Page images
PDF
EPUB

factionem praeualere iam fenfiffet, ne aemulum fibi praelatum fuifmet intueri cogeretur oculis, feditionem quampiam in Tranfiluania exortam fimulans, infalutato rege, aliquot ante diebus e comitiis difceffit (a). Haec odiorum, quibus Báthorius, et Zápolya deinceps non fine reipublicae damno fe fe quauis data occafione infectabantur, et inuidiae, qua palatinus apud equeftrem ordinem. conftanter ad cladem vfque Mohatfianam laborabat, praecipua caufa fuit. Ex eo die recruduere veteres nobilitatem inter ac magnatum ordinem fimultates, neque exulcerati vtrinque animi vllis poftea artibus placari, conciliariue poterant, hunc in modum diuifis ordinum regni ftudiis, ac voluntatibus, rege autem opibus, viribus, et autoritate omni deftituto, priftina reipublicae vulnera vfque adeo exafperata fuere vt etiam incurabilia euaferint. Iuuat hic ad fide dignorum monumentorum fidem Hungariae ea aetate ftatum paucis adumbrare. Nil imprimis e conftitutionibus fumma cum prudentia, et confenfione Batfienfi in conuentu perlatis vnquam effectui datum fuit. Foeneratores imprimis armis, viribusque fuis confifi, fpretis edictis regiis, bona, prouentusque S. coronae fibi olim infcriptos, porro etiam per vim retinuere, neque, quod rex milite carebat, nobilitas autem nuperna Ba

(a) Iftuánfius Hiftor. lib. VI. Brutus Hiftor. MS. lib. V. In Annal. regum Hung Tomo V. pag. 19.

thorii electione irritata, debitam ex Batfien. fium comitiorum praefcripto opem illi ferre detrectaret, ad eosdem thefaurariis refignan. dos cogi poterant (a). Illud etiam, quod a foeneratorum manibus reliquum erat, peculi. um regium, thefaurariorum, et camerae ad. miniftratorum fiue negligentia, fiue fraude in dies fingulos peffum ibat: (6) vt adeo Lu \douicus et aetatis, et indolis vitio rerum fuarum prodigus, continuo cum egeftate col luctaretur, atque ideo, quo cum a fuis, tum vero ab exteris aeris aliquid impetraret, re fidua adhuc S. coronae bona pignori locare cogeretur (c). In tanta aerarii regii penuria, ac fummis rei domefticae anguftiis, tanta fuit aulicorum auaritia, atque rapacitas, vt quidquid eis collibuiffet, a puero rege petere, ac extorquere non erubuerint, cumque nil iam, quod largiretur, ipfe habe ret, fiquis ex opulentioribus regni magnati bus, vel nobilibus, aut gemmis diuite annulo, aut elegantiore chlamyde, aut re alia pretiofiore confpicuus ad aulam comparuit, mox aulici regem affentationibus fuis circumuentum eo permouere, vt idmodi rem pretio dignam aut aere compararet, aut fibi vltro donari peteret, aulicis praedae ceffuram: ac reapfe non pauci fuere ex Hungaris, qui vt fuas oftentarent diuitias, detractos fine

(a) Ludouici decreti A. 1526, art. III. (b) Ibidem art. VI.

(c) Ibidem art. XV.

mora e digitis annulos, aut torques, aliaue pretiofa puerilem plane in modum roganti regi vltro cefferint. Vnicus legitur Emerieus Défi, vir genere, meritis, et aetate clarus, cui foeda aulicorum rapacitas perfpecta erat, ponticorum murium pellibus ornatam, quam deferebat, veftem petenti Ludouico denegaffe: Ego, inquiebat, et veste carere, et vita adeo regis caufa poffum; eorum caufa non poffum, qui ne ea ipfa quidem vita, qua fruuntur, funt digni; cur vero ego ea vefte me patiar aequo animo priuari, quam mibi tum fouendae fenectae aduerfus hyemis fueuitiam, tum boneftando ei loco paraui, in quo me maiorum merita, nonnulla mea, imprimis fapientiffimi regis iudicium collocauit, vt, fi minus mea, at regis caufa tamen, cui omnia debeo, defiderare a me ademtam non possim (a). Quamquam rex ipfe interdum tanta quarum. dam rerum comparandarum cupiditate flagrabat, vt nonnulli ea abufi magnam vim aeris pro minimi pretii rebus ab eodem extorferint. Sic quidam ex camerae quaeftoribus, qui vacantis epifcopatus Agrienfis bona no. mine regio adminiftrabat, XL. millia aureorum ex eorum redditibus furto fubducta, in crumenam fuam intulerat, ac idcirco etiam in ius vocatus erat; apud hunc cum rex vul turem auem ad aucupium egregie inftructam confpexiffet, tanto illius potiundae aeftu ab.

(a) Brutus Hiftor. MS lib. V. in Annal. Tomo V. pag. 29. et sequ,

reg Hung

reptus fuit, vt facrilegum eum furem a totius fummae reftitutione abfoluere non dubi. tauerit, atque eo plane tempore, quo imminente iam bello Turcico ad patriae defenfionem pecuniae neruo quam maxime opus erat (a). Qua regis feu animi leuitate, feu pecuniam pellumdandi facilitate, thefaurariis, camerarumue curatoribus ad maiores in dies rapinas, et furta creuit animus, quae inter illud fane grauiffimum fuit, quod pecunias, quas ad limitanea Turcis praefidia reparanda, bellicoque apparatu inftruenda ex aerario regio acceperant, per fummum nefas in priuatos fuos vfus conuerterint (b). Sub idem plane tempus ad malorum cumulum penetrauere in Hungariam exteri quidam foeneratores, quos Hungari e Germanico Wucher Fukaros dixere; hi praeterquam quod magnam vim profligatae. admodum peregrinae monetae in regnum inuexerint, poftquam metalliferas ciuitates montanas bona regis venia fubingreffi erant, copiam auri, argentiue patrii ex Hungaria eduxere (c). His non immerito accenferi poteft Iudaeus quidam, qui poft fufceptum baptifma Emericus Szerentsés, feu fortunatus dictus fuit, hunc Ladislaus Zalkanus epifcopus Vacienfis thefàurarius in muneris fui focium adfciuit, cui cum poftea

(a) Ibidem.

(b) Ludouicus Tubero commentariorum lib. XI. §.IV. (c) Decreti Ludouici A. 1525. art. IV. XXII. Decreti A. 1526. art. XXXV. et VI.

Ludouicus rem monetariam, et camerarum montanarum prouentus omnes adminiftrandos credidiffet, tantum abeft, vt is regem opulentiorem reddiderit, vt etiam ex aerarii publici fpoliis aliquot annorum fpatio ad immenfas diuitias peruenerit: qua de caufa in notorium depeculatorem tantis omnes exarfere odiis, vt A. 1525. Budae mancae turri in- 1525 clufus fuerit, vnde aulicorum, quos pecuni. is fuos fecerat, opera eliberatus, coorta Budae feditione, domum fuam, et quidquid ibidem thefauri habebat, per tumultuantem plebem diripi vidit (a). Ad malignam aerarii regii adminiftrationem acceffit frequens ea aetate monetae Hungaricae corruptio, eius valore per monetarios pro arbitratu diminuto, communis item pecunias cudendi audacia, ad plebem vfque propagata, neque vnquam, vt oportuit, caftigata (b). Iuftitia penitus iam e regno profligata fuit, comitiorum decreta, fummorum regni iudicum, ac tribunalium autoritas, et iurisdictio viribus deftituta impune ridebatur a maximorum etiam criminum reis (c). Potentiorum dyraftarum aliquem feu iniquae poffeffionis, feu rapinae, ant alterius iniuriae caufa in ius vocatos, ad dicendam caufam citare, grauiffimum ne

(a) Thurnfchuamb. apud Cl. Wagner Analectorum
Scepufii P. IV. pag. 40.

(b) Decreti A. 1522, art. XIX, A. 1523. art. XXXV. -
VII et XL. A. 1526. art. XXXIV. et fequ.
(c) Decreti A 1519. art. IV. V. et VI. A. 1522.art.
LVII, et VIII. Á. 1523. art. XLV.

« PreviousContinue »