Page images
PDF
EPUB

ditionis caufa, veterum exemplo philofophorum, recte et fapienter peregrinari. Quanquam ea quæ fcribis quoties intueor, ad eruditionem non tam aliunde capiendam, quam aliis impertiendam, ad commutandas potius, quam ad coemendas bonas merces, acceffiffe ad exteros videris. Atque utinam mihi tam facile effet, ifta tua præclara ftudia rebus omnibus adjuvare ac promovere, quam eft jucundum fane et pergratum tuam egregiam indolem id à me petere, Quod fcribis tamen ftatuiffe te ut ad me fcriberes, meáque refponfa peteres ad eas difficultates enucleandas, circa quas à multis fæculis, hiftoriarum fcriptores videntur caligaffe, nihil equidem hujufmodi neque unquam mihi fumpfi, neque aufim fumere. De Salluftio quod fcribis, dicam libere, quoniam ita vis plane ut dicam quod fentio, Salluftium cuivis Latino hiftorico me quidem anteferre; quæ etiam conftans fere antiquorum fententia fuit. Habet fuas laudes tuus Tacitus; fed eas meo quidem judicio, maximas, quod Salluftium nervis omnibus fit imitatus, Cum hæc tecum coram differerem, perfeciffe videor, quantum ex eo quod fcribis conjicio, ut de illo cordatiffimo fcriptore ipfe jam idem prope fentias: adeóque ex me quæris, cum is in exordio belli Catilinarii perdifficile effe dixerit hiftoriam fcribere, propterea quod facta dictis exæquanda funt, qua potiffimum ratione id affequi hiftoriarum fcriptorem poffe exiftimem, Ego vero fic exiflimo; qui geftas res dignas digne fcripferit, eum animo non minus magno rerumque ufu præditum fcribere oportere, quam is qui eas gefferit: ut vel maximas pari animo comprehendere atque metiri poffit, et comprehenfas fermone puro atque cafto diftincte gravitérque narrare: nam ut ornate, non admodum laboro; hiftoricum enim, non oratorem requiro. Crebras etiam fententias, et judicia de rebus geftis interjecta prolixe nollem, ne, interrupta rerum ferie, quod politici fcriptoris munus eft hiftoricus invadat; qui fi in confiliis explicandis, factifque enarrandis, non fuum ingenium aut conjecturam, fed veritatem potiffi mum fequitur, fuarum profecto partium fatagit. Addiderim et illud Salluftianum, qua in re ipfe Catonem maxime laudavit, poffe multa paucis abfolvere; id quod fine acerrimo judicio, atque etiam temperantia quadam neminem poffe arbitror. Sunt multi in quibus vel fermonis elegantiam, vel congeftarum rerum copiam non defideres; qui brevitatem

brevitatem cum copia conjunxerit, id eft, qui multa paucis abfolverit, princeps meo judicio Latinorum eft Salluftius, Has ego virtutes hiftorico ineffe putem oportere, qui facta dictis exæquaturum fe fperet. Verum quid ego tibi ifta? ad quæ tu ipfe, quo es ingenio, per te fufficis; quíque eam ingreffus es viam, in qua fi pergis, neminem te ipfo doctiorem poteris brevi confulere: et uti pergas, quanquam tibi hortatu non opus eft cujufquam, ne omnino tamen nihil pro expectatione tua refpondiffe videar, quantum valere me auctoritate apud te finis, hortor magnopere atque auctor fum, Vale, tuáque virtute et fapientiæ acquirendæ ftudio macte esto.

Westmonafterio, Idibus Quintil. 1657.

HENRICO OLDENBURGO.

24. Quod Salmurium peregrinationis veftræ, ut puto, fedem incolumes perveniftis, gaudeo: hoc enim te non fefellit, id mihi imprimis gratiffimum fore; ut qui et te merito tuo diligam, et fufcepti itineris caufam tam effe honeftam atque laudabilem fciam. Quod autem audifti accerfitum ecclefiæ tam illuftri erudiendæ Antiftitem tam infamem, id mallem quivis alius in Charontis, quam tu in Charentonis cymba audiffes: verendum enim eft valde, ne toto cœlo devíus fruftretur, quifquis tam foedo aufpice perventurum fe unquam ad fuperos putat. Væ illi ecclefiæ (Deus modo avertat omen) ubi tales miniftri aurium caufa potiffimum placent, quos ecclefia, fi reformata vere vult dici, ejiceret rectius quam cooptaret. Quod fcripta noftra nemini nifi pofcenti impertifti, recte tu quidem et eleganter, neque ex mea folum, fed etiam ex Horatiana fententia fecifti;

Ne ftudio noftri pecces, odiumque libellis
Sedulus importes opera vehemente.

Commorabatur vir doctus quidam, familiaris meus, fuperiore æftate Salmurii; is ad me fcripfit, librum illum iis in locis expeti; unum exemplar duntaxat mifi; refcripfit, placitum effe aliquot doctis, quibufcum communicaverat,

ut

ut nihil fupra. Nifi iis rem gratam facturum me fuiffe exiftimaffem, parfiffem utique et tuo oneri et fumptui meo. Verum,

Si te forte meæ gravis uret farcina chartæ,
Abjicito potius, quam, quo perferre juberis,
Clitellas ferus impingas,-

Laurentio noftro, ut juffifti, falutem nomine tuo dixi: de cætero, nihil eft quod abs te prius agi, priufve curare velim, quam ut tu atque alumnus tuus recte valeatis, votorumque compotes ad nos quamprimum redeatis. Westmonafterio, Calend. Sextil. 1657.

Nobili Adolefcenti RICHARDO JONESIO.

25. Confeciffe te fine incommodo tam longum iter, et fpretis Lutetiarum illecebris, tanta celeritate eò contendiffe, ubi literato otio, doctorumq. confuetudine frui poffis, et magnopere lætor, et te tuæ indolis laudo. Illic quoad te continebis in portu eris; Syrtes et fcopulos, et Sirenum cantus alias tibi cavendum. Quin et vindemiam, qua oblectare te cogitas, Salmurienfem nimium fitire te nolim, nifi in animo quoque fit, muftum illud Liberi liberiore Mufarum latice quinta plus parte diluere. Verum ad hæc, me etiam tacente, hortatorem habes eximium, quem fi audis, tibimet profecto optime confulueris, et præftantiffimam parentem tuam fummo gaudio, et crefcente indies amore tui affeceris. Quod uti facere poffis, à Deo Opt. Max. petere quotidie debes. Vale, et ad nos quam optimus, bonifque artibus quam cultiffimus, fac redeas: id mihi præter cæteros jucundiffimum erit.

Weftm. Calend. Sextil. 1657.

Illuftriffimo Domino HENRICO DE Brass.

26. Impeditus per hofce dies occupationibus quibufdam, illuftriflime Domine, ferius refcribo quam volebam. Volebam enim eo citius, quod literas tuas multa jam nunc

eruditione

eruditione plenas, non tam præcipiendi tibi quicquam (id quod à me honoris credo mei, non ufus tui caufa poftulas) quam gratulandi duntaxat, reliquiffe mihi locum videbam. Gratulor autem et mihi imprimis fœlicitatem meam, qui Salluftii fententiam ita commode explicaffe videar, et tibi tam affiduam illius auctoris fapientiffimi tanto cum fructu lectionem. De quo idem tibi aufim confirmare quod de Cicerone Quintilianus, fciat fe haud parum in re hiftorica profeciffe cui placeat Salluftius. Illud autem Ariftotelis præceptum ex rhetoricorum tertio quod explicatum cupis, fententiis utendum eft in narratione et in fide, moratum enim eft; non video quid habeat magnopere explicandum, modo ut narratio et fides, quæ et probatio dici folet, ea hic intelligatur, qua rhetor, non qua hiftoricus utitur: diverfæ enim funt partes rhetoris et hiftorici, five narrant, five probant; quemadmodum et artes ipfæ inter fe diverfæ funt. Quid autem conveniat hiftorico, ex auctoribus antiquis Polybio, Halicarnaffæo, Diodoro, Cicerone, Luciano, aliifque multis, qui ea de re præcepta quædam fparfim tradidere, rectius didiceris. Ego vero et ftudiis tuis et itineribus fecunda omnia atque tuta exopto, dignófque fucceffus eo animo ac diligentia, quam rebus quibufque optimis adhibere te video. Vale. Weftm. Decemb. 16. 1657.

Ornatiffime Viro PETRO HEIMBACHIO.

27. Literas tuas Haga comitis dat. 18 Dec. accepi: ad quas, quoniam id tuis rationibus expedire video, eodem die, quo mihi funt redditæ, refcribendum putavi. In iis post gratias actas ob beneficia nefcio quæ mea, quæ vellem fane non effent nulla, ut qui tua caufa quidvis cupiam, petis ut te per D. Laurentium oratori noftro in Hollandiam defignato commendarem: quod quidem doleo in me fitum non effe; cum propter pauciffimas familiaritates meas cum gratiofis, qui domi fere, idque libenter me contineo; tum quod is credo, è portu jam folvit, jamque adventat, fecumque habet in comitatu quem fibi ab epiftolis vult effe,

quod

[ocr errors]

quod tu munus apud eum petis. Verum in ipfo difceffu jam tabellarius eft.

Vale.

Westmonafterio, Decemb. 18. 1657.

JOANNI BADIEO Paftori ARAUSIONENSI.

28. Quod tardius ad te refcribo, vir clariffime et reverende, non recufabit, credo, nofter Duræus, quo minus tardioris culpam refcriptionis à me in ipfum transferam. Poftea enim quam fchedulæ illius, quam mihi recitatam volebas, de iis quæ Evangelii caufa egiffes atque perpeffus effes, copiam mihi fecit, non diftuli parare has ad te literas ut ei darem tabellario, qui primus difceffiffet, follicitus quam in partem filentium meum tam diuturnum interpretarere. Maximam interim habeo gratiam Molinao veftro Nemaufenfi, qui fuis de me fermonibus et amiciffima prædicatione, tot per ea loca bonorum virorum me in gratiam immifit. Et fane quanquam non fum nefcius, me vel eo quod cum adverfario tanti nominis publice juffus certamen non detrectaverim, vel propter argumenti celebritatem, vel-denique fcribendi genus longe latéque fatis innotuiffe; fic tamen exiftimo, me tantundem duntaxat habere famæ, quantum habeo bonæ exiftimationis apud bonos. Atque in eadem te quoque effe fententia, plane video; qui veritatis Chriftianæ ftudio atque amore accenfus, tot labores pertuleris, tot hoftes fuftinueris; eaque quotidie fortiter facias, quibus tantum abeft, ut ullam ab improbis famam tibi quæras, ut eorum certiffima odia et maledicta in te concitare non verearis. O te beatum! quem Deus unum ex tot millibus virorum, alioqui fapientum atque doctorum, ex ipfis inferorum portis ac faucibus ereptum, ad tam infigne matque intrepidam Evangelii fui profeffionem evocavit. Et habeo nunc quidem cur putem Dei voluntate fingulari factum, ut ad te citius non refcriberim: cum enim intelligerem ex literis tuis, te ab infeftis undique hoftibus petitum atque obfeffum, circumfpicere, et meritò quidem, quo te poffes in extremo difcrimine, fi ita res tuliffet, recipere, et Angliam tibi in primis placuiffe, gaudebam equidem non uno nomine, te id confilii cepiffe; cum tui potiundi spe,

tum

« PreviousContinue »