Page images
PDF
EPUB

officii tarda folutio quo fe excufet, dum clarius confitetur deberi, quod tanto poft tempore, quam quod ftatim per folvitur. Illa te imprimis literarum initio non fefellit de me opinio; non mirari fi à peregrino homine falutor: neque enim rectius de me fenferis, quam fi fic existimes, neminem me verum bonum in peregrini aut ignoti numero habere. Talem te effe facile mihi perfuadetur, cum quòd patris doctiffimi atque fanctiffimi es filius, tum quod à viris bonis bonus exiftimaris, tum denique quod odifti malos. Cum quibus, quandoquidem mihi quoque bellum effe contigit, fecit pro humanitate fua Calandrinus, déque mea fententia, ut fignificaret tibi, pergratum mihi fore, fi contra communem adverfarium tua fubfidia mecum communicaffes. Id quod his ipfis literis perhumaniter fecifti, quarum partem, tacito authoris nomine, tuo erga me ftudio confifus, in defenfionem meam pro teftimonio inferere non dubitavi. Quem ego librum, ut primum in lucem prodierit, fi quis erit cui recte poffim committere, mittendum að te curabo. Tu interim quas ad me literas deftinaveris, Turrettino Genevenfi Londini commoranti, cujus illic fra trem nofti, haud fruftra, puto, infcripferis: per quem ut ad vos hæ noftræ, ita ad nos veftræ, commodiffime pervenerint. De cætero fcias velim, et te plurimi tuo merito a me fieri, meque uti porro abs te diligar, imprimis velle. Weftmonafterio, Martii 24, 1654.

HENRICO OLDENBURGO Bremenfium ad Sen. A. Oratori.

18. Occupatiorem repererunt me tuæ literæ quas adolefcens Ranaleius attulit, unde cogor effe brevior quam vellem: tu vero quas abiens promiferas, eas ita probe reddidifti, ut æs alienum nemo fanctius ad calendas, credo, perfolviffet. Seceffum iftum tibi, quamvis mihi fraudi fit, tamen quoniam tibi effe voluptati, gratulor; tum illam quoque fœlicitatem animi tui, quem ab urbano vel ambi tione vel otio ad fublimium rerum contemplationem tam facile potes attollere. Quid autem feceffus ille conferat, præter librorum copiam, nefcio: et quos illic nactus es ftudiorum focios, eos fuopte ingenio potius quam difciplina loci tales effe exiftimem; nifi forte ob defiderium tui ini

8

[blocks in formation]

quior fum ifti loco quia te detinet. Ipfe interim recte animadvertis, nimis illic multos effe qui fuis inaniffimis argutiis tam divina quam humana contaminent, ne plane nihil agere videantur dignum tot ftipendiis, quibus peffimo publico aluntur. Sed tu ifta melius per te fapis. Tam vetusti à diluvio ufque Sinenfium fafti, quos ab jefuita Martinio promiffos effe fcribis, propter rerum novitatem avidiffime proculdubio expectantur: verum auctoritatis, aut firmamenti, ad Mofaicos libros adjungere quid poffint non video. Sa lutem tibi reddit Cyriacus nofter, quem falutatum volebas. Vale.

Westmonafterio, Junii 25, 1656.

Nobiliffimo Adolefcenti RICHARDO JONESIO.

19. Parantem me femel atque iterum ad proximas tuas literas refcribere, fubita quædam negotia, cujufmodi mea funt, ut nofti, præverterunt: poftea excucurriffe te in vicina quædam loca audiveram; nunc difcedens in Hyberniam mater tua præftantiffima, cujus difceffu uterque nof-trum dolere haud mediocriter debemus, nam et mihi omnium neceffitudinum loco fuit, has ad te literas ipfa perfert. Tu vero quod de meo erga te ftudio perfuafus es, recte facis; tibique tanto plus indies perfuadeas velim, quanto plus bonæ indolis, bonæque frugis in te effe, facis ut intelligam. Id quod Deo dante, non folum in te recipis, fed quafi ego te fponfione laceffiffem, facturum te fatifdas atque vadaris; et velut judicium pati et judicatum folvere ni facias, non recufas: delector fane hac tua de temetipfo tam bona fpe; cui nunc deeffe non potes; quin fimul non promiffis modo tuis non ftetiffe, verum etiam vadimonium ipfe tuum deferuiffe videare. Quod fcribis non difplicere tibi Oxonium, ex eo profeciffe te quicquam aut fapientiorem effe factum, non adducis ut credam: id mihi longe aliis rebus oftendere debebis. Victorias principum quas laudi. bus tollis, et res ejufmodi in quibus vis plurimum poteft, nolim te philofophos jam audientem nimis admirari. Quid enim magnopere mirandum eft, fi vervecum in patria valida nafcantur cornua, quæ urbes et oppida arietare valentiffime poffint? Tu magna exempla non ex vi et robore, fed ex

juftitia

juftitia et temperantia ab ineunte ætate ponderare jam difce atque cognofcere, vale; meóque fac nomine, falutem ornatiffimo viro Henrico Oldenburgo tuo contubernali plurimam dicas.

Westm. Sept. 21, 1656.

Ornatiffimo Adolefcenti PETRO HEIMBACHIO.

20. Promiffa tua, mi Heimbachi, cæteraque omnia, quæ tua virtus præ fe fert, cumulate implevifti, præterquam defiderium meum reditus tui quem intra duos ad fummum menfes fore pollicebaris; nunc, nifi me temporis ratio tui cupidum fallit, trimeftris pene abes. De Atlante, quod abs te petebam, abunde præftitifti; non ut mihi comparares, fed tantummodo ut pretium libri minimum indagares: centum et triginta Florenos postulari fcribis; montem illum opinor Mauritanum, non librum Atlantem, dicis tam immani pretio coemendum. Ea nunc etiam typographorum in excudendis libris luxuries eft, ut bibliothecæ non minus quam villæ fumptuofa fupellex jam facta videatur. Mihi certe cum picta tabulæ ob cæcitatem usui effe vix poffint, dum orbem terræ fruftra cæcis oculis perluftro, quanti illum librum emiffem, vereor ne tanti videar lugere potius orbitatem meam. Tu hanc infuper impendas mihi operam, rogo, ut cum reverfus eris, certiorem me facere queas, quot fint integri operis illius volumina, et duarum editionum, Blavianæ videlicet et Janfenianæ, utra fit auctior et accuratior: id quod ex teipfo jam brevi redituro potius quam ex alteris literis, coram auditurum me effe fpero. Interim vale, teque nobis quamprimum redde. Westm. Novemb, 8, 1656,

Ornatiffimo Viro EMERICO BIGOTIO.

21. Quod in Angliam trajicienti tibi dignus fum vifus, quem præter cæteros vifendum duceres et falutandum, fuit fane mihi et meritò quidem gratum; quod per literas tanto etiam intervallo nunc denuo falutas, id aliquanto fuit gra

·K 3

tius.

tius. Poteras enim primò aliorum fortaffis opinione ductus ad me veniffe, per literas nunc redire, nifi proprio judicio vel faltem benevolentia reductus, vix poteras. Unde eft fane, ut poffe videar jure mihi gratulari: multi enim fcriptis editis floruere, quorum viva vox et confuetudo quotidiana nihil fere prætulit non demiffum atque vulgare: ego fi id affequi poffum, ut fi qua commode fcripfi, iis par animo ac moribus effe videar; et pondus ipfe fcriptis addidero, et laudem viciffim, quantulacunque ea eft, eo tamen majorem ab ipfis retulero: cum rectum et laudabile quod eft, id non magis ab authoribus præftantiffimis accepiffe, quam ab intimo fenfu mentis atque animi depromififfe purum atque fincerum videbor. De mea igitur animi tranquillitate in hoc tanto luminis detrimento, deque mea in excipiendis exteris hominibus comitate ac ftudio, perfuafum tibi effe gaudeo. Orbitatem certe luminis quidni leniter feram, quod non tam amiffum quam revo catum intus atque retractum, ad acuendam potius mentis aciem quam ad hebetandam, fperem. Quo fit, ut neque literis irafcar, nec earum ftudio penitus intermittam, etiamfi me tam male multaverint: tam enim, morofus ne fim, Myforum regis Telephi faltem exemplum erudiit; qui eo telo, quo vulneratus eft, fanari poftea non recufavit. Quod ad illum librum de modo tenendi parlamenta quem apud te habes, ejus defignata loca ex codice clariffimi viri Domini Bradfciavi, nec non ex codice Cottoniano, vel emendanda, vel dubia fi erant, confirmanda curavi; ut ex reddita hic tibi tua chartula perfpicics. Quod autem fcire cupis, num etiam in arce Londinenfi autographum hujus libri extet, mifi qui id quæreret ex feciali, cui actorum cuftodia mandata eft, et quo ipfe utor familiariter: refpondit is, nullum exemplar illius libri iis in monumentis extare. Tu viciffim quam mihi operam defers in re libraria procuranda, pergratum habeo; defunt mihi ex Byzantinis hiftoriis, Theophanis Chronographia Græc. Lat. fol. Conftant. Manaffis Breviarium Hiftoricum, et Codini Excerpta de Antiquit. C. P. Græc. Lat. fol. Anaftafii Bibliothecarii Hift. et Vitæ Rom. Pontific. fol. quibus Michaelem Glycam, et Joannem Sinnamum, Annæ Comnenæ Continuatorem, ex eadem typographia, fi modo prodierunt, rogo adjicias: quàm

queas

queas minimo non addo; cum quòd, id ut te moneam hominem frugaliffimum, non eft opus, tum quòd pretium eorum librorum certum effe aiunt, et omnibus notum: nummos D. Stuppius numeratò fe tibi curaturum recepit, nec non etiam de vectura, quæ fit commodiffima, provifurum. Ego vero quæ tu vis, quæque optas, cupio tibi omnia. Vale. Weftmonafterio, Martii 24. 1656.

Nobili Adolefcenti RICHARDO JONESIO.

22. Tardius multo accepi literas tuas quam abs te datæ funt, poft quindecim puto dies quam fepofitæ alicubi apud matrem delituiffent. Ex quibus tandem ftudium erga me tuum gratique animi fenfum libentiffime cognovi: mea certe erga te benevolentia monitáque fidiffima, neque optimæ matris tuæ de me opinioni atque fiduciæ, neque indoli tuæ unquam defuere. Eft quidem, ut fcribis, amo nitatis atque falubritatis eo in loco, quo nunc receffifti, eft et librorum quod academiæ fatis effe poffit; fi ad ingenium incolarum tantum conferret ifta foli amœnitas quantum ad delicias confert, ad fœlicitatem illius loci nihil deeffe videretur. Et bibliotheca etiam illic inftructiffima eft; verum nifi ftudioforum mentes difciplinis optimis instructiores inde reddantur, apothecam librorum illam quam bibliothecam rectius dixeris. Oportere itaque ad hæc omnia difcendi animum atque induftriam accedere percommode fane agnofcis. Tu ex ifta fententia, nequando tecum agere neceffe habeam, etiam atque etiam vide; id facillimo negotio evitabis, fi ornatiffimi viri Henrici Oldenburgi qui tibi præfto eft, graviffimis atque amiciffimis præceptis diligenter parueris. Vale mi Richarde dilectiffime, et ad virtutem ac pietatem, matris præftantiffimæ fœminæ exemplo, veluti Timotheum alterum, finito te adhorter atque accendam.

Weftmonafterio.

Illuftriffimo Domino HENRICO DE BRASS.

23. Video te, domine, id quod perpauci ex hodierna juventute faciunt, qui oras exteras perluftrant, non juvenilium ftudiorum fed amplioris undique comparandæ eru

K 4

ditionis

« PreviousContinue »