Page images
PDF
EPUB

mentis abiiffe? Paulus Tomori Colocenfis antiftes, idemque limitum praefectus, postquam compluribus nunciis Budam miffis, neque regem, neque ceteros regni primores a ludicris ad feria traduci poffe videret, ipfe demum, confcenfis raptim leuibus curribus, quos nos a loco Kotfi appellamus, XX. Martii ad regem, tunc Villegradi agentem repente aduolat, aduentum, et apparatum hoitis, ac pericula, quae regno imminerent, edocet: fuarum ad hoftem reprimendum vi-. rium imbecillitatem narrat, celeritate effe o pus, arcendum hoftem Saui apud Belgradum tranfitu: et rem, fi in tempore prouideatur, tametfi difficilem, non tamen effe prorfus factu impoffibilem, ad id fi neceffaria fibi praeftentur, fuam operam pollicetur (a). Haec vbi Tomorius, vt prouidum, bellicaeque rei peritum decebat ducem, Ludouico expofuiffet, is, vt in fubita re fit, pro periculi magnitudine exterritus, confilii inops haefit, nec enim aut tam fubito, aut tanto pondere tempeftatem Hungariae incubituram nimia fuorum fiducia deceptus, vnquam fibi perfuaferat. Quapropter eo plane tempore, quo Hungarorum copias omni bellico apparatu affatim inftructas, in Sirmio ad Sauum, e regione Belgradi iam caftra metari, paratasque aduenturo hofti praeftolari oportuiffet, quo Petriuaradinum, Vilakinum, Effekinum, ceteraque caftra finitima, et armis, et anno

(a) Brodericus in defcriptione cladis Mohatfianae

ua, et valido militum praefidio communita elle debuiffent, tum primum ad diem XXIV. Aprilis eiusdem anni, generalia regni comitia Budam funt indicta, vt in iis de milite colligendo, bellique apparatu procurando deliberaretur. Eadem hic, quae olim A. 1522. 1522 oblata meminimus, tributa, pecuniaeque fubfidia toti regno imperata funt. Praelati, barones, et nobiles dimidiam annuorum prouentuum partem vltro addixerunt: vafa facra, et ecclefiarum thefauri, confentiente Clemente VII. pontifice, in belli, vfus deftinata funt (a). Ipfe quoque pontifex C. aureorum millia fac tempeftiue fubfidio miferat. Ex quibus omnibus magnam vim aeris colligi neceffe fuit: vt adeo non iam pecuniae penuria, fed temporis ad defenfionem apparandam anguftiis laboraretur. Dum enim Solimannus copiis fuis profectionem iam imperauerat, noftri enfes, pixides, cereraue manualium armorum genera in vicinis prouinciis coemere, machinas bellicas per varias regni arces, ac ciuitates ftudiofe conquirere, anxieque reparare, nitratum puluerem, cuius incredibilis penuria fuit, partim domi conficere, partim aliunde accerfere, finitima hofti praefidia communire, quaeuis nauigia, quae vfui effe poterant, vnde vnde colligere, militem deni que confcribere, atque armis induere funt coacti quod haec omnia aerarii regii prae

(a) Sperfogel in Analectis Scepufii parte II. pag 146. lftuinfius Hiftor. lib. VIII.

fectorum auaritia, et fupina eorum, quorum muneris erat, focordia, atque negligentia, tot annorum interuallo ad eum vfque diem neglecta erant. Praelatis, baronibus, proceribus, atque nobilibus impofitum, vt non iam vereri more, et inftituto, fed quam maximo poffent, numero, banderia fua, militesque cogerent, atque die II. Iulii in caftris regiis prope Tolnam omnes grauiffimis fub poenis adeffent (a). Colóni demum armis gerendis idonei parati effe iuffi funt, vt pro difcriminis grauitate, hoftiumue numero, aut quintus quisque, aut etiam viritim omnes ad bellum poffent euocari (b). Ad Ioannem poftea de Zápolya Tranffiluariae Wayuodam, vt in trepidatione effe folet, varia, ac inter fe pugnantia mandata miffa funt: iubebatur is principio copias fuas inftar ceterorum regni baronum ad caftra regia adducere: tum vero quibusdam in mentem venerat, poffe Solimannum ab inuadenda Hungaria impediri, fi valido cum exercitu in Turcicas ditiones incurreretur: itaque celeri nuncie in Tranffiluaniam miffo, praeceptum fuit Wayuodae, vt fuperato Danubio in Bulgariam irrumperet, eamdem ferro, et igne euaftaret, ficque Solimannum ad tuendas ditiones fuas ex itinere reuocaret. Verum cum id ftratagema haud magnae fore

1

(a) Decreti A. 1526. art. IV, V, VIII IX. XI. XHL, et XXIX.

(b) Ibidem art, X.

vtilitati, militem autem non impari Turcis numero in caftris regiis vna collectum effe oportere, rei militaris peritiores cenfuiffent, fero demum admonitus fuit Zápolya, vt omiffa Bulgaria ipfe quoque Tolnam prope raret (a). Franciscus de Battyan Illyrici banus pariter iuffus fuit copias, quae a finitimarum arcium praefidio refiduae effent, eo quo poffet numero ad caftra regia deducere. Denique Bohemiae, Lufatiae, Silefiae, Morauiaeque ordinibus Ludouicus pro poteftate imperauit, vt iufto cum exercitu ad principis fui auxilium in Hungariam feftinarent, ac, ne quid tanto in difcrimine omitteretur, ad pontificem, omnesque Europae principes auxiliorum petendorum caufa legationes funt decretae (b). Hunc in modum fat quidem fapienter, fed fero admodum conftituto belli apparatu, non leuis et regem, et regni primores follicitudo angebat, de generali capitanco, feu belliduce vniuerfis copiis praeficiendo (c). Diuturno pacis tempore, heroibus illis, qui in Mathiae Coruini caftris, et difciplina adoleuerant, iam demortuis, aliis autem, qui prima tum militiae rudimenta for. te pofuerant, longo in otio ab armorum tractatione, et militia penitus iam defuetis, nemo fere e tanto illuftrium virorum numero

(a) Brodericus in defcriptione cladis Mohatfianae. (b) Decreti A. 1526. art. XIV. Annal. reg. Hung, Tom. V. pag. 101.

(6) Decreti A. 1526. art. XVIII.

occurrebat, cui tam arduum munus tuto poffet concredi: fed neque vllus erat, qui id vel ambire, vel vltro fibi delatum vellet ad. mittere. Ioannes de Zápolya Wayuoda Trans filuaniae folummodo bello ruftico, non tam fua, quam fuorum virtute profpere confecto 1515 inclaruerat, ac poftquam A. 1515. haud procul Semendria memorabili per Turcas clade profligatus fuit (a), nil deinceps aduerfum illos vtiliter egit. Vnicus tum virtutis, et fcientiae bellicae laude eminebat Chriftopherus comes de Frangepan, a bello contra Venetos Maximiliani caefaris nomine profpere adminiftrato, Turcisque cum faepius alias, tum vero anno abhinc ad Iaitzam magna cum caede deuictis, toto regno clariffimus. Verum hic miffo regi Ludouico, totique reipu blicae Hungaricae nuncio, fuperiori iam anno Ferdinandi archiducis Auftriae, cui Hungari quadriennio iam abhinc Dalmatiam curandam, tuendamque commiferant, obfequiis fe fe addixerat; cuius difceffus hanc caufam proditam accepimus: cum Budae grauis eum inter, et Ladislaum Zalkanum Strigonienfem archiepifcopum contentio, exorta in rixam defiiffet, is archiepifcopo parum decore in barbam fibi inuolanti, alapam impegerat : quam inhumanitatem cum iuffu regis mancae turri inclufus per triduum expiatfet, contumeliae impatiens, regem, regnumque fibi deferen dum

(a) Bartolinus citatus in Annal, reg, Hung. Tomo IV. pag. 371. et fequ,

« PreviousContinue »