Page images
PDF
EPUB

impenfe fauebat, aulae Romanae ad tollendam genti Hungaricae electionis libertatem, molitiones, admodum turbulenta, patriaeque quam maxime iniqua fuere: meliore fubinde Hungaris fortuna afpirante, regnum ad fummum potentiae, gloriaeque apicem affurrexit, vfquedum diuturno otio, ac domefticis potiffimum diffenfionibus vehementer debilitatum, eo demum recidit; vt vicinis populis, ac praefertim Ottomannis in praedam cefferit. Quas regni noftri viciffitudines folito fcri-. bendi candore, et inftituta breuitate, parte hac perfequemur. A Wenceslao Bohemo, qui mixtae periodo initium dedit, ordiamur: Itaque ex comitiorum, quae poft Andreae III. 1301 obitum, vere anni 1301. celebrata diximus,

decreto, Ioannes de Ilmur Colocenfium archiepifcopus cum legatis ceteris Pragam profectus, Wenceslao II. Bohemorum regi, communi gentis Hungaricae nomine, coronam, regnumque obtulit. Hic collaudatis ordinum regni in fe ftudiis, plurium, quibus praeerat, populorum curas obtendens, reapfe autem lites, quas fibi eapropter cum Neapolitana aeque, ac Romana aulis interceffuras praeuidebat, declinaturus, delatam fibi coronam deprecatus fuit: monuit tamen legatos, vt, fi ita Hungaris videretur, vnicum, quem ex Tuditha, Rudolphi imperatoris filia fufceperat filium, itidem Wenceslaum, fibi alioquin olim in Bohemia fucceffurum, fui loco regem eligerent, pollicitus vna, fe vires regni fui omnes eo collaturum, vt eumdem aduerfus Neapolitanam factionem tueretur. Haec

cum Hungari rata habuiffent, Wenceslaus II. tex Bohemiae filium fuum Gödingam vfque, Morauiae oppidum, deduxit, vbi obuios habuit vtriusque ordinis Hungariae primores: qui poftquam Wenceslai iunioris electionem et iureiurando, et folennibus tabulis, vtriusque partis fubfcriptione roboratis, confirmaffent, tum primum pater filium eorumdem manibus confignauit. Incredibili totius gentis laetitia, et gratulatione acceptus nouus rex, fplendido frequentique in comitatu Albamregiam deductus fuit. Hic quia certis compertum erat nunciis, miffum a Bonifacio VIII. legatum pontificium Nicolaum Oftienfem propediem Hungariam fubiturum, vt molitionibus omnibus, quas pro Carolo Roberto ille tentaturus erat, mature obicem ponerent, accelerandam decreuere Wenceslai inaugurationem, munere hoc, affiftentibus fex epifcopis, multisque illuftribus viris, defunctus fuit Ioannes Colocenfis archiepi fcopus; (a) iure porro, ac legitime id officii per Colocenfem peragi poffe exiftimabant omnes, quod Strigonienfem ecclefiam id temporis pro vacante haberent; (b) Gregorium enim illius adminiftratorem, hominem Carolinarum ad eum diem partium ftudiofum, vt iam alibi meminimus, neque praelati Hungariae, , neque cum his confentientes fecu.

1

(a) Chronicon cap. LXXXIV

(b) Diferte habetur ibidem: Sedes namque tune arcbiepifcopatus Strigonienfis vacabar.

lares regni primores pro legitimo archiepi fcopo agnofcebant (a). Quapropter hic quoque, cum fe plerisque domi exofum videret, nec a pontifice pallium, et confirmationem vllo pacto impetrare poffet, paulo fegnior deinceps fuit in Caroli Roberti partibus fuftentandis. Atque hac ratione Wenceslaus 1301 Bohemus adulta aeftate A. 1301. folium confcendit, verum quia ob teneram aetatem, regno partium ftudiis diftracto, rite moderando impar fuit, triennium prope deinceps fpectator potius turbarum, quam rex in regno exegit.

S. II.

Bonifacii VIII. P. machinae ad remouendum e folio Hungarico Wenceslaum.

Wenceslaum, ob vicini patris vires, et potentiam, formidandum fibi aemulum opponi dolens Carolus Robertus, tempeftiue ex Hungaria in Croatiam receflit, habitoque cum fuis confilio, Bonifacium VIII. de rebus omnibus, quae ab Andreae III, exceffu in Hungaria acciderant, per celeres nuncios diligenter edocuit, quibus ille vltra modum commotus, ad fcenicam illam clientis fui coronationem, Strigonii, vt diximus, peractam, aduerfus legitimam Wenceslai Bohemi inaugurationem totis viribus tuendam fe accinxit,

(a) Queritur de hoc pontifex in literis VIII. Nouembris e. a. ad legatum datis in MSS. Romanis,

Primum igitur die XVII. Octobris eodem A. 1301. ad Nicolaum Oftienfem cardinalem, 1301 quem prius iam cum plena legati fedis apoftolicae poteftate in Hungariam dimiferat, literas dedit, quibus ei praecepit, vt Ioanni de Ilmur Colocenfi archiepifcopo grauiter exprobraret, quod proximo legati aduentu non exfpectato, inconfulta fede pontificia, ac aduerfus ecclefiae Strigonienfis iura, Wenceslaum regem vngere, coronareque aufus fuerit, iuffit denique archiepifcopum fub poena priuationis beneficii, Romam ad dicendam caufam euocari, quadrimeftri ad comparendum affignato (a). Verum priusquam hae literae legato in Hungaria redderentur, Ioannes de Ilmur Colocenfium archiepifcopus et aetate, et curarum mole confumtus Budae obierat (b), magno fui apud omnes relicto defiderio, morteque fua poenas fibi intentatas declinauit. Alteras literas eodem die, et anno ad Wenceslaum II. Bohemiae regem exarauit Bonifacius VIII. quibus eum repre

(4) Copiofius haec legi poffunt in literis pontificiis
in Annal. Reg Hung. Tom I. pag. 369,
(b) Chronicon cap cit. Inde, Albaregia poft coro-
nationen, Budam venerunt, ibique Ioannes arcbi.
epifcopus ehdormiuit in Domino, et Iacobus epifco-
pus Scepufienfis quieuit in pace: tumulantur autem
in ecclefia S. Ioannis apud FF. minores. Obiiffe
porro Ioannem menfe Octobri A. 1301. vel inde
certum eft, quod Bonifacius VIII. die VIII. No-
uembris eodem anno Colocenfem ecclefiam per ob.
itum Ioannis vacantem, fibi referuet.

hendit, quod citra fedis Romanae, ad cuius ius Hungariam pertinere contendit, affenfum, filium fuum per Hungaros eligi, ac per Colocenfem inaugurari paffus fuerit, monet proinde, vt Nicolai Oftienfis cardinalis monitis obtemperet, filioque domum reuocato, errorem admiffum corrigat, vel certe, fi quid in Hungariam iuris filio fuo effe exiftimaret, caufam ad fe Romam deferat (a). Ad haec Wenceslaus paucis neruofe admodum refpon. dit, nihil vel ab fe, vel a filio fuo per vim, fraudem, ac dolum actum fuiffe: quodfi Carolo Roberto idcirco regnum Hungariae de. beatur, quod auiam nactus fit Mariam Hungaram, Stephani V. filiam, pari quoque iure filium fuum effe inftructum: vt qui ex Anna Belge IV. regis filia ortum ducat; illo autem natum fuum Carolo Roberto anteire quod hic a paucis factiofis rex proclamatus, -nec loco, nec ritu, nec diademate folito atqueadeo illegitime inauguratus fuerit; il lum autem plerique antiftites, ac potior regni procerum, atque nobilium pars liberis fuffragiis elegerint, nihilque eorum, quae ad legitimam apud Hungaros coronationem pertinent, praetermiffum fuerit: quae cum ita fint, non effe iam vel poteftatis, vel voluntatis fuae, filium regno, omni iure iam fuo, fpoliare: neque vllam omnino videri caufam, eur is legitimo iure obtentam regni Hungarici poffeffionem ad tribunal pontifici.

[ocr errors]

(a) In Annal, reg. Hung. Tom. I. pag. 370,

« PreviousContinue »