Page images
PDF
EPUB

Q

rum, iis in terris iura, legitime facta permutatione, S. coronae fuae afferuit Ludouicus. Ex quo rite concluferis, Ruffiam ru bram cum Podolia, et veteri iure, et nouo, ob( eiectos inde Lithuanos, atque Tartaros, armorum titulo, ac denique emptione ad Lu douici regis iurisdictionem pertinuitfe (a).

§. XII.

lura Hungariae in Moldauiam conftabilita. Tartaris deuictis, ac, vt meminimus, tributo fubiectis, ampliffima ea regio, quae prius Cumania, poftea Moldauia audiit, ab eorum populationibus liberata, redeuntibus fenfim incolis habitari coeperat: maxima autem frequentia illi conciliata fuit per Bogdanum Valachorum Marmarofienfium Wayuodam, qui multis coloniis eo adductis, ad eam potentiam euaferat, vt vnus ipfe fummo cum imperio Moldauiae dominari inciperet. Ludouicus, vt erat iurium coronae fuae vindex acerrimus, ne conniuentia fua tam fertilis regni iacturam faceret, mature follicitus, traducto illuc exercitu, Bogdanum nouis cum incolis deuictum, fub iugum mifit, atque ita cum Moldauis poftea tranfegit, vt ipfi quidem ius haberent, fua de gente legendi

(a) Fufius haec difputata vide in libello noftro, cui titulus: Abhandlung von den Titeln, und Wappen edit. Viennae A. 1774.

Wayuodas, hi tamen et fidelitatem Hungáriae regi iurarent, et cenfum annum, vafallorum more, aerario regio accurate perfol uerent (a).

[ocr errors]

S. XIII.

Valachi rebelles gloriofe deuicti. Cum Valachiae populis non perinde facile negotium fuit: Layk, fiue Ladislaus, qui Alexandro Bazarado in Wayuodatu fuccefferat, Turcarum focietate fretus, excuffo S. coronae Hungaricae iugo, Tranffiluanas praefertim Siculorum terras infeftis fignis laceffere non definebat. Ludouicus rebellem caftigaturus, geminum A. C. 1369. (b) eo deftinauit ex- 1369 ercitum: Nicolaum enim Latzkouitfium Wayuodam Tranffiluanum, cum collega fuo Petro de Zudar, ac Simone filio Mauritii per Siculorum alpes in Valachiam iuffit irrumpere, hoftem illic occupaturum, donec ipfe cum Nicolao de Gara, baño Machouienfi, flexo per Bulgariam itinere, fuperato Danubio, alia ex parte fuppetias veniret. Fauebat principio fortuna Nicolao Wayuodae Tranffiluano: pluribus quippe arcibus, et oppidis vno

(a) Chronicon cap. XLIX.

(4) Hune belli Valachier annum enincit Wayuoda. rum Tranffiluaniae feries. Nicolao enim iam an⚫ no infequente 1370. fuffectus legitur Emericus Wayuoda Tranfiluaniae, Epifcop. Agrien. Tom. I. pag. 325.

[ocr errors]

impetu captis, Valachos decretorio certamine congredi aufos profligauerat. At vbi parum caute per angufta nemorum fugientes infequitur, in paratas fibi praecipitatus infidias, ab irruentibus vndique Valachis indagine claufus, poft diuturnum iniquiffimo loco certamen, fortiter dimicans occubuit. Hungari tanti ducis, fub quo pugnare, ac toties vincere didicerant, corpus e Valachorum manibus liberaturi, inftaurata pugna tamdiu decertarunt, dum denique multis hoftium interfectis, eodem potirentur, quod fubinde in Hungariam translatum, honorifico fepul chro Strigonii conditum fuit: ex quo Hungari militis in duces fuos fidem, pietatemque admireris. Occubuere eo praelio Petrus vicewayuoda, Defeo, feu Defiderius de Vals, Petrus Vörös caftellanus de Kikelleöuár, ac clari apud Siculos nominis viri Petrus, atque Ladislaus. Miferandae cladis nuncius ad Ludouicum in Bulgaria adhuc verfantem delatus, fuapte vindictam parantes Hungaros paulo vehementius inflammauit. Plena qui. dem res erat periculi, quod Valachi a nuperna victoria ferocientes aduerfam Danubii, vbi Ludouicus cum fuis tranfitum parabat, ripam magno numero infederant, aggeribusque communiuerant. Nil hoc apparatu territus rex, deque fuorum exercita tot periculis virtute certus, Nicolaum de Gara banum Machouienfem cum fortiffimis fuorum nauibus imponit, flumenque iubet fuperare. Nicolaus Iftrum feliciter emenfus, ac inter continuos telorum imbres armata manu in ri

[ocr errors]

pam eluctatus Valachos e vallis eiicit, ac tamdiu vndique accurrentium impetum fuftinet, dum Ludouicus cum reliquis copiis confecutus, defeffis pugnando fociis noùos, recentesque fuffecit; tum enim vero redintegrato certamine, Valachi multis fuorum millibus defideratis in fugam coniecti funt. Eodem impetu expugnatum Seuerinum, cuius moenia regis iuffu per Anglos architectos reftituta, atque firmius communita, erecta i tem in limitibus Tranfliluaniae arx Brasso, fiue Corona freno poftea fuere, ne Valachi porro iugum excutere tentarent (a). Atque haec fuit fortaffe illa pugna, quam Cellenfium annales de Turcis a Ludouico rege ope B. V. Mariae reportatam memoriae prodidere neque enim vllibi maiore cum periculo pugnatum, aut gloriofius a Ludouico triumphatum, Chronica noftra meminerunt.

§. XIV.

Bulgaria fub iugum miffa.

Paulo iam prius nempe A. C. 1366. Bulga- 1366 ria priftino Hungarorum dominio reftituta fuit: deuictis enim rebellibus, Budino fiue Widino expugnato, Strachimerus ipfe, qui fe Bulgarorum imperatorem fcribebat, in Ludouici regis poteftatem venit. Is vbi arrogantiae, ac perduellionis crimen, in Gomne

(a) Chronicon cap. XXXVIII,

chio, ditionis epifcopi Zagrabienfis arce, fat longo tempore captiuus expiaffet, libertati poftea, et folio etiam reftitutus fuit, postquam fe Hungaro regi fubditum, fidelemque fore iuratus promififfet: qualem fe ad obitum vfque exhibuit (a).

S. XV.

pau.

Boffnia ad obfequium reuocata. In Boffnenfibus, feu Rafciis edomandis lo plus operae collocatum fuit a Ludouico, neque tamen conatibus euentus refpondit: alii ex his Bizantinae ecclefiae addicti, tanto in Latinum nomen odio ferebantur, vt extrema quaeuis perpeti, quam Latini regis imperium fubire vellent: alii Patarenae e veteribus Manichaeorum erroribus confarcinatae haerefi(b)adhaerentes,tumultus ciere non definebant. Ad hos domandos cum alii, tum 1359 vero A. C. 1359. miffus Nicolaus Zudar de Monofzló Strigonienfis archiepifcopus cum Nicolao Konth palatino ab oppugnatione caftri Strebernici non fine clade. reiectus, fi gillum vna duplex regium furto fublatum amifit (c). Bello ex eo tempore variante fortuna

(a) Chronicon cap. XXXIV.
(b) De Manichaeis antiquis, et nouis confule poft alios
differtationem Hiftorico Criticam cl. Laurentii Alti-
cottii Cortonenfis. Item hiftor. epifcopat. Quinque-
ecclef. Tom. I.a pag 264.

(c) Chronicon cap. XXXill, Bonfinius decad. II.lib.X

« PreviousContinue »