Page images
PDF
EPUB

fa Villegradi commoratus, Feliciani filiam Claram nomine, eximiae formae puellam, in gynecaeo regio agentem, foede corrupiffet, crimenque fubinde detectum, pater connivente, ac omnem opportunitatem praeftante regina patratum effe credidiffet, vfque eo vindictae furore abreptus fuit, vt A. 1330. die 1330 XVII. Aprilis feria III. poft octauam pafchae Villegradi in fuburbano coenantem regem Carolum cum regina, et geminis filiis Ludoico, atque Andrea, ftricto mucrone aggreffus, enormem caedem editurus fuiffet, nifi ab accurrentibus aulicis proftratus, atque concifus, attentati parricidii dediffet poenas. Filia quoque Clara criminis feu vere, feu fallo proditi feueras dedit poenas : labiis enim, aribus, et digitis omnibus praeter pollices praecifis, equo impofita, per vicinas ciuitates tamdiu circumuecta fuit, dum denique animam exhalaret: vniuerfi denique Feliciani cognati, agnati, et affines ad tertium vfque gradum partim morte, partim exilio, et bonorum publicatione fcelus alienum expiarunt. (4) Quamquam et illud conftat, atroces has poenas non vnius regis voluntate, fed baro

[ocr errors]

(4) Caufam, et hiftoriam attentati parricidii difce ex hiftoriae Romanae fragmentis (ab A. 1326. vfque 1354. apud cl. Muratori antiquitatum Italicarum Tom. III. cap. X. pag. 316. Cromeri hiftor. lib. XL pag. 195. ac denique Chronicr Tur. cap. XCVI.

num etiam, nobiliumque regni in confilium aduocatorum iudicio fuiffe dictatas (a).

S. XIV.

Caroli regis obitus, funeratio, et encomia. Haec fere funt Caroli regis acta vfque ad 1342 A. 1342. quo diuturnis ante podagrae cruciatibus fractus, Viffegradi familiari fibi loco, die XVII. Iulii deceffit, poftquam duos fupra quadraginta annos in Hungaria, duos fupra triginta in folio poft coronationem fuam exegiffet. Peractis in Viffegradenfi aede parochiali lugubribus miffarum folenniis, corpus exfangue Budam fecundo Danubio deuectum, ac poft repetita ibidem piacularia facrificia, Albam regiam deductum fuit, vbi in B. V. Mariae bafilica, quam femel, ac iterum incendio labefactatam Carolus reftaurauerat, magnifico in tumulo, pone altare maius erecto, conquieuit. Differuit eo die de regis laudibus Chanadinus de Telegd Stri gonienfis archiepifcopus, totique nobiliffimae omnium ordinum multitudini luctus, et moe roris teftes lacrimas expreffit. Tricefimo demum ab obitu die, Ludouico iam rege, Elifabetha regina vidua, vniuerfisque prae

(a) Ex Caroli literis apud Belium notit. Hung. Tom. III. pag. 476, ac in Annal. reg. Hung. Tom. II. ad A. 1330.

latis, baronibus, ac nobilibus, qui fpeciatim per literas regias eo inuitati erant, praefentibus, folennes exequiae integratae funt, luctuique, et naeniis finis impofitus (a). Et dignus profecto erat Carolus, cui Hungari finceris parentarent lacrimis, is enim Hungariam inde a Ladislai IV. obitu deprauatam, et perpetuis partium ftudiis, atque factioni bus diuifam adeptus, prudentia, atque conftantia fua non modo ad rectum ordinem, qui diu iam exulauerat, reuocauit, verum etiam multo florentiorem reddidit. Ad refractario compefcendos, ac ad officium reuocandos, principio partim vi, partim clementia vfus, confirmata fibi fubinde maieftate regia, omnes fceptro fuo obtemperare docuit. Cum autem Cumani, Ifmaelitae, Tartari, et Neugarii variis religionibus, ritibus, ac moribus vfi, graues non raro turbas domi, feditionesque excitaffent, Carolus fubmiffis euangelii praeconibus, omnique induftria per plures annos adhibita id demum effecit, vt populis his ad legem Chriftianam traductis patriae tranquillitas, et fecuritas procurata fuerit.

Cum gentem Hungaram non tam lucri, quam gloriae cupiditate duci videret, cum aliis praemiis, tum vero armorum infignibus, ad cultiorum Europae gentium imitationem, vetuftiffimas etiam Hungariae familias remuneratus fuit (b). Erga Deiparam

(4) Chronicon Turotz. cap. XCIX.

(6) Infpice Heraldicae noftrae Hung. fpecimen P. III.

virginem eximiam pietatem, atque fiduciam praefetulit: cum admodum difficiles olim expertus fuiffet ad folium Hungaricum aditus, quibusdam ieiuniis, et longis precationibus ftato tempore abfoluendis eidem fe deuouerat, votumque fat diu obferuauit. Verum ne longae preces regem tot populorum patrem ab affidua, pro fubditorum felicitate cura, ac follicitudine abftraherent, Benedictus XII. pontifex arduam eam fummi imperantis officio deuotionem in egenos XII. fubfidio regio quotidie alendos commutauit (a). Sapienter nempe exiftimabat pontifex illis vniuerfim, quibus populorum cura commifla eft, minus orationi, plus autem follicitudini, et labori vacandum effe, curasque illas,. quae pro communi fubditorum falute fufcipiuntur maioris effe apud fuperos meriti quam longas precationes, quibus tempus reipublicae omni iure facrandum eripitur. Ca rolo debet Hungaria plurimas ciuitates regias partim erectas, partim ad opulentiam, et fplendorem adductas, hanc enim regii peculii partem cura, et ftudio fingulari femper complexus fuit. Saxones quoque tam in Hungaria, quam in Tranffiluania nouis adiu ti, et animati priuilegiis res fuas priuatas non fine aerarii publici emolumento paulo diligentius augere coeperunt (b).

2

(4) Literas de hoc Benedicti XII. vide in Annal.reg. Hung. Tom. II. ad A. 1339.

(b) Priuilegia Saxonicae nationi data habes in Ana. lectis Scepufii facri et profani cl. Caroli Vagner P. I. et II.

« PreviousContinue »