Page images
PDF
EPUB

dum putauit. Quapropter cum a rege literas, quibus ei fupremum in copiasHungaricas imperium deferebatur, accepiffet,anceps aliquamdiu haefit, an regi morem gereret: patriae nihilo minus caritate ductus refpondit, fe Dalmatiae, et Croatiae vires, qua liceret celeritate collectas ad regis caftra adducturum, atque tum Hungarorum et numero, et ad bellum fufti nendum apparatu confpecto, mentem fuam de admittendo vel deprecando fupremo in copias imperio declaraturum. Itaque iam tum in fecretiore fenatu conftitutum fuit, vt praes ter Paulum Tomori, qui interea rem bellicam euraturus effet, Chriftophorus de Frangepan, et Ioannes de Zápolya, vbi primum In caftra adueniffent, fummi belliduces eren

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

Infaufti belli initia difcordiis corruptă. Sic dum fero admodum, et perturbato ordine domi aguntur omnia Solimannus, cui mas ligna aerarii Hungarici adminiftratio, negle erus a tot annis belli apparatus, peffimus limitanearum arcium ftatus, et ducum, et militum veteranorum penuria, proftrata iam du dum regis autoritas, ac perpetua denique domi diffidia optime perfpecta erant, victo riae fiducia tumidus, immenfum militis, inde a pueritia difciplinae militari affueti, ac continuis terra, marique praeliis exercitati, numerum fecum trahens, in Hungariae perni PALMA P. II.

[ocr errors]

1

ciem properabat. Quem cum Belgradum iam perueniffe ac propediem traiecto Sauo, Petriuaradinum oppugnaturum, Budam nunciatum fuiffet, rex, quod copiae nondum conflu. xerant, de prohibendo a Saui tranfitu hofte defperans, datis fine mora mandatis, id iam folum fuis praecepit, vt Petriuaradinum et idoneo militum praefidio, et neceffario ad defenfionem apparatu prouideretur: equidem Paulus Tomori delectos e fuis mille pedites arci tempeftiue impofuerat, verum pulueris nitrati tanta in regno fuit penuria, vt nonDifi IV. vafa fupereffent, quae fecundo Danubio eo funt deuecta. Quia vero Solimannum, fi Petrouaradino potiretur, recta Effekinum copias promoturum, exploratores retulerant, Stepbano Báthorio palatino mandatum, vt acceptis fecum limitaneorum comitatuum comitibus parochianis, fuis cum banderiis, ceteris item magnatibus, atque nobilibus eodem praecurreret, copiarumque fuarum obiectu, hoftem et ab Effekini oppugnatione, et a Draui traiectu prohiberet. Verum nemo fere fuit, qui palatino toti genti exofo morem ea in re gereret. Parochiani comites, dynaftae, ac nobiles negabant, fe alterius, quam regis, ductu militaturos: tan tum nempe ad falutem reipublicae interest, vt fummi etiam in regno magiftratus, inferiorum ftudia, voluntatesque fibi addictas habeant quapropter Báthorius re infecta Budam rediit, vbi accufata eorum, qui fibi adeffe noluerant, negligentia, conftanter deinceps regio lateri adhaefit. Poftquam autem To

1

[ocr errors]

morius nunciauit, Solimannum capta iam ciuitate Petriuaradini, arce quoque firmis moe. nibus deftituta breui poticurum, tum enim. vero Ludouicus miffis ad omnes regni comita tus nunciis, ac literis, fingulos ex comitio rum praefcripto, fuo cum milite Tolnam properare, ac, vt id eo celerius obtineretur,iux. ta veterem gentilium adhuc Hungarorum ritum, per omnia loca cruentatum gladium circumferri iuffit (a). At enim ea fuit domi ad patriam extremo difcrimini eripiendam focordia, vt neque horrendo hoc fpectaculo multi commouerentur. Iani dies fecundus Iulii B. Virginis Deiparae vifitationi lacer,quo Hungariam vniuerfam Tolnae armatam adeffe o portuerat, dudum praeterierat, quin taimen miles vllus illic appareret, aut faltem eodem iter agere nunciaretur. Itaque rex prioribus mandatis iterum renouatis, vt fuae in patriam caritatis exemplo ceteros excitaret, die XXIV. Iulii fe Tolnam iter ingref furum edixit, quod etiam praeftitit, in tri um millium equitum, ac peditum, Mariae reginae coniugis, et Ladislai Zalkani Strigonienfis archiepifcopi ftipendio conductorum, comitatu Buda digreffus; poftquam ad Tol nenfia caftra peruentum eft, primos inter aderant fubmif a Romano pontifice, et Polonis IV. mille pedites, armis egregie inftru. eti praelati quoque, barones, magnates,

(4) Haec copiofius lege in Annal. reg. Hùng. Tome V. pag. 102.

Ppa

[ocr errors]

ac nobiles exemplo regis commoti, in dies iam confluere coeperant, fic dum in copia. rum, quaë dudum iam vna conuenire et pot erant, et debuerant, expeditione mora ne ceffario nectitur, triftis nuncius aduolat, So limannum arcem Petriuaradini poft acerrimam decem dierum oppugnationem, mille praefi. diariis Hungaris, qui ad extremum vfque vi rum fortiter pro patria dimicauerant, inter fectis armata manu expugnaffe, Vilakino de inde potitum, recta Effekinum tendere. Ita que ex militari fenatusconfulto, iubetur pa latinus cum valida copiarum manu Effekinum proficifci, atque tamdiu hoftem a tranfmit tendo Drauo arcere, dum Christophorus de Frangepan cum Dalmaticis, et Croaticis copiis, Ioannes autem de Zápolya cum Tranf filuanis ad caftra peruenirent: fed neque tum regiis imperiis obtemperatum fuit: primores regni, qui fuis cum banderiis ibidem aderant, negabant faluis ordinis fui praerogatiuis, fe palatino fubeffe poffe; nobiles quoque, quod regis fe effe feruientes, ac fub folius regiae maieftatis vexillo militare folere contendeTent, palatinum fequi aperte detrectarunt (a). Ita nempe longa belli defuetudine militaris difciplina domi in obliuionem abierat, vt quae ducum, quae militum effent officia; quem imperare, quem item obedire oporte

(a) Brodericus in defcriptione cladis - Mohatfianae. Brutas Hiftor. MS. lib. VI, in Annal. reg. Hung. Tomo V. pag. 105.

ret; ignoraretur. Certe cum alias, tum vero Matbia Coruino imperante, fub generalium capitaneorum, regis arbitrio nominatorum, imperio non comites folum parochianos, et feruientes nobiles, verum ipfos etiam regni barones aduerfum Turcas dimicaffe certum eft. Intempefta haec aduerfus palatinum in terceffio cum in pleno fenatu, in caftris ia ctata fuiffet, rex probe intelligens, eo omni. um confilia collimare, vt ipfe vbiuis praefens adeffet, vehementer excanduit, atque in haec erupit verba: Video ego vnumquem. que capite meo excufationem, et falutem ça piti fuo quaerere: ego perfonam, et caput meum ideo in baec pericula adduxi, vt illud pro buius regni, et veftra falute, omni fortunae difcrimini obiicerem: ne quis igitur fit, qui poffit excufationem aliquam fuae ignauiae, ca piti meo praetendere, neue poffit aliquid mihi imputari, ibo ego Deo optimo iuuante cras vobiscum in perfona eo, quo alii fine me ire nolunt. Quamquam igitur effent multi, qui futurae cladis praefagi, regem extra pericu lum tutiore aliquo in loco retinendum fua derent, vt tamen furentium voluntati fieret fatis, rex die XIV. Augufti Szekszardinum, atque inde vltra Batham oppidum Mohatfi um verfus caftra promouit, hofti ipfe oc curfurus.

*

[ocr errors]
« PreviousContinue »