Page images
PDF
EPUB

ritas fufficeret, fed validis exercitibus opus effet, quo fic refractariis armorum vi oppreffis, ac in ordinem redactis, pupillus rex è fuorum vinculis liberatus, regni habenas pleno iure capefferet. His itaque ex caufis Sigismundus, vtut Ludouicum nepotem impenfe diligeret, Hungariae tamen tutoris munus, quod plus fibi multo taedii, ac moleftiae quam gloriae allaturum praeuidebat, a fe ftudiofe amolitus fuit, vt adeo tota et re. gis, et reipublicae cura triumuiris Georgio Brandeburgico, Thomae cardinali, et Ioanni Bornemisza incumberet. Quamdiu Emeri. cus de Peren palatinus in viuis agebat, quod nulla effet aemulationis inter potentiores occafio, vtcumque tranquillae res domi effe videbantur, ipfe adeo Ioannes de Zápolya quietem coluit, poftquam in comitiis ab obitu Vladislai pro more celebratis, in qui. bus nouo regi fidelitatis facramentum a regni ordinibus nuncupatum fuit, id, quod vnice tum optauerat, impetrauit, vt Petro de Peren palatini filio in facrae coronae, et arcis Viffegradenfis cuftodia focius adiungeretur (a). Haec enim S. coronae conferuatorum dignitas fiue honoris, fiue -lucri caufa tanti tum fiebat, vt primi etiam ordinis regni barones illam expeterent. Hac eadem temporis intercapedine, et curatorum regis,

(4) Brutus in hiftoria MS. lib. V. apud cl. Pray in Annal, reg. Hung. Tomo V. pag. 22.

et plurium aliorum curas, atque ftudia exacuit imminens a Turcis periculum, qui, quod rem Hungaricam peffime ad bellum comparatam effe compererant, tempore vtendum cenfuere. Selimus eorum Sultanus, quo expe ditius fibi redderet bellum Hungaricum, diu iam Moldauiae, et Valachiae Wayuodas ad defectionem follicitabat, quibus in feducendis cum operam fe ludere cerneret, ad vulgus in eos concitandum applicuit animum; miffis enim occultis eo nunciis, dimidiam tributorum, quae plebs quotannis Wayuodis, aut regi Hungariae pendere ante confueue rat, partem in perpetuum fe relaxaturum promifit, fi excuffo principum fuorum iugo, lene fuum imperium veteri Hungarico antehabere, amplectiue vellent (a). Alia autem ex parte, poftquam et Seruiae, et Boffniae maiorem partem fub iugum mififfent Turcae, praeterquam quod Croatiam infeftis fignis pro libidine inuadebant, Belgradum oppugnare, eodemque capto in Sirmium figna transferre parabant, atque iftud in caufa fuit, vt in Dalmatiae, Croatiaeque nobilium, ac inferioris Hungariae comitatuum, qui periculo viciniores erant, gratiam ad diem D. Georgii M. anni 1518. conuentus regni Tol- 1518 nae haberetur, in quo pauca quaedam, fed 'digna tamen, quae hic memorentur, ab equeftri potiffimum ordine illic praefente con

(a) Ex epiftola Ludouici regis ad Sigismundum Poloniae regem ibidem pag. 15.

ftituta erant.

Decretum ante omnia vt

ad rem oeconomicam, politicam

ас

militarem communibus ftudiis ferio demum inftaurandam, eodem adhuc anno ad D. Michaelis feftum omnes regni ordines, fub poenis a iure dudum ante fancitis (a), viritim Batfinum conuenirent, praelati, ac ecclefiaftici omnes commenfuratum imprimis decimarum prouentibus, tum vero et hi, et barones, magnates, nobilesque regni collectum a fingulis viginti feffionibus, armis, ac omni bellico apparatu inftructum militem eodem adducerent: ne autem rex in armatorum confilio inermis adeffet, quoniam de illius inopia palam conftabat, decretum illi a fingulis per vniuerfum regnum feffionibus, dimidii auri floreni fubfidium, quo banderium regale erigi, armis inftruí, alique pof fit, in cuius comitatu rex ad conftitutum comitiis diem Batfinum fe conferret, atque ibidem illa, quae e fua, regnique fecuritate viderentur, eo maiore cum autoritate pof fet decernere (b). Confilium hoc armatorum virorum comitia Batfini celebrandi multis ex caufis ad omnes prudentiae leges exactum fuit. Volebant nempe patriae falutis ftudiofi, iucundo eo tot millium militum, quos eo conuenturos fperabant, fpectaculo non modo rei militaris amorem puero regi infpirare, verum etiam eumdem in fpem victo

(a) Vladislai decret. III. art. I.

(6) Ludouici II. decretum I. Tolase A, 1518, editum,

riae erigere; volebant item in promtu vi res adeffe, quibus hoftem, qui tum iam in 1 fines Hungaricos irrupturus ferebatur, fine mora repellerent, volebant ea copiarum haud procul a regni limitibus caftra metantium oftentatione, Turcas nimium fuis iam viribus confidentes aliquantum percellere, fed neque illud poftremum fuit, vt, qui pertur batae reipublicae rei erant, ac non modo facro fanctas leges a decefforibus latas, verum etiam Ludouici regis iuffa ad eum diem contempferant, armorum terrore ad obfequium cogerentur. Funefta fane monarchiae condi tio, in qua fubditos ad fummi imperantis ob edientiam, legumque obferuantiam armis cogi oportet.

§. III.

Quaepiam in conuentu Batfienfi decreta. Ad definitum comitiis diem multi ex ecclefiaftico, plerique ex equeftri ordine Batfini adfuere, e baronibus autem, et magnatibus regni quam plurimi comparere dedignati funt: quam a comitiis abfentium inobedi entiam adeo grauiter praefentes omnes tulere, vt communi confenfu in magnates qui dem fine iufta caufa abfentes DCCC. auri florenorum, in nobiles autem dimidiae huius fummae mulctam fanxerint, quae etfi de iu

re, et confuetudine aerario publico inferri debebat, id tamen maiorem in modum regem precabatur ordo equeftris, vt tota ea fumma in fingulis regni comitatibus inter egentio res nobiles, fide in principem, ac patriam confpicuos, vice-comitum iudicio diftribueretur: (a) ex quo, et de abfentium multitudine, et de fummae pecuniariae ex irrogatis mulctis magnitudine facile arbitrium fer. ri poterit. Exinde cum proximus Hungaris iam ardere videretur Vcalegon, de belli apparatu follicite confultatum fuit. Banderio. rum erigendorum, militiae colligendae, ac tota infurrectionis ratio, nifi grauius incumberet periculum, ad praefcriptam fub Sigismundo imperatore normam reuocata fuit. Vt autem proprium terreftribus dominis militiae onus ex aequo diuideretur: fingulis in comitatibus nobiles aliquot iuramento obftricti, iubebantur non ecclefiafticorum minus, quam fecularium dominorum annuos redditus, colonorum fubditorum numerum, ac fpeciatim apud praelatos decimarum, quas hi multis iam locis vltra modum diminutas effe querebantur, atque idcirco pro damni ratione et iam militiae onus diminuendum effe contendebant, prouentus fumma fide adnotare, vt his omnibus commenfuratus militis cogendi, alendiue numerus, cum opus foret, poffet imperari. Porro cum pluribus caftris limitaneis per Turcas occupatis nulla iam effet

(a) Decreti Batfienfis A. 1518. art. XXVIII.

« PreviousContinue »