Page images
PDF
EPUB

As

1

aurei vnius a fingulis portis, feu feffionibus fubfidium per vniuerfum regnum indicere. tur, tum vero poenarum ecclefiafticarum relaxatio, fiue, vt dicimus, indulgentiae a cardinale promulgarentur illis folum, qui pro facultatum fuarum viribus aeris aliquid in bellum facrum contuliffent: vtroque hoc fubfidio confcriptis copiis, fi praelati praeterea, barones, magnates, ac nobiles fuum quique iunxiffent militem, tum enim vero Turcas vtiliter oppugnari, debellarique poffe (a). Sapiens, et ad omnes prudentiae leges exactum Telegdii confilium a plerisque, qui a cardinale iam ante occupati erant, reiectum fuit, ac cum rex, defixis in terram oculis, neutri parti feu voce, feu nutu aut affentiri, aut diffentiri videretur, potioribus fuffragiis decretum, vt cardinalis cruciatam expeditionem pro legati pontificii poteftate indiceret. Itaque altero mox die, durante adhuc conuentu, Thomas cardinalis folenni miffa Budae in D. Sigismundi aede celebrata, eam,quam diximus, indulgentiam cunctis feu fubfidium daturis, feu ad bellum facrum profecturis promulgauit, tum vero cruciato militi ducem conftituit Georgium cognomento Dófam, virum agrefti loco natum, qui quod Alym begum Epirotam, Turcicae cohortis ductorem, fingulari certamine congreffus, transacta per parmam, et pectus hafta proftrauiffet, Tub

(a) Iftuánfius Hiftor. lib. V.

idem tempus praemii confequendi caufa, Belgrado appulerat, ac ab Vladislao rege idcirco nobilium regni coetui adfcriptus erat. Huic igitur forti quidem militi, fed ducibus propriae prudentiae, ac fcientiae militaris rudi, praegrandi vexillo albo, rubea cruce diftincto, in manus tradito, cruciati exercitus imperium commifit cardinalis, quafi expeditionem illam a folis ruricolis fufcipi voluiffet. Poftquam et bulla cruciata, et Georgii Dófa antea ruftici, nunc belliducis, nomen per vniuerfas regni dioecefes, et ecclefias promulgatum fuiffet, agreftis turba feu pietatis caufa, feu laborum fibi propriorum fu-. ga, relicto vomere, tanto vbique numero militiae huic nomen dedit: vt exeunte hyeme eiusdem A. 1514. XL. millia rufticorum 1514 ad campos Peftinenfes confluxerint: quibus fi ceteros Albaeregiae, Magno-Varadini, et Colotzae fub figna collectos adiicias, facile LXXX. millia hominum, paucorum dierum fpatio ad inferenda Turcis arma conuenere (a). Iuftus fane exercitus, cui fi fapiens dux praefectus fuiffet, grandem omnino plagan Ottomanni ab Hungaris fuiffent acceptu

ri.

*(a) Idem ibidem, et Ludouicus Tubero commenta

tariorum lib. X. §. ILL.

§. XII.

Bellum rufticum inde exortum. Laetitia illa, quam cardinalis ex tot cruciatorum millium confluxu hauferat, paucis poft diebus in acerbiffimum luctum defiit, poftquam vidit, quid inconditae multitudinis pof fit audacia, praefertim, fi publica armetur autoritate. Prima vis mali inde fumfit ex-ordium: cum facta per parochos bullae promulgatione, nullo aetatis difcrimine, iuuenes aeque, ac fenes e pagis, et poffeffionibus turmatim difcederent, terreftres domini, villarum, agrorumque fuorum culturae tem peftiue confulturi, dimiffis fatellitibus, colonos fuos vi adhibita e fuga retrahere, domumque reuocare funt coacti, hinc amarae agreftium ab expeditione facra fe fe prohiberi dolentium querelae, hinc odiorum in dominos femina funt profecta, vt adeo eodem propemodum tempore cunctis in regni partibus dominos inter et fubditos ad caedes vfque decertaretur. Praeterea cum illis, qui in campis Rakofienfibus vna iam conuenerant, annona omnis, quam fecum attulerant, defeciffet, nec vlla a quoquam feu ftipen dia, feu victualia praeberentur, extrema adacti inedia, facto in fuburbanas magnatum, ac nobilium Budae non minus, quam Peftini aedes impetu, quidquid vfui effe poterat, per vim diripuere: atque ex eo die, et numero, et viribus fuis confifi, omiffa domum redeundi cura, rapinis, et fpoliis viuere

funt exorfi: ob quam rapiendi licentiam, cum' nonnulli per nobiles intercepti, atrocius caftigati fuiffent, cruciata illa hominum colluuies in furorem acta, arma in praelatos, barones, magnates, ac nobiles conuertere, iisdemque fubactis fe fe e feruitute in libertatem vindicare decreuit: quem in finem bel li in dominos gerendi ducem, regemque fibi elegere Georgium Dófam (a). Is noua regis rufticorum dignitate tumidus, ac obtentae nuper nobilitaris praerogatiuae oblitus, trifariam diuifo exercitu, bellum in nobiles pro1 fequi conftituit: itaque Laurentium Tzigledienfem presbyterum Batfinum Barnabam autem quemdam Agriam cum copiarum parte abire iuffit, noua fceleratorum fupplementa fub facrofanctae crucis fignum autoratu. ros, ipfe vero cum exercitus robore Szegedinum primum, tum vero in Temefienfem agrum contendit, cognomine arce expugnata, dominatus fui fedem ibidem collocaturus. Horret calamus referre, quanto furore, et infania armatum hoc vulgus, quacumque iter habuit, in facros aeque, ac profanos homines, in magnates non minus, quam nobiles vbique defaeuierit. Praeter Georgium Dóczi de Nagy Luche, Petrum Rauasdi, Nicolaum Tornyali, pluresque alios e magnatibus,

(a) Literas Georgii Dófa ad plebem in nobiles con citandam vulgatas habes Analectorum Scepufii fa cri, et profani parte IV. pag. 35. nota a).

post varia tormentorum genera necatos, miferabilis erat calus Nicolai Tsáki de Kerefztszeg Tsanadienfis epifcopi, qui mitra, ftola, aliisque pontificalibus indutus infignibus, pálo affixus animam egit: tum Nicolai de Zolyom, qui cum coniuge et liberis cubili conclufus, fuccenfa domo conflagrauit, ac denique Stephani Telegdi thefaurarii regii, de quo, quod cruciatam expeditionem impedire conatus fuerit, atrox plane, et inhu manum fupplicium fumtum fuit, traducto enim per eas, quas natura occulit, partes e fune fufpenfus, tamdiu fagittis appetitus fuit, dum denique prae doloris acerbitate exspirauerit.Matronarum autem,et virginum nobiliffimo loco natarum miferanda prorfus fuit conditio:. quae ante maritorum, parentumue vinculis prius conftrictorum ora, oculosque a viliffi morum hominum libidine per vim funt op preffae (a). Haec erat tum lacrimis profecto digna Hungariae facies: multique poftea cre diderunt acerbiffima hac plaga per diuinam Nemefim, intolerabilem multorum arrogan tiam, iniquitatem, ceteraque crimina, quae tot ante legibus corrigi non poterant, fuille caftigata (b).

(a) Ludouicus Tubero, Nicolaus Iftuánfius locis cit. Epitome Ranzani indice XXXVII.

(b) Agnofcunt id regni ordines decreti VII. art. XXXIII.

« PreviousContinue »