Page images
PDF
EPUB

1

[ocr errors]

1516 tauit, die XIII. Martii anno 1516. aetatis anno LXI. Eius corpus die XIX. eiusdem men. fis, pone Annae coniugis offa, Albaeregiae fepultum fuit. Geminos reliquit liberos:

:

[ocr errors]

Annam Ferdinando archiduci Auftriae
paulo fuperius meminimus, defponfam, et
Ludouicum in cunis adhuc inauguratum: hunc
ille moriens Thomae de Bakats cardinalis ar-
chiepifcopi Strigonienfis, et Ioannis de Bor-
nemifza eiusdem morum inftitutoris, viri in-
tegerrimi, fidei commendauit: conditò prae-
terea teftamento, geminos filio curatores no-
minauit: Sigismundum Poloniae regem, et
Georgium marchionem Brandeburgicum foro-
ris fuae filium ille, vt poftea videbimus,
iuftis de caufis arduum id munus deprecatus
fuit, hic autem, vt erat moribus peffimis,
voluptatibus, luxuiquè deditus, ac cum a
proprio patrimonio, tum vero ab opulen
tiffimae coniugis fuae Beatricis Frangepaniae,
Ioannis Coruini ducis viduae, facultatibus o-
mnibus, paucorum annorum fpatio foedum
in modum confumtis notatus, optimam pu-
pilli indolem peffimis confiliis, et exemplis,
non fine irreparabili monarchiae Hungaricae
damno, corrupit, vt adeo, quae deinde con-
fecuta eft et regis, et regni totius ruina,
huic plerique velut autori tribuendam effe
cenfuerint: plurimum nempe reipublicae in-
tereft, vt principes in tenera aetate politi,
grauiorisque confilii inopes, optimorum tuto-
rum, inftitutorumque manibus confignentur.

§. XX.

Quae Vladislai regis memoria.

Qualem ad pofteros memoriam promeritus fit Vladislaus, ex iis, quae fparfim retulimus, quiuis arbitrari poterit. Etfi in illis, quae probum, et Chriftianum hominem decent, of hciis, adultior faltem, nulla dignus fuit reprehenfione, (a) in illis tamen, quae fum. mis imperantibus, populique rectoribus peculiaria effe debent, plurimum ab eo pec catum fuiffe diffiteri non poffumus. Volun tati optime a natura comparatae, torpor quidam innatus, et difficultatum, quae grauioribus in rebus exequendis occurrunt, timor obftabat. In minimis iuxta, ac maximis ne. gotiis deliberabat diu, ac ad extremum nihil definiebat, vt adeo miniftris, ab eius audientia digreffis, liberum poftea fuerit id, quod ipfis placuerat, regis nomine refpondere. Leges eo imperante conditae funt plurimae, eaedemque graffantibus ea aetate vitiis tollendis perquam accommodatae, quin tamen earumdem obferuantiam apud fuos vrgere nouerit qua lenitate fua id mali inuexit, vt mandata eius propalam impune violarentur (b). Iacente hunc in modum re

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

gis autoritate, laxatisque legum fanctionibus, tam florens antea regnum in trifte, ac infor me chaos abire coepit. Peculatus, rapina rum, caedium, ac ipfius adeo laefae maie. ftatis reos, tacente, nihilque obmouente rege, per fummum nefas abfolui, more iam re ceptum fuit. Munera publica non pro merito, aut regis voluntate, fed prò eorum qui ea prenfabant, arbitrio diftribuebantur, vt per eadem fubditorum potius gratiam aucupari, quam cuiquam beneficium praeftitiffe videretur. Illi, qui fummos in regno baronatus, aut parochianorum comitum honores obtinuerant, vel lege praeceptum, et nullo non tempore confuetum fidelitatis iuramentum regi nuncupare dedignabantur, ne vel hac ratione, fe fe illi obnoxios effe profiterentur (a). Aerario regio thefaurariorum fraude ad fundum vfque direpto, ftabilis militia omnis penitus fublata fuit, ac tantum abeft, vt in relictum a Matbia Coruino bellicum apparatum aut conferuandum, aut et iam pro aetatis illius ratione inftaurandum aliquid aeris fit impenfum, vt multae arces limitaneae, a quarum firmitate regni pende bat fecuritas, praefectorum auaritia ruinam egerint, ac ipfa adeo arma ibidem afferuari folita, pyxides, et machinae bellicae per priuatos homines fint direptae, ac in domefti cos vfus conuerfae, quae iactura nulla de

(*) Decreti V. art. II.

inceps arte reftitui potuit. Literariis ftipendiis ,quae ante ex aerario publico folui confueuerant, inopiae caufa ceffantibus, eruditorum virorum focietatem diffolui, fcientiarumque profeffores Buda abire oportuit, quibuscum adolefcentes iam literae ex Hungaria difceffere, vt adeo illi, qui Mathia Coruino imperante, ac fub V. ladislai regni initia, literas Budae magno cum fructu condidicerant, fuos poftea fi. lios, difcendi caufa, ad exteras academias non fine magno fumtu dimittere fint coacti (a), fed et Coruiniana bibliotheca Budenfis, regiis tot impenfis, follicita multorum annorum cura feliciter collecta grauiffimam tum iacturam accepit, nam cum et neceffariis careret redditibus, et idoneis curatoribus deftituta effet tantum abeft vt noua librorum acceffione creuerit, vt etiam magna ex parte per eruditos, difciplinarumque magiftros Buda difcedere coactos fit direpta: ipfe quoque Viadislaus, cum literaturae omnis rudis, literarii thefauri fui pretium ignoraret, exteris fe interdum inuifentibus, bibliothecamque Coruinianam dilaudantibus, cum alia, quibus eos excoleret, dona deeffent,

(a) Recole hic ea, quae cl. Wallaszky refert in laudat teutamine hiftoriae literatoruin fub Mathia Coruino.

rariffimos, praeftantiffimosque codices per fummam imprudentiam diftribuebat. Quae omnia fi vera funt, quis iam miretur, Vladislaum fuis quidem ludibrio, exteris autem fuiffe commiferationi; quamquam non defint, qui Vladislaum excufent, praecipuamque inuidiae, et contemtus caufam inde repetant, quod gentis, cui praeerat, idioma ignorarit, vnde confequi neceffe fuit, vt cum plerisque Hungarorum per interpretem loqui cogeretur (a).

[ocr errors]

(a) Huc facit Sambucus in epitome ad Ranzanum indice XXXVII. Sed et buic, inquit, improbitas malorum, quod linguae Hungaricae prorfus expert fuerat, nocuit, et de gloria non parum de

Braxis

« PreviousContinue »