Page images
PDF
EPUB

fed ipfi quoque Auftriaci ambigui haerebant, quo potiffimum ex capite Ferdinandi in coronam Hungariae ius tuerentur. Quapropter huius oratores difceptationem omnem abrumpendam effe putantes, aliam concordiae fta biliendae viam propofuere, quae in eo fita erat: Si Ioannes Hungariam cederet Ferdinando, hunc illi viciffim Boffniam cum regio titulo, arces item, et ditiones omnes fiue in Hungaria, fiue in Tranffiluania ad eum diem poffeffas relicturum, ac infuper XL. aureorum millia numeraturum: cum id Ioanni, qui ad eum diem in totius fere Hungariae poffeffione erat, parum prudenter of ferri videretur; Statilius viciffim, principis fui nomine Auftriacis promifit, fi modo Ferdinandus ab ambienda Hungariae corona defiftere velit, Ioannem quoque fuis, et facrae coronae Hungaricae, in Morauiam, Silefiam, atque Lufatiam iuribus vltro renunciaturum: ex qua partis vtriusque oblatione, cum nul. la iam litis Polonorum arbitrio componendae fpes appareret, inutile illud colloquium difpatum fuit.

S..V.

Ferdinandus fugato aemulo potiori Hungariae parte potitur.

Cum igitur proprio experimento Ferdinan dus didiciffet, regna non tam calamis, et difceptationibus, quam armis aquiri, Stepbano de Báthor palatino morem demum geffit, bel

loque Hungariam fuam facere conftituit; quapropter in non contemnendo Germanicarum copiarum comitatu Vienna digreffus, calendis Augufti A.1527. Hungariae fines prope Pofonium attigit. Hic eum palatinus fuo, regnique nomine, Hungarico fermone falutauit, cui cum ille Latine refpondiffet, mox in praeparato ad id loco folenne iuramentum, de tuenda totis viribus Hungaria, ac de iuribus, libertatibus, et praerogatiuis omnium ordinum conferuandis praeftitit (a). Itum inde ad arcem Pofonienfem, quam Ioannes Bornemifza Ludouici regis olim moderator, paucis ante diebus abfque herede fublatus vna cum thefauris fuis omnibus, Annae Ferdinan di coniugi teftamento legauerat. Hic diebus aliquot deliberatum fuit, an Ferdinandum vlterius progredi, bellumque per fe potius, quam per legatos adminiftrare oporteret. Viennenfes enim miniftri copiarum Germanicarum paucitati diffifi, et quod de multorum adhuc ex Hungariae dynaftis in Ferdinandum voluntate non fatis certo conftabat, minime confultum effe cenfebant, vt princeps, non fine aperto falutis difcrimine, regni in. teriora fubiret. Verum palatinus, cui res Hungaricae melius perfpectae erant, confilio huic acriter obftitit, vrgebatque Ferdinan 'dum, vt, fi Hungaria breui potiri vellet, ipfe copias aduerfus Ioannem duceret: ad concili andos enim Martiae gentis animos, quam ma

(a) Vide illud in codice iuris patrii pag. 354.

xime neceffarium effe, vt fe fe militaribus ftudiis addictum effe declararet: illius praefentia partium fuarum ftudiofos in fide confirmatum, ac plerosque e Ioannis hactenus fequacibus ad obfequium reuocatum iri, quacumque iter habiturus effet, ciuitates, et arces vltro fuas ei claues delaturas: militum etiam numerum, vfquedum Budam perueniretur, ita in dies augendum, vt aemulus exiguis alioquin copiis inftructus, ne aduentu quidem exfpectato, fugam effet arrepturus: haec quamquam et a palatino, et a ceteris Hungaris prouide, vtiliterque fuaderentur, miniftri tamen Viennenfes , et ex illorum confilio Ferdinandus ipfe parum iis moueri videbantur; quapropter palatinus Ferdinan· dum adiit, illique citra ambages denunciauit: nifi Budam cum copiis proficifceretur, ficque fe genti Hungaricae penitius cognofcendum praeberet, cuiuscumque ductu bellum gefferit, numquam ab eo aemulum debellandum, minus Hungariam in poteftatem effe redigendam. Hac demum palatini denunciatione commotus Ferdinandus, bellum per fe adminiftrare decreuit, copiisque, aliquot interea Hungarorum legionibus auctis, Budam verfus profectionem indixit: ac rea ple mox patuit, quam vtile fuerit, quod palatinus dederat, confilium, quacumque enim iter habuit, incredibilis ad eum quotidie magnatum, nobiliumque numerus confluebat: vrbes, et munita quaeque loca, referatis vl tro portis, venientem non fine faufta accla matione accipiebant, vt adeo Iaurino, Co

maromio, Tata, Strigonio, et Viffegrado citra vllam refiftentiam fit potitus: incredi bili hac tot procerum, nobilium, ciuitatum que defectione perculfus Ioannes, cum pau cis, quos cuftodiae caufa apud fe habuerat cohortibus, deferta Buda, Hatuaninum fe recepit, cuius fuga cognita, exhilaratus Ferdinandus, feftinato itinere Budam properauit, arcemque regiam triumphantis in morem die XXII. Augufti ingreffus, in Deiparae virginis aede Deo optimo, maximo publicas habuit gratias. Luftrato deinde palatio regio, ac reliquis Coruinianae magnificentiae monumentis diligenter infpectis, quo fe fe militiae amantem facto ipfo oftenderet, in caftra rediit, atque illic deinceps per hebdomadas aliquot fub tentorio degens, vmbratilibus praeliis tirones quotidiè exercuit. Poftquam autem Nicolai comitis a Salm aufpiciis toannem de Zápolya triplici praelio debellatum, praecipiti fuga conftanter iam retro cedere nunciatum fuit, nec quidquam timendum amplius videretur, dimiffo in hyberna milite, regiam fubiit, ibidemque die XXIX. Septembris fuorum, qui magno confluxerant numero, conuentum habuit, in quo electio Pofonii anno fuperiore peracta, confirmata fuit, tum vero feuera ad ordines regni, comitatus, et ciuitates mandata expedita funt, quibus finguli, quorum intererat, ad d diem III. Nouembris eiusdem anni Albamregiam ad inaugur ationem venire, ac Ferdinando regi fuo folit um fidelitatis facramentum praeftare iubeba ntur; inuitatae eodem funt et Anna re

1

gina coniux, et Maria Ludouici vidua, cuncta denique ad eam celebritatem, quam maxima fieri poffet pompa peragendam, apparasi coepere (a). Atque ex his fummam re. rum humanarum inconftantiam intelligent ilfi, qui cogitauerint, Ioannem de Zápolya regni, quod totum fere anno integro in pote ftate habuit, dominatu paucarum hebdoma darum fpatio fuiffe deiectum: quod quidem non tam Ferdinandi viribus, quam Ioannis ipfius defidiae, et ignauiae adfcribendum eft.

1

[merged small][ocr errors]

(a) Vide Iftaand Hiftor. lib. IX. Vrfinus Velius fib
sét II. Annales reg. Hùng, ad h. a.

[ocr errors]
« PreviousContinue »