Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

expediret, non modo cfarum decies mille aureorum debitum, quo Fridericus ei obligatus erat, condonauit, verum etiam ducentorum mille aureorum doti, quae Elifabethae illius matri ex hereditate Auftriaca debebatur, quantum ad fe attinebat, die XXIII. Nouembris eiusdem anni folennibus literis

fponte renunciauit. Hunc in modum ea, quae Mathias tot fudoribus aquifiuerat, V. ladislaus ignauia fua momento peffumdedit.

S. V.

Regina Beatrix e thoro, et regno excluditur. Procurata domi pace, Beatrix régina non leuem Vladislao regi faceffiuit moleftiam: Cum adhuc Pragae ageret Vladislaus, oblata fibi regni Hungarici obtinendi fpe, nuptias illi promiferat: cum autem per Strigonium, vt diximus, iter Budam haberet, fponfionem fuam coram renouauerat, fublato igitur bello, et reddita regno tranquillitate, vrgebat iam morae impatiens regina, vt fua ille promiffa impleret. Verum obftabant aulae adminiftri, quibus et regis hebetudo, et mulieris calliditas optime erat perfpecta, quod vererentur, ne illa viri loco regni habenas pro arbitrio moderaretur: itaque vera caufa diffimulata, ea vnice ex ratione Vladislao matrimonium id diffuadebant, quod Beatrix

fterilitate laboraret, ac idcirco nulla effet heredis ex illa fufcipiendi fpes: quapropter Vladislaus, cui heredis, fuccefforisque cura fuit, negotium ftudiofe in dies procraftinabat, eaque reginae nunciis refponfa dabat, quibus nec fatis affentiri, nec diffentiri nuptiis videretur. Ea tergiuerfatione minime fe a propofito dimoueri palla fuit Beatrix, quin potius Innocentium VIII. papam orauit, vt regem ad feruanda promiffa compelleret, a quo cum Vladislaus vehementius vrgeretur: miniftrorum fuorum fuafu, negotium omne ad collectos A. 1492. in Budenfi con- 1492 uentu regni ordines retulit, id, quod eis e republica faciendum videretur, praeftiturus: non defuere tum, qui muneribus per reginam corrupti, nuptias reapfe contrahendas fuafere verum potior pars obftitit caufa fterilitatis, quod, fi Vladislaus fine fobole obiret, nollent Hungaricam fucceffionem ad Maximilianum caefarem deuolui: fed neque publica hac repulfa animum defpondit viri appetens mulier, quare rurfum caufam omnem Romam ad Alexandrum VI. pontificem detulit, nec cetera inter puduit eam adducere, fponfionem nuptialem, ab Vladislao rege per commercium carnale fecum habitum, fuille roboratam. Pontifex ne quid temere ftatueret, Vrfum de Vrfinis legatum in Hungariam mifit, rem omnem coram cogniturum. Animaduertit continuo legatus, Vladislaum, $ qui et promiffa fua, et familiarem confuetudinem vltro confitebatur, minime a Beatrice ducenda abhorrere, fed ab ordinibus

regni prohiberi, qui propalam legato denunciarunt, numquam fe conceffuros effe, vt regi fuo idmodi mulier coniungeretur, quae tot annorum cum Matbia Coruino rege conuictu, nulla edita prole, euidens fterilitatis fuae praebuiffet argumentum. Magnopere autem ad falutem reipublicae Hungaricae intereffe, vt Vladislaus rex heredem nancifceretur. Haec cum a legato didiciffet ponti1493 fex, habito die III. Aprilis A. 1493. S. R. ecclefiae cardinalium confiftorio, decretum edidit, quo perpetuo deinceps filentio Beatrici impofito, Vladislaum ab ineundo cum ea coniugio abfoluit. Hanc habuit Vladislaus gratiam Beatrici, cuius potiffimum factione, prae Ioanne Coruino duce, reliquisque candidatis Hungariae coronam adeptus fuit, fed et illa haud fatis fancte feruatae fidei coniugalis poenas dedit: vt quae viuo adhuc, fed grauius aegrotante Matbia, iam Vladislai, iam Maximiliani caefaris amores prenfabat, vtrique fe a morte mariti in coniugium obtrudens, dotisque nomine regnum Hungariae offerens: quae negotiatio, fortaffe detecta, ei grauem illam inuidiam conflauit, quafi Mathiae toxicum propinaffet. Terminata hunc in modum Romae lite, vrgentibus regni ordinibus, Bea trix conuafatis, qui adhuc refidui erant, the. fauris, Neapolim rediit, ac in infula Aenaria 1508 A. 1508. fpem nuptiarum cum vita pofuit. Vladislaus autem multis fuorum precibus aegre admodum adductus fuit, vt coniugem fibi accerferet e Gallia, Annam Gaftonis Fu. xenfis Candalae dynaftae filiam,mulierem prae.

ftantiffimam, quae ei A. 1502. in manus con- 1502 uenit, duabusque prolibus Ludouico, et Anna editis, non fine irreparabili mariti, proliumque damno, quadriennio poft A. 1506. in 1506 partu deceffit.

S. VI.

Diffidia ordinis profani cum clero.

el ex iis, quae hactenus narrauimus, licet perfpicere, quam leni, timida, ac propemodum ignaua effet indole Vladislaus, quam parum ab ingenio animique robore, ad tot populos in obfequio continendos, effet inftructus: vt adeo multi inde audaciam ceperint, eius maieftatem, autoritatemque impune contemnendi: quapropter metu omni depofito, non eius iam folum iuffa infringere, verum etiam fanctiffimas, ad communem omnium falutem, et fecuritatem leges, a decefforibus latas violare, debiliores opprimere, bonis, et facultatibus pro libi dine exfpoliare, aequiffimis fummorum etiam regni tribunalium fententiis vim, et arma opponere, ordines regni mutuis odiis, et infectationibus fe fe laceffere, potentiores familias non animis folum, verum et armis inuicem decertare, ita denique, quafi nemo iam imperaret, cuncta pro arbitrio a gere, apud Hungaros breui in morem abiit. In communi ea reipublicae perturbatione non

parum et facultates cleri, et autoritas diminuta fuere: plurimum autem pertulit equeftris nobilium ordo, cuius libertates, et praerogatiuae, per opulentiores, ac quafi tyrannidem affectantes dynaftas aliquot, non me, diocriter fuere reftrictae. Horum itaque, et quorumdam regni baronum, quibus patriae falus cordi fuit, precibus inductus Vladislaus, aliquoties generales conuentus habuit, qui tamen ob atrocia multorum e feculari ordine cum clero, magnatum item cum equeftri nobilitate diffidia, poft multas inanes difceptationes, nil prorfus remedii attulere: hoc fi fummo cum candore in luce ponere conati fuerimus, nemo nobis vitio dabit; hinc enim intelligemus quibus machinis florentiffimum regnum fenfim labefactatum, ad Mohatfium denique in ruinam actum fuerit. Odia in facrum ordinem multiplicibus de caufis fuere énata: illud commune omnibus fuit, quod aegre multi ferrent, per praelatos decimas iure omni fibi debitas diligenter, at interdum vltra legem, et receptam confuetudi pem exigi, eosdemque, qui aut illas denegaffent, aut fraude egiffe comperti effent, ad poenas innumeris legibus dictatas, depofci: fpeciatim autem illud multis tum dolebat, quod Vladislaus peculiari quadam in ecclefiafticum ordinem fiducia ferretur, ac nonmodo familiarem cum praelatis confuetudinem coleret, verum etiam cum iis fere folis fua iniret confilia: quos inter, vt alios praetereamus, Sigismundus Ernuft epifcopus Quinqueecclefienfis aerarii regij praefectu

« PreviousContinue »