Page images
PDF
EPUB

1

loca malis omnibus et miferiis inopes ac nudos expofuerit, et audiffe jamdudum arbitramur majeftatem veftram, et graviffimum ex ea re, prout tantum reformatæ fidei defenforem ac principem decuit, dolorem percepiffe. Siquidem pro inftitutis chriftianæ religionis quæ mala atque miferias pars aliqua noftrorum patitur, earum fenfu penitus eodem tangi omnes debemus; et fanè omnibus nobis et univerfo Proteftantium nomini hujus facti eventus atque exemplum, quid periculi oftendat, nemo veftra majeftate, fi nos ejus pietatem atque prudentiam rectè novimus, melius videt. Scripfimus itaque libenter, ut quem dolorem ob hanc fratrum innocentiffimorum calamitatem, quam fententiam, quod judicium de re tota veftrum effe fperamus, idem planè et noftrum effe fignificemus. Itaque ad ducem Sabaudia literas dedimus, in quibus uti miferis atque fupplicibus parcat, illudque atrox edictum porrò effe ratum ne finat, magnopere ab eo petivimus. Quod fi majeftas veftra cæterique reformatorum principes fecerint, ut jam feciffe credimus, fpes eft leniri poffe fereniffimi ducis animum, et hanc iram fuam tot faltem vicinorum principum interceffioni atque inftantiæ condonaturum; fin perfeverare in inftituto fuo maluerit, paratos nos effe teftamur, cum majeftate vestra, cæterifque religionis reformatæ fociis, eam inire rationem, quâ tot miferorum hominum fubvenire quamprimum inopiæ, providere faluti ac libertati, pro virili parte noftra poffimus. Veftræ interea majeftati bona omnia atque faufta à Deo Opt. Max. precamur. Weftmonafterio, Maio, 1655.

OLIVERIUS Prot. Reipub. Anglia, &c. Ampliffimis Confulibus et Senatoribus Civitatis Genevenfis, Salutem.

Summum dolorem noftrum quem ex maximis et inauditis Proteftantium calamitatibus valles quafdam Pedemontanas incolentium percepimus, quos Allobrogum dux tanta crudelitate perfequutus eft, jampridem vobis expofuiffemus, nifi id magis operam dediffemus, ut eodem tempore intelli geretis tantis eorum miferiis non affici nos folum, verum etiam de fublevandis iis atque folandis, quantum in nobis eft, profpicere. Quapropter eleemofynas per hanc totam rempublicam

3

rempublicam colligendas curavimus: quas ejufmodi fore haud immeritò expectamus, quæ nationis hujus affectum erga fratres fuos tam immania perpeffos demonftrare poffint, et quemadmodum religionis eadem utrinque communio eft, ita fenfum quoque eundem calamitatum effe; interea dum pecuniæ collectio maturatur, quod fine fpatio temporis fieri nequit, et miferorum iftorum egeftas atque inopia pati moram non poteft, neceffarium duximus duo millia libra rum Anglicarum, quanta fieri potuit celeritate, præmittere inter eos diftribuenda qui præfentiffima ope atque folatio, indigere maximè videbuntur. Cum autem nefcii non fimus innocentiffimorum hominum miferiæ atque injuriæ quantopere vos affecerint, nec vobis quicquam labori aut moleftiæ fore quod illis adjumento atque auxilio effe poffit, prædictam pecuniæ fummam illis calamitofis curandam ac numerandam ad vos transferre non dubitavimus; idque vobis negotii dare, ut pro veftra pietate ac prudentia providere velitis qua ratione æquiffima quam primum illa pecunia egentiffimis quibufque diftribui queat, ut quamvis fumma fane exigua fit, aliquid tamen fit faltem, quo illi inopes recreari ac refici in præfens aliquantum poffint, donec uberiorem iis copiam fuppeditare poterimus: vos hanc vobis datam moleftiam æqui bonique confulturos effe cum non dubitemus, tum etiam Deum Opt. Max. oramus, uti populo fuo religionem orthodoxam profitenti det animum fui in commune defendendi, fibique mutuò opem ferendi contra hoftes fuos immaniffimos; qua in re noftram quoque operam ecclefiæ utcunque ufui fore lætaremur. Valete.

Junii 8. 1655.

Mille quingentæ libræ de prædictis bis millibus à Gerardo Henfh Parifiis, quingentæ reliquæ per literas à Domino Stoupio, curabuntur.

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia, Sereniffimo Principi

Venetiarum Duci.

Sereniffime Princeps;

Cum rebus veftris omnibus contra hoftem præfertim christiani nominis profpere geftis lætari femper confuevi

VOL. VI..

mus,

mus, tum et illo navalis prælii noviffimo fucceffu nequaquam fanè dolemus, quamvis id aliquo noftrorum cum detrimento accidiffe intelligamus. Oftenderunt enim nobis, per libellum fupplicem, negotiatores quidam noftri, Gulielmus et Daniel Gulielmi necnon Edoardus Bealus, navem fuam, cui nomen Princeps Magnus, Conftantinopolim ab se commercii caufâ miffam nuper fuiffe: eam navem ab aulæ Turcicæ miniftris ad commeatum et milites in Cretam infulam deportandos retentam, dum in illa claffe Turcarum coacta eo navigaret, quæ à claffe Venetorum oppugnata in itinere et fuperata eft, captam et Venetias abductam, ab maritimarum caufarum judicibus adjudicatam publicò fuiffe. Cum itaque, infcientibus dominis et nullo modo probantibus, navis illa Turcis operam dare invitiffima coacta fit, feque ex ea pugna explicare militibus referta non potuerit; ferenitatem veftram magnopere rogamus, ut fententiam illam maritimæ curiæ velit noftræ amicitiæ condonare, navemque illam fuis dominis, de veftra republica nullo fuo facto malè meritis, reftituendam curare. Qua in re impetranda, nobis præfertim petentibus, cum mercatores ipfos de veftra clementia benè fperare videamus, nos utique de ea dubitare non debemus: qui et præclara veftra confilia remque Venetam terrâ marique maxime uti pergat fortunare Deus omnipotens ex animo optamus.

Serenitatis veftræ Venetæque Reip. ftudiofiffimus, OLIVERIUS Protector Reip. Angliæ, &c. Westmonafterio, Decemb. 1655.

OLIVERIUS Prot. Reip. Anglia, &c. Sereniffimo Principi LUDOVICO Galliarum Regi.

Sereniffime Rex;

Mercatores aliquot noftrates, quorum nomina funt Samuel Mico, Gulielmus Cocainus, Georgius Poynerus, aliique complures, per libellum fupplicem nobis oftenderunt fe, anno 1650, in navem quandam, cui infigne unicornus erat, permagnas rationes fuas contuliffe: eam navem bombyce, oleo, aliifque mercibus onuftam, quæ, plus minus, triginta quatuor millibus librarum noftrarum ab iifdem æftimata funt, ab nave prætoria et proprætoria majeftatis veftræ in Mediterraneo

*

Mediterraneo Mari Orientali oppreffam atque captam fuiffe: noftros autem illa in navi, propterea quod nobis eo tempore cum Gallis illibata pax erat, cum contra naves regias vi fe defendere noluiffent, promiffis Pauli et Terrerii navarchorum inductos, qui velle fe noftros dimittere aiebant, prolatis onerum libellis, maritimis legibus paruiffe: mercatores proinde fuprà dictos procuratorem fuum, qui navem illam ac bona reftituenda fibi peteret, in Galliam mififfe: ibi pot triennium eoque amplius confumptum, cum ad fententiam de reftitutione ferendam perventum jam effet, cardinalis Mazarini eminentiam eorum procuratori Hugoni Morello factam mercatoribus iftis injuriam agnoviffe; datumque iri fatisfactionem, ut primùm confirmata pax inter utramque gentem, foedufque, quod tum agitabatur, confectum atque ratum effet, in fe recepiffe: immò recentiùs majeftatis veftræ apud nos legatum excellentiffimum dominum de Bordeaux, ex mandato veftro veftrique concilii, difertis verbis confirmâffe, hujus navis atque bonorum peculiari exceptione habitum iri rationem, etiam feorfim ab iis controverfiis, de quibus in commune decidendis ex fœdere provifum eft: hujus promiffi legatum ipfum, qui nunc percommodè negotiorum quorundam fuorum caufà ad vos tranfmeavit, teftem effe poffe locupletem. Quæ cum ita funt, jufque horum mercatorum in repetendis rebus fuis tam præclare conftet, à majeftate veftra majorem in modum petimus, ut in eo obtinendo nulla iis mora diutiùs afferatur, velitque noftro rogatu has nobis redintegratæ amicitiæ et inftaurati recèns fœderis effe primitias. Quod et fore confidimus, vobisque faufta omnia veftroque regno à Deo Opt. Max. precamur. Westmonafterio,

Majeftatis veftræ ftudiofiffimus, Decemb. 1655. OLIVERIUS Prot. Reip. Angliæ, &c.

Civitatibus Helvetiorum Evangelicis.

Ex veftris ad nos tam actis publicis per commiffarios noftros Genevâ tranfmiffis, quàm literis 27 Decembris Tyguri datis, quo in loco res veftræ fint, cum non fint optimo, fatis fuperque intelligimus: In quo etfi pacem veftram, tamque diuturnum fociale fœdus ruptum, dolemus, tamen

C 2

cum

[ocr errors]

cum id veftra culpâ nequaquam accidiffe appareat, novam hinc vobis ex adverfariorum iniquitate et pertinacia illuftrandæ fortitudinis, conftantiæque veftræ in evangelica fide jam olim cognitæ, parari rurfus materiem confidimus. Nam Suitenfes, qui, religionem noftram fi quis amplectatur, capitale cenfent, quid moliantur, quibus hortatoribus tam hoftiles fpiritus in orthodoxam religionem fufceperint, latere neminem poteft, cui modò indigniffima illa fratrum noftrorum in Pedemontio facta ftrages animo nondum excidit. Quapropter, dilectiffimi amici, quod foletis effe, afpirante Deo fortes eftote; jura veftra atque foedera, immo confcientiæ libertatem, religionemque ipfam idolorum cultoribus obculcandam, concedere nolite; vofque ita parate, ut non propriæ duntaxat libertatis atque falutis propugna, tores effe videamini, fed ut fratribus quoque vicinis, Pedemontanis præfertim illis ærumnofiffimis, quibus potestis rebus, opitulari atque adeffe poffitis: hoc certò perfuafi per illorum corpora ac neces ad veftra latera illum nuper aditum fuiffe patefactum. De me fcitote, incolumitatem veftram refque profperas non minùs mihi curæ ac folicitudini, effe, quàm fi in hac noftra Rep. coortum hoc incendium, quàm fi in noftras cervices expedite Suitenfium fecures illæ (ficuti revera funt in omnes reformatos) ftrictique enfes effent. Ut primum itaque à vobis de ftatu rerum veftrarum, et obftinato hoftium animo, certiores facti fumus, adhibitis in concilium viris quibufdam honeftiffimis, et ecclefiæ, aliquot miniftris pietate fpectatiffimis, de fubfidio vobis mit tendo, quantum quidem rationes noftræ in præfentia ferre poffunt, ea decrevimus, quæ commiffarius nofter Pellus vobifcum communicabit. De cætero veftra omnia confilia, caufamque imprimis hanc veftram juftiffimam five pace five bello tuendam, Deo Opt. Max, fautori commendare non definimus.

Westmonafterio,
Jan. 1655.

Veftrarum amplitudinum ac dignitatum ftudiofiffimus, OLIVERIUS Prot. Reip. Angliæ, &c.

OLIVERIUS

« PreviousContinue »