fortuna gesto, finem impositurus Ludouicus, pacemque suis redditurus ; quod armorum vi non poterat , prudentia perfecit: cum enim animaduertiffet Tuartkum, feditionis autorem , qui Stephano in Bossnensi banatu succellerat, regios titulos ambire, fiduciarium S. coronae Hungaricae Bofiniae regem appellauit , cuius tituli fulgore perstrictus Tuart. kus , continuo pofitis armis, fidem fuam Lu. douico noftro A. C. 1366. obftrinxit. Sic ille 1366 tum vniuerfam Boffpiam in feudum obtinuit , demto Chulmae ducatu , quem Elisabetbae reginae iuniori coniugi suae dotis nomine dudum iam Ludouicus infcripserat (a). Opportuna hac indulgentia id etiam consecutus fuit Ludouicus, vt Tuartkus cum multis fuorum Romano - catholicae ecclesiae fe fe ad. iunxerit : qua in re plurimum defudauit F. Peregrinus ex ord. S. Francisci Bollnensis e. piscopus, fuis cum fratribus , a Ludouico rege eo deftinatis (6). S. XVI. Belli Veneti caufae. Omnium Ludouici regis expeditionum cum ob collectam inde gloriam, tum ob procu. tas monarchiae fure vtilitates praecipua fuit (a) Annales reg. Hung. ad an. cit. pag. 136. illa, quam in Venetos susceperat. Dudum mare transmittere poffet Ludouicus, A. C. 1350 1350. quinquennales cum Venetis pactus fuit inducias. Hae vbi ad exitum verge- quod cum ille facturum fe negauillet, fatali 1356 A. C. 1356. bello rempublicam inuoluit(a). (a) Chronicon cap. XXVI. Annal. reg. Hung. ad an, cit. S. XVII. Prosper succesfus. Responso Venetorum accepto Ludouicus totum in celeritate pofitum ratus, prius geminis exercitibus' Venetos aggrellus fuit, quam belli fama Venetias perueniret. Centum millibus armatorum duce loanne Chuz Dalmatiae, et Croatiae bano ad oppugnandas Dalmatinas vrbes relićto, ipse totidem copiis, potissimum equitibus ftipatus, festinato per Iftriam itinere, in Taruilino agro consedit, vbi ei patriarcha Aquileiensis, et Franciscus de Carraria Patauii regulus fe fe coniunxere. Vtrobique fauentem fibi nacti sunt fortunam Hungari. Rex opera potiflimum Thomae de Monoszlo pluribus praeliis victor, arcibus , ciuitatibusque plerisque potitus, Taruisium arctiflima preinebat oblidione, dum alter interea exercitus in Dalmatia nihilo inferiores habebat fuccellus. Sic in angu. ftum redacti Veneti oblato Spalato , et Tragurio pacem a Ludouico petiere, quam tamen , nisi Dalmatia omni restituta , negauit se conceffurum. Instauratum igitur vere anvi insequentis 1357. bellum, vota Ludouici 1357 quam cumulatiffime expleuit: poft longain oppugnationem Iadrenles vrbis fuae deditionem fecere, arx autem ab Hungaris duce Elderbachio de Monyorókerék per muros e. luctatis expugnata fuit. Principis vrbis cafum mox conlecutae funt aliae : Tragurium, Spalatum , Sibenicum, ceteraeque vrbes, et infulae partim vi, partim deditione occupa tae, yt adeo exeunte autumno vniuersa prope Dalmatia Venetis erepta , in Hungarorum concefferit poteftatem. Eluxit toto hoc bello, fiue Taruifii, fiue in Dalmatia ad. miniftrato, virtus nonnullorum ex Hungaris, quos ad pofterorum memoriam iuuat huc ad notare ; tales autem fuere praeter eos, quos iam commemorauimus: Nicolaus de Hederuara, Paulus de Cheel, ac Benedictus filius Hem. S. XVIII. Exitus optatilimus Dalmatia recuperata, Tanta ditionum suarum iactura commoti Ve neti, cum per oratores suos, tum vero per Innocentium VI. pontificem pacem ab Hungaro rege petiere; post multa in Iadrenli ciuitate cum Stephano Zagrabiensi episcopo, et Nicolao de Zeech iudice curiae Ludouici regis oratoribus habita colloquia, inica de mum fuit his legibus concordia : Vniuersa Dalmatia suis cum infulis Hungaris cederet : Veneti omni in eam iure fe abdicarent, ac ipso etiam Dalmatiae, et Croatiae titulo in posterum abstinerent. Marcbia Taruisina per Hungaros occupata bona fide Venetis redderetur: a mutuis in Adriatico populationibus abstineretur. : captiui vtrinque dimitterentur : lites de nique Venetos inter , et Hungaros aliquando oriturae per pontificem dirimerentur. Pacta haec, vt in perpecuum firma permanerent, praecipui reipublicae Venetae fenatores, fuo fuccefforumque suorum nomine iusiurandum praeftare , appofitisque nominibus, et figillis roborare iuffi : id quod XXV. Februarii A. C. 1358. factum fuit(a). Vtilit: 1358 fimam hanc Ludouico regi , totique Hungariae fuiffe pacem, non est, cur geographiae peritis explicemus : cota enim, qua late patet, Dalmatia, inde ab vltimis Iftriae fini. bus Dyrrachium vsque, ad S. coronae Hungaricae dominationem rediit. In hoc terrarum, marisque ambitu fuere praediuites, mercatuique faciendo opportunae vrbes : Nona, Iadra, Scardona, Sibenicum, Tragurium , Spalatum, et Ragusa in continente, in insulis vero: Chersus, Veglia, Arbus, Pagus, Bracbia, Lefiná, et Cursola, feu Corczola. Hac ratione Dalmatia vniuersa spontanea olim totius gentis deditione, fub Colomanno rege S. coronae Hungaricae vnita , poft multas viciffitudines Ludouico primo imperante ad Hungaros poftliminio rediit, maximasque ob maritima cum exteris com, mercia attulit vtilitates. (a) Quod huc facit , tabularum pacis fragmentuni vide in notitia rer. Hung. Toin. II. secundae Consulen. |