Page images
PDF
EPUB

ctatus, ad multas regis, regnique ordinum preces, coactus demum fuit difficile hoc, plenumque periculi munus admittere, vt adeo grauiter illi errent, qui virum religiofiffimum, prouinciam eam perdite, ambiuifle, fecularique ordini praeripuiffe credunt (a). Erat is olim miles, vnius equitum cohortis ductor, multisque virtutis fuae fpeciminibus editis vtcumque apud fuos clarus, fubinde rerum humanarum faftidio correptus, Francifcanos inter se abdidit, vnde eum Ludouicus in tao1522 ta ducum militarium domi penuria A. 1522. eductum, Colocenfi ecclefiae fimul, fimul tuendis regni limitibus praefecit, quod etiam munus vtrumque infigni cum laude ab eodem geftum fuit. Huius igitur viri fide, induftria, ac fortitudine cum regni finium fe curitati vtcumque confultum effe videretur, Ludouicus abfterfo aliquantum ob amiffum Belgradum luctu, et fuorum imitatione, et aulicorum fuafu, ipfe quoque cum regina coniuge hilaritatibus, ludis, et omnis gene ris oblectamentis animum recreare, redditusque fuos fatis alioquin tenues praepoftere difpergere coepit, tamque iucunde tunc per Hungariam, ac Budae cumprimis viuebatur, vt nonnemo e Budenfibus aulicis Sigismundo baroni Herberfteinio, Ferdinandi archiducis ibidem oratori, inter familiariter colloquendum dixerit, fe numquam legiffe, vel audi

(a) Teftis huius eft Brodericus episcopus in descriptione cladis Mohatfianae,

[ocr errors][merged small]

uisse regnum vllum, quod maiore, atque Hun garia, gaudio, et tripudio periret (a).

S. IX.

Hatuanienfis feceffio.

Communem hanc cunctis propemodum do-
mefticis defidiam, et hilaritatum ftudium ali-
quantum A. 1524. interrupit Solimannus, ri- 1524
gente adhuc hyeme Belgradum appulfus, non
tam vt bellum tum quidem Hungaris infer-
ret, quam vt eorumdem ad illud apparatum
e propinquo exploraret. Dederat is Belgra-
do faftus, et minarum plenas ad Ludouicum
literas, ad quas cum dignum forti principe,
et Hungarorum rege refponfum accepiffet (b),
nonnullis de inuadendo Sirmio mandatis apud
Belgradenfem praefectum relictis, Bizantium
receffit. Ea Solimanni itineràtio cum non
abfque caufa fufcepta fuiffe videretur, Ludo-
uicus intermiffas aliquamdiu belli apparandi
curas, fibi refumendas putauit, atque pro-
pterea eodem adhuc anno, ad diem V. Iunii
Dominicam iubilate comitia ad campos Rako-
fienfes conuocauit: actum hic fuit de claffe
in Danubio conftruenda, nauibusque, quas
Tsaikas vocant, quam maximo fieri poffet

(a) Herbersteinius loc. cit.

(b) Vtrasque literas lege in Annal. reg. Hung. Tomo V. pag. 74. et fequ,

1

[ocr errors]

numero comparandis, de machinis bellicis, armis, et fulphureis pulueribus procurandis, copiofo denique milite colligendo, armis in ftruendo, ac in re militari diligenter interea exercendo: pro quibus omnibus cum magna vis aeris neceffaria effet, hac autem aerarium regium careret, propofuit rex, vt praeter noua tributa fingulis portis, aut feffionibus domi imponenda, fubfidiorum ad bellum facrum conquirendorum caufa legati ad Romanum pontificem, ad imperii Germanici, aliosue Europae principes, communi nomine primo quoque tempore dimitterentur. Verum poftremo huic regis poftulato vehementer obftitit Stephanus Verbötzi perfonalis praefentiae regiae in iudiciis locumtenens, et ftatuum, vt vocant, praefes, cui interceffioni et equeftris ordo omnis, et ciuita. tum liberarum nuncii adftipulati funt. gabant hi regno tam opulento exterorum principum pecuniis, aut nouis domi vectigalibus, fed fideli folummodo, et diligente S. coronae Hungaricae prouentuum adminiftratione opus effe. Querebantur, nec fine caufa, peculium regium infelici quodam fato, conftanter in idmodi thefaurariorum effe manibus, qui potiorem eius partem impune diriperent; Emericus imprimis Szerentsés e Iudaeo Chriftianus, eiusdemque in curanda praefertim re falinaria, metallica, et monetaria collegae petebantur, quorum auaritiae adferi. bendum erat, quod contra folennes comitiorum fanctiones nil vnquam ad Belgradum, Sabatfium, aliaque praefidia idoneo appara

[ocr errors]

Ne

tu bellico inftruenda fit impenfum. Ex di tiflimis auri, argenti, aeris, plumbi, ferri, et falis fodinis, ex officinis monetariis, ex innumeris per ampliffima regalia praedia pecorum, ac pecudum gregibus, e tot facrae coronae dominiis, ciuitatibus, tricefimis, et communibus toti regno vectigalibus, adeo parum lucri colligi, vt redditus illi, qui Ludouico I. et Mathia Coruino imperante, numerofis exercitibus alendis, maximisque bellis non fine nominis Hungarici gloria conficiendis pares fuerant, vix iam quotidianis aulae neceffitatibus poffint fufficere: parem propemodum effe rei politicae, et iuftitiae in Hungaria fortem: quod ii, qui praecipuos regni tenent magiftratus, in propria potius lucra, et vtilitates, quam in patriae falutem fint intenti: quod in hominum ad munera publica delectu, nulla fidei, virtutis, et fcientiae habeatur ratio, ac illi fere promoueantur, qui cognationibus, affinitatibus, clientelis, et opibus ceteros antecellunt. Regem etfi optima praeditum indole, partim a rerum politicarum rudibus, partim a flagitiofis hominibus obfeffum, et quafi captiuum teneri, vt, quae iufta etiam, et aequa viderentur, praecipere non audeat : ipfa criminum impunitate adeo iam inualuiffe quiduis agendi licentiam, vt nemo iam fit, qui feu regis imperiis, feu comitiorum generalium fanctionibus obtemperet. Equeftrem ordinem, cui a primo Hungarorum ingreffu eadem fint cum baronibus, et magnatibus iura, et immunitates, paffim iam contemni

opprimi, ac etiam per potentiores bonis im. pune fpoliari: quae omnia nifi prius ferio corrigantur, nifi refractariis in ordinem redactis regi fua et maieftas, et autoritas reftituatur, neceffe effe, vt Hungaria intefti nis confumta morbis intereat. Itaque Ver bötzius, eidemque confentientes nobiles id primum voluere, vt corruptae iam vbique gubernationis reformatio durantibus comi tiis fufciperetur, barones, proceresque regni, qui munus fuum minus digne, nec cum reipublicae commodo ad eum diem geffiffe comperti fuerint, eodem deiicerentur, illis autem per comitiorum fuffragia viri idonei fubftituerentur (a). Etfi potiorem querelárum harum partem veritate niti, nec rex, nec praelati, ac barones diffiteri auderent, induci tamen non poterant, vt ad nobilium poftulata quemquam e primoribus dignitate fua priuatum in ordinem redigi pateren tur, quod tamen feueritatis exemplum tum edi, ad falutem reipublicae plurimum interfuit. Quapropter vt nobilitas generali totius regni reformationi eo liberius vacare poffet, Verbotzio duce Hatuaninum deceffit: datis hinc fubinde literis, barones, primo. resque regni, qui Budae reftiterant, ad XV. diem conuentui Hatuanienfi adeffe iufferunt, 1524 apertis poftea die VIII. Septembris e. a. co

(a) Fufius haec lege apud Iftuánfi Hiftor. lib. VIII. a pag. 111. quibus confentit Dubrauius Hiftor. Bohem. pag. 312 et fequ, Ludouicus, Tubero comment. lib. XI. Paulus Iouius Hiftor. lib. XIII. et Annales, reg. Hung, ad h. a.

« PreviousContinue »