hofte relatis victoriis illuftres magno numero eo deduxere: hos inter autem omnium maxime confpicuae fuere Ioanmis Coruini ducis equeftres, pedeftresque copiae, quibus fi praetorianum militem, nigramque legionem connumeres, Albaeregiae tum praefentes armati iufti exercitus fpeciem referebant. Atque hac opportunitate fuere nonnulli viri militia clari, qui re gi autores erant, vt florentiffimas eas copias fine mora in Auftriam, quam iam Máximilianus occupauerat, traduceret, hoftique i bidem armatus occurreret, futurum enim hae ratione, vt vel Maximilianus praelio deuictus inde eiiceretur, vel certe, ad honorificas, vtilesque Hungaris pacis conditiones ineundas adigeretur: verum alia tunc mens fuit et Vladislao, et, quem ille negotiorum, confiliorumque arcanorum adminiftrum ex Beatricis reginae commendatione fibi dele. gerat, Thomae Bakáts ab Erdöd epifcopo Iaurinenfi, aulae cancellario, vt qui ante iam parum prouide ita conuenerant, vt Auftria Maximiliano recuperanda vltro relinqueretur, falfo exiftimantes illum hereditariis fuis ditionibus, conniuente rege, fine fanguine potitum, nil porro obmoturum, pacemque perlibenter initurum; fed ea opinione non fine grauiffimo regni damno fe foede delufum poftea fenfit Vladislaus: ceterum cum coronatione peracta, nil prorfus a Maximiliano timendum ille putaret, ordinibus regui domum redire iuffis, militeque omni in

hyberna dimiffo, Budam rediit quieti, vt fperabat, vacaturus (a).

§. III.

Bellum cum Maximiliano caefare.

Hac Vladislai regis focordia, atque negli gentia egregie in rem fuam vfus fuit Maximilianus. Is enim, vbi primum negatam fibi coronam a reduçibus e conuentu Peftinenfi oratoribus fuis intellexit, repulfam eam vlcifci pro viribus conftituit, et quoniam non iam cum inuicto heroe Matbia Coruino, fed eum ignauo, bellicarumque artium rudi principe rem fibi fore vidit, in fpem venit, non modo amiffas olim ditiones Auftriacas recuperandi, verum etiam Hungariam fub iugum mittendi. Itaque ftipendio conductis in Germania copiis, Auftriam inuafit, vrbibus, et arcibus omnibus, quod nullo prorfus Hungarorum praefidio prouifae erant, nemine refiftente, in fidem receptis, Viennam demum obfedit: hic quoque non diu illi laborandum fuit, Stephanus enim de Zápolya et Auftriae, et loci gubernator, vbi primum de Maximiliani aduentu edoctus fuit, vt acceptis ab

(a) Bonfinius decade IV. lib. X. Iftuánfii hiftoriarum lib. I. Ludouicus Tubero commentariorum lib. 11.

« PreviousContinue »