Page images
PDF
EPUB

Ioanna, exclufo marito, regnare coepit; malo huic acceffit mox aliud: Maria enim Ioannae foror, quam alterutri fratruni Ludouico, vel Stephano promiffam diximus, conniuente Clemente VI. papa, properatis ipfo verni ieiunii tempore nuptiis, Carolo Dyrrachino eodem anno copulata, fpes Carolinae lineae vehementer alflixit. Haec cum in Hungariam nunciata fuillent, Elifabetha regina mater VIII. Iunii Viffegrado difcedens, transmiffo Adriatico XXIV. Iulii e. a. 1343. 1343 Neapolim incolumis tenuit. Senfit illico fagaciffima mulier, non aliter fuam coniugibus pacem, regnoque falutem redditum iri, quam fi Andreas, fublato per pontificem aetatis obice, rex inauguraretur. Mifli igitur hac de caufa Auenionem ad Clementem VI. legati: Nicolaus palatinus, Paulus iudex curiae, Tbomas Vörös, fiue Ruffus, Thomas alter filius Petri, F. Vitus epifcopus Nitrienfis cum archiepifcopo Beneuentano, ipfa vero regina Elifabetha fedatis vtcumque autoritate fua aulae Neapolitanae rebus, falutatisque Romae apoftolorum liminibus, in Hungariam reuerfa, anniuerfario fui abitus die Vilfegradum tenuit A. C. 1344 (a).

[ocr errors]

(a) De itinere hoc Elifabethae confule Hiftor. Rom. Fragmenta apud cl. Muratorium in antiquit. Italiae Tom. III. a pag. 316. Chronicon noftrum cap. IV. Aunal reg, Hung. ad an. cit. Nota hic ex tranfitu fummam aeris hoc itinere ab Elifabetha regina expenfi fuiffe 1520000. florenos, vt marcas ad florenos reducenti patet,

1

1345

S. IV.

Indigna eius caedes.

Interea legati Andreae caufam Auenione agentes, cum viderent, ob Ioannae partium in aula pontificia potentiam, nil fe rationum momentis proficere, etfi nil de hoc in mandatis habebant, XLIV. marcarum argenti millia a rege fuo numeratum iri iuramento interpofito fpopondere, fi Clemens VI. conceffa aetatis venia, Andream ocyus coronari fecerit : (a) quae pecuniae fumma poftquam a Ludouico rege Auenionem transmiffa fuit, pontifex fine mora Neapolim mandata dedit, ve 1345 eodem adhuc anno 1345. VI. Septembris Andreas regio more inauguraretur, ea tamen, quod mirere, praeter Ludouici noftri fpem addita conditione, vt, fi Ioanna regina fine fobole decefferit, regnum Neapolitanum non ad Ludouicum, fed ad illius fororem MariamCa roli Dyrrachini coniugem deuolueretur (b). Perculit inopinatum hoc pontificis de coronatione peragenda mandatum Toannam, acuitque vna audaciam, ad crimen, quod mox commiffum fuit, accelerandum. Communicato enim cum Carolo Dyrrachino, ceterisque, quos ad partes fuas traduxerat, regiis principibus, ac proceribus confilio, perui. cit denique, vt inaugurationis dies differretur; interea coacta coniuratione, cunctisque ad Andreae exitium rite difpofitis,

(a) Chronicon cap. IV.

(6) Literae pontificiae apud Raynaldum ad h. a.

[ocr errors]

Toanna coniugem venatus fpecie feductum, Auerfam, octies mille paffibus Neapoli diftantem, fecum adduxit: vbi XVIII. Septembris eiusdem anni, fub mediam noctem e cubili, ipfoque adeo reginae latere, euocatus Andreas, laqueo, quem Ioanna ipfa prius praeparauerat, in collum iniecto praefocatus, e feneftra poftea fufpenfus fuit (a). Patrato flagitio Ioanna nullo doloris figno edito, nulla pietate, ac ne fepulturae quidem honore corpus infelicis mariti dignata, Neapolim receffit, veritaque, ne in criminis communionem traheretur, quaeftionem in ficarios haberi vetuit. Denique vterum adhuc ex Andrea gerens, Ludouici Tarentini ducis cognati fui, quocum fat diu impudice confueuerat, nuptias expetiuit, quas etiam a Clemente VI. poft editum in lucem Carolum pofthumum non multo poft impetrauit. Haec omnia fat grauia erant Ludouico Hungariae regi argu menta, vt Ioannam caedis mariti fui ream pronunciaret, quam illi a criminis fufpicione fe purganti fequentibus literis exprobrauit, dignis fàne, vt huc inferantur: Impu dica vita, quam iam pridem duxifti, occupatumregnum,neglecta vindicta,vir alter fufceptus, et excufatio fequens, necis viri tui probant noxiam te prorfus fuiffe: proinde Deum immortalem fcelerum vindicem fupereffe memineris.

(a) Caedis hiftoriam lege Chronici eap. IX. Apud Do ininicum de Grauina inter fcriptores Ital. Tom. XII. Pandulphum de regno Neapol lib. V, in Annal reg. Hung, ad b, a,

1347

Vale (a). Haec Ludouicus nofter. Scripfit itle praeterea ad Clementem VI. orabatque, vt muliere peffima folio deiecta, auita regni Neapolitani iura ad fe, aut fratrem Stepbanum, ceu legitimos heredes, tranfire patere

tur.

S. V.

Seuere per Ludouicum vindicata. Cum pontifex in habenda tam atroci accufationi fide paulo difficilior, ac etiam Ioannae iufto fauentior videretur, Ludouicus cariffimi fratris caedem vlcifci certus A. C. 1347. Nicolaum Konth de Hederuara cum copiarum parte in Italiam praemifit, a quo de Aquilanae vrbis deditione, ac propenfis Neapolitanorum in fe ftudiis edoctus, mox cum re liquo exercitu fe dedit itineri, Auerfamque 1348 XVII. Ianuarii A. 1348. attigit. Hic Ludouicum honoris caufa adiere cognati Andegauenfis ftirpis principes, quos omnes ea cautione in fidem, gratiamque recepit, fi a parricidii crimine immunes fe probarent: confulto id ille adiecerat: paulo enim poft coe. nandum inter, cum, loco ipfo fraternae caedis memoriam refricante, atrocius in vindietam exarfillet, Carolum Dyrrachii ducem acrioribus prius verbis obiurgauit: ob praereptam fibi dolo fponfam Mariam, reginae Ioannae

(a) Pandulphus los. cit, in Annal. reg. Hung, ad A. C.

Ioannae fororem, impeditam de induftria Andreae inaugurationem, et caedis denique confcientiam, tum vero purgare fe conantem a menfa in cuftodiam abripi, nulloque dato refpondendi fpatio, die fequenti fecuri percuti iuffit, (a) quae quidem poena etfi non iniufta, quia tamen nulla iudicii forma, nullis tanta in re feruatis de more folennitatibus inflicta fuit, non leuem Ludouici regis nomini labem afperfit: ceterum vnicum hoc magni regis noftri facinus fuit, quo fibi ereptus, modum in vindicta tenere non noue. rat. Interea Ioanna Ludouici noftri aduentu conterrita, Carolo pofthumo bimulo infante Neapoli relicto, praecipiti fuga cum duce Tarentino ad Clementem VI. fe recepit: cuius gratiam mercatura, vrbem, ditionemque totam Auenionenfem LXXX. millibus auri florenorum fedi pontificiae vendidit, fignatae funt folennes venditionis huius tabulae IX. Iunii A. C. 1348. Eas Carolus IV. im- 1348 perator non modo ratas habuit, verum etiam Auenionem a fide, ac obedientia RomanoGermanico imperio praeftanda abfolutam, e feudorum imperii numero in perpetuum expunxit. Ludouicus porro vrbem Neapolitanam nemine refiftente ingreffus, primum omnium Carolo pofthumo, fratris fui Andreae filio, fidelitatis facramentum ab vniuerfis regni ordinibus praeftari voluit: quem vt a

(a) Literae Clementis VI. in Annal, reg, Hung, ad an, 1349. Chronicon cap, XI,

[blocks in formation]
« PreviousContinue »