Page images
PDF
EPUB

quos fuis in caftris cenfebat, ftudia, voluntatesque captare, regiamque dignitatem 'per amicos primum, dein vero per fe ipfum aperte ambire multos largitionibus, multos bonorum, dignitatumque, fi rex fieret, conferendarum fpe ad fuas pertraxit partes, quos inter praecipuus fuit Petrus de Perény facrae coronae conferuator, quem arcis, ac dominii Sáros Patakienfis, ac Wayuodatus Tranffil uaniae magiftratu promiffo expugnauit. Vbi omnium fere animos ita fibi iam deuinctos nouerat, vt,fi de optando nouo rege agere. tur, potiora fe fuffragia accepturum confideret, quamprimum Solimannum regnò exceffiffe audiit, datis ad Mariam reginam, Ludouici viduam literis, eamdem hortatus fuit, vt generalia regni comitia ad campos Rakofienfes indiceret, in quibus amillo regi Lu douico nouus fufficeretur, ac aliis quoque de rebus, quae ad regni contra Turcas defenfionem, publicamque falutem facerent, communibus confiliis deliberaretur, Palatinus, quem ambitiofa Wayuodae minime latebant confilia, quique omnem ad hominem a folio remouendum lapidem mouere certus erat, reginae autor fuit, ne comitia Peftinum, fed Comaromium potius indicerentur, neue praeter praelatos, barones, ac proceres, finguli etiam nobiles viritim, fed delecti folum modo e fingulis comitatibus nuncii eodem euocarentur, denique quo in limine ipfo regni fpes adimeretur Wayuodae, nulla vt rega libus in literis noui regis optandi mentio fieret, quafi de Ferdinandi archiducis Austri

ne fucceffione adeo iam certum, conftitutum que inter omnes regni primores foret, vt ea ne in quaeftionem quidem amplius effet adducenda: ac reipfa ea tam reginae, quam palatini ad omnes regni partes literarum forma fuit, vt regni ordines nonnifi ad ea, quae ad Hungariae falutem, fecuritatemque necef faria viderentur, tractanda Comaromium ad diem XXV. Nouembris e. a. fint euocati (a). 1525 Hanc et reginae, et Báthorii palatini agendi rationem cum deftinationibus fuis contrariam effe videret Ioannes de Zápolya, diem comitiorum Comaromienfium fibi anteuertendum putans, miffis ad omnes comitatus lite ris, cunctos ad conuentum Tokaini celebran dum inuitauit: quo cum ad praeftiturum diem frequentes conueniffent, Stephanus Verbö tzius, dudum iam palatino infenfus, pro rege e domefticis magnatibus creando tanta elo, quentiae vi perorauit, vt quicumque illic aderant, vnanimi voce, Ioannem de Zápo lya regem Hungariae proclamauerint, ac et iam decreuerint, vt ad euertenda, quae palatinus pro certo tentaturus erat, aduerfae factionis molimina, regis inauguratio ante comiciorum Comaromii habendorum tempus abfolueretur. Quapropter die IV. Nouem. bris e. a. rurfus, omnes Albamregalem con uenire iuffi funt. Equidem inficiari non pol fumus, plerosque, qui cladi Mohatfianae

Et Mariae reginae, et palatini literas lege in
Amal, reg, Hung. Tomo V. pag. 123.

[ocr errors]
[ocr errors]

fuperftites fuerant, non Hungariae folum, verum etiam Dalmatiae, et Croatiae praelatos, barones, ac nobiles ifthuc ad Ioannis coronationem numero magno confluxiffe, idque propterea, quod Ferdinandus, etfi et a Maria regina vidua foròre, et a palatino crebris literis et hunciis vrgeretur, nec in Hungariam venire maturauerit, nec da tis faltem ad ordines regni literis, fuum ex veteribus pactis Ludouico fine herede fublato in regno fuccedendi ius perfequi voluerit, vt adeo plerique cenferent, nulla eum coronae Hungaricae indipifcendae cupiditate te neri; fed nec opinio haec aliena fuit a ve ro. Ferdinandus enim fiue quod peffime conftitutae monarchiae habenas auerfaretur, fiue Turcarum, iugulo Hungarorum iam imminentium, vires pertimefceret, a regni Hungarici, quod fibi plus moleftiae, quam fiue laudis, fiue emolumenti allaturum videbat, petitione abftinere decreuerat (a). Quapropter habitis nemine quidquam obturbante Albaere. giae comitiis, poftquam Ludouici regis corpus ritu funebri regum tumulo illatum fuit, Ioannes de Zápolya pro regis electi poteftate Paulum de Varda ex ecclefia Agrienfi ad Strigonienfem metropolim tranftulit, ac per eumdem die X. Nouembris folito more vnctus, et coronatus, regni, quod tot curis ante ambiuerat, poffeffionem adiit. Etfi au

(a) Teftatur id Vrfinus Velius de bello Pannonice lib. H, pag. 28.

[ocr errors]

autem Ferdinandus nonnifi duodecimo post anno Ioanni regios titulos cefferit, nos tamen, ne hiftoriae feriem perturbemus, hunc illi reges inter locum tribuendum effe cen. fuimus.

S. II.

Ioannis ad firmandum fibi regnum ftudia. Terminata hunc in modum inauguratione, Ioannes rex Budam reuerfus, datis ad omnes prouincias, comitatus, et ciuitates literis, fingulos de electione, coronationeque fua edocuit, monens, vt nouo iam rege conftitu to, ab accerfendo Ferdinando Auftriaco fuperfederent: praeterea comitia illa, quae palatinus Comaromium primum, poftea vero Pofonium conuocauerat, velut fuperuacanea profcripfit, omnibusque, qui eo confluxerant, pro poteftate imperauit, vt fine mora domum difcederent. Legatos quoque ad omnes fere Europae principes dimifit, fuam in regem Hungariae creationem nunciaturos: duo ex his Sigismundus Poloniae, et Francifcus Galliae reges fuis eum viciffim legationibus excoluere: atque hic infuper, quod fub id tempus atroces cum Carolo V. caefare, totaque domo Auftriaca difcordias haberet, arctiffimum cum Ioanne foedus iniit, maiorem in modum obteftans, ne vlla arte, aut vi. ad cedendam Ferdinando archiduci coronam fe induci pateretur, neue, fi bello

1

rem agi oporteret, idonea ei deeffent pecuniae fubfidia, XXX. coronatorum, fiue aureorum millia fe illi fingulis menfibus apud Ragulanos numeraturum pollicitus fuic. Horum duorum regum amicitia, et Hungariae ordinum, qui tam prona voluntate fibi coronam detulerant, fide fretus Ioannes, quati nil iam timendum foret, praepoftero rebus fuis confilio Budae deinceps fubfiftere, quietemque colere conftituerat: verum Chriftophorus comes de Frangepan vir non militaribus modo, verum etiam politicis artibus egregie excultus, cui et veterana palatini aemulatio, et omnium fere Hungariae magnatum indoles optime erat cognita, vehementer Ioannem orauit, vt, fi fceptrum retinere cuperet, copiis omnibus in vnum contractis, Stepbanum Báthorium palatinum, ceterosque transdanubianae Hungariae magnates cum eodem confentientes debellaret, ac ad nuncupandum fibi fidelitatis facramentum adigeret, bellum poftea in Auftriam, milite omni cum vacuam, transferret, cuius fi partem aliquam oc cupaffer, certo certius fucurum alfeuerabat, vt Ferdinandus, princeps pacificus, quo fe, prouinciasque fuas bello omni eriperet, cunctis fuis in regnum Hungariae iuribus vltro effet renunciaturus. At Ioannes, quod thefauris fuis omnibus partim in militum ftipen dia, partim in largitiones profufis, pecuniis deftitutus erat, a bello eius anni autumuo abftinere, copiasque dimittere coactus, opportunum palatino ad validam pro Ferdinan do factionem concitandam tempus, et occasionem praebuit.

[ocr errors]
« PreviousContinue »