Page images
PDF
EPUB

niffet, decem fere annorum curis, et innumeris plane periculis fibi coronam Hungariae ftetiffe, nil itaque fibi negligendum putauit prouidus pater, quo expeditam, fecuramque omni ex parte redderet filio fucceffionem. Pluribus et pontificum Romanorum, et regum Hungariae decretis fancitum, triumque, et amplius feculorum vfu, ac confuetudine roboratum erat, ne quis alter antiftitum Hungariae praeter Strigonienfem archiepifcopum facro diademate reges incingeret: hoc potiffimum ex capite Bonifacius Vill. Venceslai, et Clemens V. Ottonis inaugurationes pro illegitimis, et irritis haberi voluere, quod is a Ioanne Colocenfi archiepifcopo, hic autem a Benedicto Vefzprimienfi coronam accepiffent: quin etiam cum Carolus nofter A. 1309. noua corona inauguraretur, 1309 rege forte ipfo petente, vetus haec praerogatiua per nouam F. Gentilis legati apoftolici conftitutionem folis Strigonienfibus attributa fuit (a). Haec ipfa conftitutio antea Carolo regi admodum fauens, nonnihil periculi aliquando adferre poffe videbatur: fi enim, eo moriente, fedes Strigonienfis vacaret, auc eius archiepifcopus munere fuo defungi abnueret, clare peruidebat Carolus, fanctio nis huius virtute, Ludouicum filium fuum a nemine ex antiftitibus Hungariae legitime polle inaugurari: vt igitur moleftis pedicis,

(a) Ex diplomate Caroli regis in hiftor. epifcop. Quinqueecclef. Tom. II. pag. 318,

[blocks in formation]
[ocr errors]

quas vltro induerat, femet expediret Carolus, Ioannem XXII. papam pro conftitutionis huius relaxatione interpellauit, qui etiam datis ad F. Ladislaum Colocenfem archiepi1333 fcopum A. 1333. literis, ita decreuit, vt, fi Strigonienfis metropolita officium praeftare aut nequiret, aut detrectaret, non folum Colocenfis, verum etiam quiuis alter Hungariae antiftitum ad id requifitus inaugurationis Ludouici folennia rite, legitimeque poffit peragere (a). Verum follicitudinem hanc fuperuacaneam fuiffe euentus poftea docuit, quod nemo facile regum Hungariae ante Ludouicum, maiore gentis Hungaricae laetitia, et exultatione in regnum fuccefferit. Quamquam in rebus magnis ad effectum deducendis, et conftabiliendis, nulla in humanis follicitudo, et cautela pro fuperflua eft habenda.

S. X.

'Ruffia rubra a Tartarorum incurfionibus vindicata.

Inter bella a Carolo rege profpere, ac cum monarchiae Hungaricae vtilitate confecta, praecipuum illud eft, quo Tartaros e Ruffia rubra profligauit. Regnum hoc gemini principes S. coronae Hungaricae fiduciarii Galli

(a) Literas recitatas vide in Annal. reg. Hung. ad A. 1333. alias item literas e. a. ad Carolum de hoe fcriptas tenemus inter MSS. Romana,

ciae alter, alter Lodomeriae dux, fat diu procurarunt, Tartarosque fibi infeftos non vna vice infigni cum clade reiecere, verum his circa A. 1324. demortuis, Tartari re- 1324 fumtis animis denuo Ruffiam rubram infeftare coepere, eoque fucceffu vfi fuere, vt periculum effet, ne ea penitus fubacta, vicinam Hungariam, atque Poloniam confimili furore inuaderent. Vladislaus Locticus rex Poloniae ad eam tempeftatem a terris fuis eo facilius auertendam, eodem anno die XX. Iunii datis ad Ioannem XXII. PP. literis, maiorem in modum orauit, vt is cruciatam expeditionem quantocyus in Polonia praedicari iuberet (a). Idipfum quoque petiit Carolus nofter, Vladislai gener: praeterea cum experimento didiciffet, quain ardua foret militi fuo in Podolia, et Vkraina aduerfus Tartaros dimicanti diebus ab ecclefia vetitis ieiunii, et abftinentiae lex, hac eos A. 1332. 1332 a pontifice folui impetrauit: (b) geftum aliquot annis bellum, nonnifi A. 1335. optato 1335 fucceffu terminatum fuit, quo Carolus Tartaris memorabili clade in Ruffia affectis, populos S. coronae fuae fubiectos, a barbarorum feruitute liberauit: (c) ex quo illud perfpicuum fuit,. Ruffiam rubram id tempo

(a) Vladislai literas vide apud Raynaldum Annal; ecclef. ad an. cit.

(6) Annales reg. Hung. ad. an. cit.

(c) Literas de hac, victoria gratulatorias Benedicti XII. PP. reperies ibidem,

ris ad Hungarorum ius pertinuiffe, fecus enim quid opus erat, vt Carolus adeo arduam magniqué fumtus expeditionem ad eiiciendos e ditione non fua Tartaros fufciperet. Idipfum agnouiffe cenfendus eft Lotka Rufforum dux, vt qui fub finem menfis Iunii A. 1338 1338. cum gentis fuae primoribus Viffegradum aduenit, priftinosque Hungaros inter, et Ruffos foederum nexus renouauit (a). Quamquam noftra quoque eius aetatis chronica, inter regna, quibus Carolus nofter reapfe praeerat, Galliciam, et Lodomeriam diferte recenfent, (b) vt adeo actum agant illi, qui regna haec Caroli regis aetate Polonici fuiffe iuris contendunt.

S. XI.

Bellum Valachicum temere fufceptum impro-
Spere geritur.

Vnum erat bellum Valachicum, cuius non
tam finifter exitus, quam caufae Caroli no-
men obfcurarunt. Praeerat tum Valachis
Vayuodae nomine Alexander cognomine Ba-
Zarad, atque vna Seuerinenfem banatum, ab
Hungaris diu inter fe diffidentibus olim re-
lictum, qua banus procurabat: idem vt fi-
dum facrae coronae Hungaricae Vafallum o-
portebat, et cenfum, et vectigalia a Vala-
chis praeftari folita ftatis temporibus ad re-

(a) Chronicon Tur. cap. XCVIII.
(b) Idem cap. XCIX,

سے

gem Hungariae dominum fuum transmittebat, nulla vt effet iufta de eo conquerendi caufa: inuidiam nihilominus quorumdam regis adminiftrorum euitare pacto nullo potuit. Ex his praecipui fuere Thomas de Széch Wayuoda Tranfiluanus, et Dionyfius comes, quorum confiliis Carolus totum fe fe id temporis reliquerat. Ille ampliffimam Valachiae prouinciam Tranffiluaniae Wayuodatui coniungi, ifte Seuerinenfem banatum fibi conferri non obfcure optabant: quod vtrumque admodum lucrofumn ea aetate fuiffe, nemo eft, qui ignoret, qui vel ex tertia prouentuum comitatenfium parte parochianos, fiue fupremos comites infigniter locupletari confueuiffe meminerit. Gemini itaque hi adminiftri, vt priuatas deftinationes fuas eo certius affequerentur, adeo atris Valachum apud regem depinxere coloribus, vt hic hominem peffime apud fe notatum in ordinem redacturus, A. 1330. menfe Septembri prius 1330 in Seuerinenfi regione copias fuas explicuerit, quam Bazaradus fe gratiae regiae iacturam feciffe vel intelligere potuerit. Expugnata nullo negotio arce Seuerinenfi, quemadmodum ante iam conuentum erat, comes Dionyfius ampliffimi illius, opimique banatus dignitatem a rege obtinuit: restabat adhuc Valachia occupanda, vt Thomae Wayuodae cupiditati fieret fatis: huc igitur traductae victrices copiae Hungaricae, partae hactenus gloriae iacturam propediem paffurae. Inopinato eo armorum ftrepitu perculfus aliquantum Bazaradus, fine mora delectos a

« PreviousContinue »