Page images
PDF
EPUB

am die XIX. Iulii A. 1506. reftituere (a). 1506 Acque hac ratione celebri illi edicto Rakofienfi, eadem, qua perlatum erat, facilitate, anno nondum euoluto, derogatum fuit. Quamquam concordiae huius tractationem illud expeditam reddidit, quod Anna regina Ludouicum filium, fatali tamen fibi partu, calendis Iulii enixa , regem, regnumque vniuerfum exhilarauerit. Filio enim herede in lucem edito, et Maximiliani caefaris fucceffio in longius iam dilata, et illis, quos re gni ambitu laborare iam diximus, fpes regni omnis adempta videbatur.

S. X.

Ludouici coronatio.

Laetitiam e Ludouici natiuitate conceptam in animo regis penitus exftinxit mors Annae reginae coniugis, quam infra viri, et principis dignitatem adeo acerbe tulit, vt, quo moerori fuo liberius vacare poffet, hominum femet confpectui penitus fubduxerit, omnem. que reipublicae curam vltro abiecerit ne mini tum ad eum de negotiis acturo aditus patuit, non fine grauiffima multorum offen.

(a) Concordiae inftrumentam lege in Annal. reg. Hung, ad h. a,

fione, et totius regni detrimento. Solitu dinem hanc cum in priuato quouis patrefa milias, tum vero omnium maxime in fum no imperante deteftandam, minime diutius tolerandam ratus Thomas Bakats cardinalis Strigonienfis, captata opportunitate, regem adiit, eidemque communem, quam apud omnes hac fua viuendi ratione contraxerat, inuidiam, et damna inde fecuta multis explicuit, tum vero vt aliquem in eius animo laetitiae fenfum excitaret, prona omnium regni ordibum ad Ludouicum filium coronandum ftudia retulit: quo ille nuncio vfque adeo gauifus fuit, vt die infequente, pofito veftium fqualore, purpuram indutus, hilari vtcum que vultu, fuis fe fe falutandum exhibuerit. Quapropter, vt regis animum omni luctu ocyus liberatum, ad curandam rempublicam traducerent, comitia pro coronatione in XII. 1507 Martii A. 1507. indixere. Hic rege ipfo filii vice, folitum de obferuandis gentis libertatibus iuramentum nuncupante, octo menfium infantem cardinalis Strigonienfis in. augurauit: Hungarorum exemplum cum biennio poft Bohemi imitati fuiffent, gemina haec coronatio fummo fubditorum confenfu peracta, fecuram Ludouico paternis in regnis fpondebat fucceffionem: verum iam tum fagaciores aliquid puero periculi imminere praefagiebant a Ioannis de Zápolya ambitione, cui rex ipfe imprudens non leue fomentum praebuit. Paulo grauioribus iam morbis laborantem Vladislaum nonnulli Zapolyias narum partiuni ftudiofi adiere; multisque

hortati funt, vt, fi filium ab obitu fuo fecure regnare, atque ab aemulorum vi tutum praeftare vellet, Ioannem de Zápolya, iuuenem prae ceteris in regno locuplerem, tempeftiue Ludouico conciliare ftuderet, a quo fi hic poftea protegeretur, neminem regni dynaftarum haberet metuendum. Confilio huic contra plurium, futura fagacius praeuiden tiunt, mentem perlibenter paruit Vladislaus: ac primum quidem Ioanni de Zápolya vndeviginti annos nato, generalis regni capitanei dignitatem, nonnifi fummis militiae ducibus propriam, contulit, illique mox adiecit Tranf filuaniae Wayuodatum: geminis his hono ribus in immenfum aucta Ioannis ambitio magis adhuc creuit, cum Vladislaus Sigismun dum, regem Poloniae, germanum fuum eo permouit, vt illius germanam Barbaram matrimonio fibi A. 1512. coniungeret (a). Nous 1512 haec, eademque fplendida affinitas Ioannis animum eo erexit, vt ipfe quoque nuptiarum cum regis fui Vladislai filia Anna aliquando contrahendarum fpem fibi fecerit, ftudiaque, et conatus fuos omnes eo clam direxerit, quo tum illuftri fponfa potiretur (b).

(a) Vide de his nuptiis Séepufii facri, et profani part. I. pag. 151. Parte II. pag. 123.

(2) Teftis ceteros inter eft Thurnschuambits coaeuus feriptor cit. Scepusi Parte IV: pag. 36.

§. XI.

Expeditio cruciata contra Turcas improuide promulgatur.

Ad ceteras, quas Hungaria Vladislao imperante perpella fuit, calamitates cumuli inftar acceffit celeberrima rufticorum cruciata contra Turcas expeditio, cuius damna omnis ae tas, conditio, et ordo fatis fuperque longo tempore fenfit. Iuuat funeftae huius fcenae et occafionem, et caufas omnes inftituta bre uitate explicare: Selimo Turcarum Sultano, primum cum patre fuo Baiazetbe, tum vero cum geminis fratribus regni aemulis bellum gerente, diuifis Turcarum animis, ac viribus, et pontifex, et multi Europae principes, et Hungari ipfi Vladislao autores erant, vt ea opportunitate ad eliberandas a Turcarum iugo facrae coronae prouincias vteretur: verum ille imbecillitatis fuae confcius, ac monarchiaeHungaricae vltra modum in ruinam inclinatae viribus diffifus, pulcherrimam illam rei cum fucceffu contra nominis Chriftiani hoftes gerendae occafionem, quamquam inuitus, negligere coactus fuit. Tulere id aegerrime cum multi alii, tum vero Thomas Bakats cardinalis Strigonienfis, minime re cogitans, ad gerenda bella non folis for tium virorum dextris, verum etiam armorum apparatu, et pecuniariis fubfidiis opus effe: itaque cum concilio Lateranenfi V. in quo 1513 Ioannes Mediceus die XI. Martii A. 1513. fub Leonis X. nomine pontificatum confcen

[ocr errors]

dit, interfuiffet, quo illuftre aliquod, vt ipfe arbitrabatur, patriae fuae beneficium procuraret, orabat nouum pontificem, vt fibi apoftolici in Hungaria legati dignitatem conferret, atque vna poteftatem faceret, cruciatam aduerfus Turcas expeditionem cogendi. Leo X. in Hungaros peculiari quodam ftudio propenfus, idmodi gratiam, quae nullo fibi conftabat fumtu, perlibenter cardinali Thomae conceffit, data illi facultate, poenas ecclefiafticas, criminibus ex rigore ecclefiae olim infligi folitas, relaxandi iis omnibus, qui aut ipfi ad facrum contra Turcas bellum proficifcerentur, aut certe illud aere collato adiutum irent. Ea re obtenta laetus cardinalis, vt primum domum rediit, et pontificis mentem, et peramplam fuam legati pontificii ad arma Turcis inferenda poteftatem, pleno in patrum conuentu fub initium anni 1514. explicuit: multi hic rerum, tem- 1514 porumque adiunctis minime adiunctis minime aequa lance ponderatis, bullam pontificis fine mora promulgandam, cunctosque, qui vellent, fub fignum crucis in bellum facrum autorandos ac recta denique aduerfum Turcas ducendos cenfuere: verum confilio huic iuftis de caufis obftitit Stephanus Telegdi aerarii regii praefectus: aiebat enim nil prorfus fpei effe in quantauis hominum, difciplinae militaris, et armorum tractandorum rudi multitudine de pecuniis ante omnia cogitandum, quae fi adeffent, facile poftea militem collectum, et arinis inftructum, non fine fpe ́ victoriae in hoftes educi poffe: fuadebat igitur, vt prius

PALMA P. II.

I i

« PreviousContinue »