Page images
PDF

impense fauebat , aulae Romanae ad tollen. dam genti Hungaricae electionis libertatem, molitiones, admodum turbulenta , patriaeque quam maxime iniqua fuere: meliore fubinde Hungaris fortuna aspirante, regnum ad summum potenciae, gloriaeque apicem assurrexit, vsquedum diuturno otio, ac domesticis po. tiflimum diflenfionibus vehementer debilita. tum, eo demum recidit ; vt vicipis populis, ac praesertim Ottomannis in praedam cefferit. Quas regni nostri viciffitudines folito scri.. bendi candore, et instižuta breuitate, parte hac persequemur. A Wenceslao Bohemo, qui mixtae periodo initium dedit, ordiamur:

Itaque ex comitiorum, quae post Andreae III. 1301 obitum, vere anni 1301. celebrata diximus,

decreto, Ioannes de Ilmur Colocensivm archiepiscopus cum legatis ceteris Pragam profectus, Wenceslao II. Bohemorum regi, communi gentis Hungaricae nomine, coronam,

regnumque obtulit. Hic collaudatis ordinum - regni in se studiis , plurium, quibus praeerat,

populorum curas obtendens , reapfe autem lites, quas fibi eapropter cum Neapolitana aeque, ac Romana aulis interceffuras praeuidebat, declinaturus, delatam fibi coronam deprecatus fuit: monuit tamen legatos, vt, fi ita Hungaris videretur, vnicum, quem ex Iuditha, Rudolphi imperatoris filia suscepe. rat filium , itidem Wenceslaum , fibi alioquin olim in Bohemia fuccellurum, sui loco regem eligerent, pollicitus vna, se vires regni fui omnes eo collaturum, vt eumdem aduersus Neapolitanam factionem tueretur. Haec

cum Hungari rata habuiffent , Wenceslaus II. tex Bohemiae filium suum Gödingam vsque, Morauiae oppidum, deduxit, vbi obuios habuit vtriusque ordinis Hungariae primores: qui poftquam Wenceslai iunioris electionem et iureiurando, et folennibus tabulis, vtrius

que partis subscriptione roboratis, confirmas. · fent, tum primum pater filium eorumdem

manibus consignauit. Incredibili totius gentis laetitia , er gratulatione acceptus nouus rex , splendido frequentique in comitatu Albamregiam deductus fuit. Hic quia cer. tis compertum erat punciis, miflum a Boni. facio VIII. legatum pontificium Nicolaum Oftienfem propediem Hungariam fubiturum, vt molitionibus omnibus, quas pro Carolo Roberto ille tentaturus erat, mature obicem ponerent, accelerandam decreuere Wenceslai inaugurationem, munere hoc , affiftentibus fex epifcopis, multisque illuftribus viris, defunctus fuit Ioannes Colocensis archiepi. scopus; (a) iure porro, ac legitime id officii per Colocensem peragi poffe exiftimabant omnes , quod Strigonienlem ecclefiam id temporis pro vacante haberent; (b) Gregorium enim illius administratorem , hominem Caro. linarum ad eum diem partium ftudiofum ; vt iam alibi meminimus, neque praelati Hun. gariae, neque cum his consencientes secu.

(a) Chronicon cap. LXXXIV
(6) Diserte hahetur ibidem: Sedes namque trane arcbi.
opiscopatus Strigonienfis vacabar.

lares regni primores pro legitimo archiepi. scopo agnofcebant (a). Quapropter hic quoque, cun se plerisque domi exolum videret, nec a pontifice pallium, et confirmationem vllo pacto impetrare poflet, paulo segnior deinceps fuit in Caroli Roberti partibus fuf

tentandis. Atque hac ratione Wenceslaus 1301 Bohemus adulta aeftate A, 1301. folium con.

fcendit, verum quia ob teneram aetatem, regno partium ftudiis distracto, rite moderando impar fuit , triennium, prope deinceps fpectator potius turbarum, quam rex in regno exegit. .

[ocr errors]

Bonifacii VIII. P. machinae ad remouendun

e folio Hungarico Wenceslaum. Wenceslaum, ob vicini patris vires, et potentiam, formidandum fibi aemulum opponi dolens Carolus Robertus, tempeftiue ex Hungaria in Croatiam receflit , habitoque cum fuis consilio, Bonifacium VIII. de rebus omnibus, quae ab Andreae III, excelfu in Hungaria acciderant, per celeres nuncios diligenter edocuit , quibus ille vltra modum commotus , ad scenicam illam clientis sui coronationem , Strigonii, vt diximus, peractam, aduersus legitimam Wenceslai Bohemi inaugurationem totis viribus tuendam se accinxit,

(a) Queritur de hoc pontifex in literis VIII. No

weinbris e. a. ad legatuin datis in MSS. Romanis,

Primum igitur die XVII. Octobris eodem A. 1301. ad Nicolaum Ostiensem cardinalem , 1301 quem prius jam cum plena legari fedis apo. stolicae poteftate in Hungariam dimiferat, literas dedit , quibus ei praecepit, vt loanni de Ilmur Colocensi archiepiscopo grauiter exprobraret, quod proximo legati aduentu non exspectato, inconsulta fede pontificia, ac aduersus ecclesiae Strigonienfis iura , Wenceslaum regem vngere, coronareque ausus fuerit, iuflit denique archiepiscopum fub poena priuationis beneficii, Romam ad dicen. dam causam euocari, quadrimestri ad comparendum aflignato (a). Verum priusquam hae literae legato in Hungaria redderentur, Ioannes de Ilmur Colocensium archiepiscopus et aetate, et curarum mole consumtus Budae obierat (b), magno fui apud omnes relicto desiderio, morteque sua poenas fibi intenta. tas declinauit. Alteras literas eodem die, et anno ad Wenceslaum II. Bohemiae regem exarauit Bonifacius VIII. quibus eum repre

(a) Copiofius haec legi possunt in literis pontificiis

in Annal. Reg Hung. Tom I. pag. 369,
(6) Chronicon cap cit. Inde , Albaregia poft coro.

nationein, Budam venerunt , ibique Ioannes arcbi.
episcopus obdormiuit in Domino, et Iacobus episco-
pus Scepufienfis quieuit in pace: tumulantur autem
in ecclefia S. Ioannis apud FF. minores. Obiille
porro loannem incare Octobri A. 1301. vel inde
certum eft, quod Boojfacius VIII. die VIII. NO-
uembris eodem anno Colocensem ecclesiam per ob.
jtam loannis vacantem, fibi reseruet.

[ocr errors]

hendit, quod citra sedis Romanae, ad cuius ius Hungariam pertinere contendit , affensum, filium suum per Hungaros eligi, ac per Co. locensem inaugurari paffus fuerit , monet proinde, vt Nicolai, Ostiensis Cardinalis monitis obtemperet, filioque domum reuocato, errorem admillum corrigat, vel certe, fi quid in Hungariam iuris filio fuo esse existimaret, causam ad fe Romam deferat (a). Ad haec Wenceslaus paucis neruose admodum respon. dit, nihil vel ab se , vel a filio fuo per vim, fraudem , ac dolum actum fuiffe; quodfi Cas rolo Roberto idcirco regnum Hungariae de. beatur , quod auiam nactus sit Mariam Hun. garam, Stephani V. filiam, pari quoque iure filium fuum effe instructum: vt qui ex Anna Belge IV. regis filia ortum ducat : illo au. tem natum suum Carolo Roberto anteire, quod hic a paucis facriosis rex proclamatus, nec loco , nec ritu, nec diademate folito, atqueadeo illegitime inauguratus fuerit; il. lum autem plerique antiftites, ac potior re. gni procerum, atque nobilium pars liberis fuffragiis elegerint, nihilque eorum, quae ad legitimam apud Hungatos coronationem pertinent , praetermiffum fuerit: quae cum ita fint, non efle iam vel poteftatis, vel vo. luntatis fuae; filium regno, omni iure iam suo, fpoliare: neque vllam omnino videri cau. fam, cur is legitimo iure obtentam regni Hungarici poffesfionem ad tribunal pontifici,

[ocr errors][ocr errors]

(a) In Aonal. reg. Hung. Tom. I. pag. 370,

« PreviousContinue »