Page images
PDF
EPUB

in promptu iam effent, totamque Turcas aggrediendi rationem Hunyadius ipfe accurate defcripfiffet, per occultos nunciós Szilagyium admonuit, vt die XIV. Iulii quam máximo poffet numero, nauigia parata haberet, queis Turcas claffi Hungaricae fecundo Danubio defluenti occurfuros, ac cum eadem decertaturos ex improuifo a tergo maximo impetu aggrederétur, atque deinde daret operam, ne milites Hunyadii a facienda in ripam Belgradenfem excenfione poffent per Turcas prohiberi. His prouide, fapienterque dif pofitis, pofteaquam de mandatis fuis rite ad Szilagyium perlatis certior fuit redditus Hunyadius, ftatuto die, cum Ioanne CapiStrano vniuerfas copias nauibus impofitas fecundo Danubio Belgradum vfque deuexit, nec mora: in vrbis confpectu atrox certamen nauale exoritur: Hungaris a fronte, Belgra denfibus cum XL. nauigiis a tergo Turcas prementibus. Disiecta demum non fine multorum caede vniuerfa claffe Turcica, multis nauibus demerfis, multis captis, victores Hungari exfcenfione facta vrbem ingreffi praefidiarios annona, recenti milite, ac, quod praecipuum erat, Hunyadii, et Capiftrani praefentia recreauere (a). Clade hac maiorem in modum irritatus Mabometes, continuata per dies aliquot moenium verberatione, in

[ocr errors]

(a) Ioannes Taliacotius apud Wadingum, et in Annal. reg. Hung, ad h. a.

gentique murorum ruina facta die XXI. Iulii totis viribus affultum adornauit: bis Turcae caftro exteriori potiti, bisque protracto per totam noctem ad diei alterius meridiem certamine non fine ftrage funt reiecti. Hoc fucceffu animati Chriftiani, eodem adhuc die ex vrbe erumpentes, Turcas inuadunt, geminisque e ftationibus depulfos infecuti ad Mabometis vfque praetorium peruenere, vbi inftaurata pugna, eoufque fumma pertinacia dimicatum fuit, dum Mabomete in dextro oculo grauiter fauciato, Turcae demum in effufam fugam abiere. Cecidere ad Belgra dum XXV. millia Turcarum, quibus fere tota pedeftris militia conftabat, equites enim defperata victoria tempeftiue fe fe fubdu-xere. Haec ex Ioannis de Hunyad literis, quas tertio poft pugnam die XXIV. Iulii Belgrado ad Ladislaum regem dedit, (a) cuius etiam praecipue virtus, animi praefentia, atque fortitudo toto eo bello eluxit, qui non dux modo, verum et miles, fuis vbique praeiuit: qua laude tot palmarum heroi attributa, nil D. Ioannis Capiftrani gloriae detractum imus, vt qui eximiis fuis meritis, ac precibus, Diuinam armis Hungaricis opem promeruit, fuisque adhortationibus duces, militesque ad fortiter dimicandum accendit(b);

.

(4) Has fumma cum moderatione fcriptas, vide ibi dem. Chronicon cap. LV.

(b) Taliacotius; et literae Capiftrani recitatae ibidem.

1

neque fua laude priuandus Michael Szilagyi vrbis praefectus, qui non modo ante Hunyadii aduentum atrociffimam oppugnationem fortiter tolerauit, verum etiam eidem poftea vbique praefto fuit: huic non immerito adjungendus Ioannes de Korog banus Machouienfis, et comes Pofeganus, qui e totius Hungariae primoribus vnicus cum banderio fuo Belgradenfi expeditioni interfuit, vt adeo ea victoria folis fere Hunyadii ftipendiariis, et, qui illic aderant, cruce fignatis attribuenda fit (a). Sic tum Ioannes de Hunyad maximo fuo periculo regem, atque patriam ab immaniffimo hofte liberauit, nouumque, et luculentiffimum intemeratae in illum fidei, in hanc autem caritatis fpecimen edidit, dum interea Viricus Cileienfis, Ladis laus de Gara palatinus, ceterique Hunyadii gloriae aemuli, grauiffimum difcrimen eminus fpectarent otiofi, quin ad illud pro viribus propulfandum vel ipfi conuolarint, vel imperata per leges militum fubfidia praeftiterint. Califtus III. pontifex de laetiffimo eius expeditionis fucceffu edoctus, in perennem tam infignis victoriae memoriam feftum Transfigurationis Domini per vniuerfam ecclefiam celebrandum inftituit, officiumque. eo die recitandum ipfe concinnauit, hymnorum autore Aenea Syluio iam tum S. R. E. cardinale (b).

(a) Ex literis Hunyadii fupra citatis.

(b) Baronius in annotationibus ad martyrologium Romanum. Spondanus ad h. a. Platina in vita Calisti III. P. Cureus in Annal. Silefiae.

§. XV.

Ioannis de Hunyad obitus.

Laetitiam e Mabometis profligatione hau ftam paucis poft diebus exftinxit inopinatus Ioannis de Hunyad comitis Biztricenfis, et generalis regni capitanei obitus: tot vigiliis, curis, atque laboribus, feruente tum maxi. me caniculae aeftu, patriae amore toleratis, lethalem contraxit febrim, qua vt eo facilius curaretur, purioris aeris caufa, Belgrado Zemlinum translatus fuit. At cum nil proficientibus medicamentis, in dies deterius fe habere, mortemque vicinam inftare animaduertit, pro eo, quo in patriam erat, ftudio proceres nonnullos, qui victoriae Belgtadenfis fama exciti ad eum falutandum e vicinia conuenerant, multis verbis cohortatus fuit, vt pofitis aliquando difcordiis, concordiam inter fe magno ftudio colerent, quod fi negligerent, certo certius futurum vaticinatus fuit, vt nobiliffimum Hungariae regnum propediem interiret (a). Ad ea deinde, quae pii, prouidique patris erant, progreffus, vocatis ad fe, quos ex Elifabetha conforte, Michaelis Szilagyi forore, fuperftites relinque. bat, filiis Ladislao, et Matbiae bene precatus, finceram in Deum bonorum omnium fontem religionem, in Ladislaum autem regem fu

(4) Ranzanus in epitome indice XXVII,

[ocr errors]

um intemeratam, conftantemque fidelitatem multis verbis commendauit. Tum vero natu maiori filio Ladislao, qui cum alias, tum vero Belgradenfis oppugnationis tempore, infignia bellicae virtutis fuae fpecimina edi. derat, et ftipendio fuo conductas legiones, et, donec regi aliter videretur, omnium Turcis limitanearum arcium praefecturam cum *Belgrado refignauit. His curis rite defun. ctus Hunyadius, peracta exomologefi, quod indignum cenferet, vt SS. Euchariftia ad fe deferretur, in beatae virginis Deiparae aedem facram deportari voluit, vbi facro via tico fumma cum reuerentia fufcepto refectus, Diuo Ioanne Capiftrano proprias morientibus preces perfoluente, animam tot meritis illuItrem creatori fuo reddidit die XL. Augufti 1456 A. 1456. cum aetatis ageret quartum fupra fexagefimrum. Corpus, vti teftamento cauerat, Albae Carolinae in Tranffiluania honorifico fepulcro, cuius etiamnum lapis ibidem vifitur, conditum fuit (a). In communi luctu, et moerore proborum omnium, cum plures alii, tum vero imprimis Viricus Cileienfis laetitia incedere vifus fuit, propterea maxime, quod cum iam regem in poteftate haberet, aemulo tam potente fublato, Hungariam deinceps fe pro libidine gubernaturum fperabat, quemadmodum id Aeneas Syluius eorum temporum teftis oculatus adnotauit. Sed neque Ladislaus rex a maleuolis corruptus, herois

(a) Chronicon Turotzii cap. LVI.

« PreviousContinue »