Page images
PDF
EPUB

ram fat maligne geffit: Dominicus Albenfis praepofitus, perfonalis praefentiae regiae in iudiciis locumtenentis munus, fecularibus antea proprium, pluribus iam annis adminiftrauit: verum, nequid diffimulemus, plerorumque oculos offendebat Thomas Bakats ab Erdöd aulae cancellarius, vir et ingenio, et do ctrina fummus, rerum autem tractandarum dexteritate, et aftutia nulli ea aetate fecundus, laurinenfis primum, dein Agrienfis epifcopus, ac ferius poftea Vladislai beneficio ad Strigonienfem metropolim, et S. R. ecclefiae cardinalatum euectus. Huic igitur foli rex addictas habebat aures, ex eius vnice arbitrio facras aeque, ac profanas dignitates diftribuebat, ex eius confilio oderat alios, alios fouebat, vt adeo citra eius voluntatem, nec domi, nec cum exteris principibus quidquam ageretur (a). Quodque virum, vel fummae apud regem gratiae, ac autoritatis caufa inuidiae obnoxium, magis adhuc ex, ofum reddebat, fuit illud, quod Vladislaus illi cum plurima alia dona, tum vero opimas aliquot abbatias, ac praepofituras regu lares contulerat, vt nemo iam feu bonorum amplitudine, feu opum ac diuitiarum affluentia cum eo poffet in contentionem venire: quibus cum temperate ille vteretur, ad eam demum opulentiam peruenit, vt non folum

(a) Quanta Thomas etiam apud fui ordinis viros inuidia laborarit, difce ex Petri de Varda archi epifcopi Colocenfis epiftola XLIII, et CXLII,

[ocr errors]

iam priuatis, verum etiam regi ipfi pecu. niae inopia faepius laboranti, infcriptis fibi prius S. coronae dominiis, aes mutuum daret: quibus adminiculis opes illius in immenfum poftea creuere, vt fextam propemodum Hungariae partem,variis titulis aquifitam, poffidere iactaretur. Inuidiae his, quas diximus, ex caufis conflatae nouum acceffit fomentum ob priuatas, quae Thomae cancellario cum Stephano de Bathor Wayuoda Tranffiluaniae interceffere fimultates: hic etfi generis antiquitate, opibus, magiftratu, quem gerebat, et multiplicibus aduerfum Turcas victoriis, quibus inclaruerat, prae ceteris effet confpicuus, quia tamen legendi, fcribendiue rudis, ac literaturae omnis expers erat, naturae potius impetu, quam ratione agebat omnia, adeo vt Tranffiluani afperam illius, ac intractabilem in gubernando indolem cane, et angue peius deteftarentur. Poft iteratas nobilitatis Tranfliluanicae durum hominem a Wayuodatu remoueri flagitantium querelas, cum rex natura timidus virum fibi cetera fidelem, ob magnam apud fuos autoritatem, clientumue multitudinem ne commonefacere quidem, minus autem magiftra. tu priuare auderet, Thomas Bakats id confilii fuggeffit, vt more, qui Ludouico M. et Mathiae Coruino familiaris erat, in vfum reuocato, Stephano Bathorio Bartholomaeum Drágfi de Belthök in Wayuodatu focium adiungeret, neue is, fe vnum peti, poffet exiftimare, cunctis omnino banis, et limitum praefectis facilioris gubernationis caufa, fuos

1

collegas daret: futurum hac ratione praedicens, vt vel Batborius, collegam non ferens, magiftratu fe vltro abdicaret, vel certe diuifa illius autoritas reftringeretur. Et ceffit profecto res e fententia Batborius

enim inopinato eo regis decreto vltra modum commotus, cum variis agitatus intemperiis aliquamdiu, quid fibi agendum effet, deliberaffet, cancellario ipfo confilium fuggerente, fponte Wayuodatui 1493. valedixit. Verum 1493 quemadmodum in aulis etiam nil arcanum diu latere poteft, vbi fabae in ruinam fuam cufae autorem fuiffe didicit cancellarium, tanto in eum exarfit vindictae ftudio, vt illius vlcifcendi caufa, vniuerfum praelatorum ordinem fibi deinceps totis viribus perfequendum fumferit: vt enim cognatione, affinitate et clientelis abundabat prae ceteris, plurimorum ftudiis, ac voluntatibus ad fuas partes pertractis, magno tumultu ad profternendam cleri potentiam coepit incum bere egit porro, vt qui ex regum gratia plura tenerent beneficia, vnico retento, ceteris femet abdicarent. Communes clero cum nobilitate libertates, ac praerogatiuae tollerentur: ius decimarum tot iam ante le. gibus, et quatuor propemodum feculorum vfu roboratum, aut aboleretur penitus, aut certe reftringeretur: ecclefiaftici omnes a parochianorum comitum magiftratu, a fenatoria dignitate, ac cunctis denique aulae of ficiis arcerentur nullis de republica confultationibus intereffent, neque vnquam, vt primores, fenatoresue regni, fed, vt cuiuis

fubdito liberum fuit, priuato folum nomine, propriorum negotiorum caufa, regem adirent (a). Ex quibus omnibus manifeftum fit, eo confilia fua intendiffe Bathorium, vt ordinem ecclefiafticum in Hungaria e primi, vt leges loquuntur, ftatus dignitate deiiceret: enormibus his poftulatis, quoad vixit Batbo rius, non tam vi, ac potentia, quam confilio, et prudente diffimulatione obuiam iuere praelati, id folum pro viribus prohibere conati, ne publicis regni conftitutionibus quidquam aduerfus eorumdem iura, dignitatemque decerneretur. Verum Batborii molitiones altiores in multorum animis egere radices, quam vt tempeftas illa eius morte de1497 fineret. Rurfus enim in comitiis A. 1497. Peftini celebratis, eadem omnino poftulata integrata funt, quibus cum et clerus, et feculares nonnulli intercederent, neque rex affentiri vellet, inutilibus difceptationibus, et iurgiis tempus comitiorum extractum fuit, vt nulla prorfus conftitutione edita, finguli 1498 domum difcefferint. Demum A. 1498. in conuentu Budenfi ad diem D. Georgio facrum conuocato, prohiberi nullo pacto potuit, quo minus ordo eeclefiafticus ab aduerfa factione vinceretur: cum enim tum rex expeditionem in Turcas, neceffariumque belli apparatum a fuis poftulaffet, vt variantes diu comitio rum voluntates ad vota fua flecteret, aliquid

(a) Ludouicus Tubero commentariorum lib. V. §. II. et Lil.

[ocr errors]

concedere coactus, nonnullas ex illis, quas
Bathorius procuderat, leges perferri admifit,
videlicet ne vlli praelato deinceps paro
chiani comitis honor obtingeret, ac illi o-
mnes eodem priuarentur, qui a Diuis regi-
bus epifcopatui in perpetuum fuiffe collatum
euidente inftrumento demonftrare non pof-
fent (a): vt, fi quis ecclefiafticorum plura
poffideret beneficia, vno, quod maluiffet, fibi
retento, cetera ad D. Iacobi Apoftoli diem
refignaret, aliis bene meritis diftribuenda:
(b) ne ecclefiaftici bona fecularia fiue em-
ptione, feu pignoris titulo aquifita, perpe-
tuo fua facerent (c). Confulto hic abftine-
mus a ceteris conftitutionibus commemoran-
dis, quibus praelatorum, quantum in res pro-
fanas iurisdictionem fuam extendiffe vide-
bantur, poteftas, et decimas colligendi ra-
tio certis limitibus definita fuere: ceterum
ea, quae fumma tum feueritate aduerfus cle-
rum fancita erant, non magnam edidere ftra-
gem, nemo enim epifcoporum, quorum con-
plures tum parochiani comitis dignitate ful-
gebant, eadem priuatus fuit, quod deceffo-
rum regum gratia epifcopatui adnexam fuiffe
demonftrauerint: quos inter vel eo nomine
Agrienfis epifcopi nos meminiffe oportet,
quod in comitiis A. 1514. celebratis vniuer- 1514

(a) Vladislai regis decreti III, art. LVII. decreti V,
art. III.

(b) Decreti II. art. LVI,

(c) Ibidem art. LV.

« PreviousContinue »