Page images
PDF
EPUB

'ITIAM RER. HV

Stephanus V.

Vx. Elifabetha

Bela IV. Rex ¦

Vxor Maria La

Elifabetha

Marit. Henricus Du

Ladislaus IV. Rex Hung Otto Rex Hung, † 1312.

liqui ju Tabella II.

Carolus I. Ro

Vx. IV. El

Ludouicus I. Magnus R. † 1345:
Vxor. II. Elifabetha Steppol. † 1382.

Maria Rex Hung, Ruff. a† 1399.

Merit. Sigismundus Impo Rex Pol. † 1434.

Ioannes

S. XV.

Caroli coniuges, et liberi.

Quaternas coniuges habuit Carolus Robertus: primam ante inaugurationem fuam duxerat Catbarinam Tefchinenfis ducis filiam ; altera fuit Maria Cafimiri Poloni ducis filia, quae A. 1317. properato funere elata, Al- 1317 baeregiae tumulum inuenit. Tertia quoque Beatrix, Ioannis Lucelburgici Bohemiae regis filia, quam A. 1318. fibi coniunxerat, 1318 anno infequente obiit, Varadini fepulta. Quarta demym Elifabetha Vladislai Loctici Poloniae regis nata A 1320. e Polonia in 1320 thorum affumta complurium liberorum mater fuit ex his I. Carolus. II. Ladislaus in infantia obiere. III. Ludouicus A. 1326. die 1326 V. Martii in lucem editus in Hungarico, IV. Andreas in Neapolitano regno fucceffere. V. Denique Stephanus Tranffiluaniae, Scepufii, ac Sarofini ducis titulo infignis fuit (a), quod tamen mirere, hi omnes nulla pofteritate relicta e viuis excellere.

(4) Chronicon Turotzii cap. XCI. et feq. Item in di plonatario comitatus Sarofienfis pag. 450.

[blocks in formation]

Ludouicus vnanimi confenfu inauguratus. Sexto ab obitu Caroli die XXI. Iulii, qui in dominicam inciderat, vnanimi omnium ordinum confenfu, Ludouico diadema regium impofuit Chanadinus Strigonienfis archiepifcopus, affiftentibus illi V. epifcopis Nicolao Agrienfi, Ladislao Quinqueecclefienfi Petro Sirmienfi, F. Vito Nitrienfi, et Laurentio Boffnenfi. Aderat tum Albaeregiae Elifabetha regina mater, Willermus Drugeth de Homonna palatinus, Thomas Wayuoda Tranffiluanus, et incredibilis baronum, nobiliumque regni frequentia vitam, et fanguinem fe pro rege fue fufuros magnis vocibus clamantium (a). Etfi rarae adolefcentis, feptem, et decem annos nati, corporis, ani. mique dotes omnium oculos, et corda ra

(a) Chronicon parte III. cap. L

1

pere poterant, his tamen paulo vehementius vniuerfos occupauerat, tacita quaedam quafi diuinitus infpirata futurae hoc rege felicitatis, et gloriae exfpectatio: quam ille non aequauit modo poftea, verum etiam quam longiffime fuperauit, vnde communi exterorum aeque, ac domefticorum calculo Magni appellationem confecutus fuit.

S. II.

Domitis Saxonibus, Valachi in priftinam fidem recepti.

Non multo poft inaugurationem tempore palam fecit Ludouicus, quantus belli, pacisue artibus effet futurus. Saxones Tranfiluaniae incolae, annuum cenfum, et vectigalia pendere foliti, quo fe Hungarorum nobilium exemplo in libertatem affererent in quaeftores regios, tributa pro more colligere volentes, arma corripuerant. Ludouicus feditionem in ortu oppreffurus, fine mora eo aduolat, captisque vno impetu Saxonum oppidis, et caftigatis primipilis, populum ad obedientiam reuocatum priftinis fubiecit oneribus (a). Huius fiue fucceffus, fiue clementiae in rebelles fama excitus Alexander Bazaradus Valachiae Wayuoda, idem ille, qui duodecim abhinc annis Caroli iugum excufferat, vltro in Tranffiluaniam venit, regiisque affufus pedibus, S. coronae

(a) Idem cap. II.

fidelitatem, atque

Hungaricae perpetuam fidelitatem, obedientiam vouit, quam etiam, quoad vixit, fancte coluit (a). Ex quo intelligas, facilius interdum rebelles clementia, quam feueritate ad obfequium reuocari.

S. III.

Andreae in adeundo folio Neapolitano obices. Ab his curis domum reuerfum Ludouicum res Neapolitanae et vehementius, et diutius exercuere. Andreas Ludouici noftri germa1333 nus, quem A. C. 1333. a Carolo rege Neapolim deductum, eoque fine Ioannae maritum datum memininus, vt huius auo Roberto regi fuccederet, perfidae coniugis odiis exagitatus, nouis in dies obiectis difficultatibus ab auito folio adeundo prohibebatur. Robertus ipfe, qui malis fontem obftruere debuerat, nimia in neptem indulgentia, iisdem viam ftrauerat: condito enim paulo ante obitum teftamento, contra, quam conuentum erat, praeterito Andrea, Ioannam neptem regni heredem fcripfit, praecepitque, vt il lico a morte fua pleno iure fceptro potire, tur; ex aduerfo Andreas fedecim tum annos natus, non prius, quam altero, et vicefime aetatis anno completo, in regiminis communionem admitteretur. Itaque Roberto rege 1343 XIX. Ianuarii ¡A. C. 1343. e viuis fublato,

(a) Idem cap. III.

« PreviousContinue »