Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

accidentia, propterea quod caufæ illi recedenti, fuccedit è veftigio alia fimilis omnino fufficiens ad confervandum eundem numero effectum abfque interruptione: poftremo, quod non ex defectu proprii fubjecti in nihilum recidit quantitas aliáque id genus accidentia, probatur quia fubjectum quantitatis eft aut compofitum, aut forma, aut materia; quod compofitum non fit, ex eo liquet, quod accidens quod eft in compofito attingit fimul fua unione et materiam et formam per modum unius, at vero quantitas non poteft ullo modo attingere animam rationalem, dum hæc fpiritualis fit, et effectus formalis quantitatis, hoc eft extenfionis quantitativæ minime capax; porro quod forma non fit fubjectum ejus, ex fupradictis fatis eft perfpicuum: reftat igitur ut materia fola fit fubjectum quantitatis, atque ita præciditur omnis interitus illatio in quantitate. Quod pertinet ab id quod vulgo affertur de cicatrice, argumentum efficaciffimum effe cenfeo: quis enim mihi fidem adeo extorqueat, ut credam eam in cadavere plane diverfam effe ab ea quæ fuit nuperrime in vivo, cum nulla fubfit ratio, nulla neceffitas corrigendi fenfus noftri, qui raro quidem hallucinatur circa proprium objectum; citiufque ego et facilius audirem de larvis, deque empufis mira commemorantem, quam cerebrofos hofce philofophraftos de accidentibus fuis de novo procreatis ftulte et infubide obgannientes. Etenim calorem, cæterafque animalis qualitates intenfibiles et remiffibiles eafdem prorfus pernovimus in ipfo mortis articulo, et poft mortem itidem; quorfum enim deftruerentur hæ, cum aliæ fimiles funt producendæ ? huc accedit, quod fi de novo procrearentur, ad tempus non adeo exiguum durarent, neque etiam repente ad fummum pervenirent intenfionis gradum, fed paulatim et quafi pedetentim. Adde quod vetuftiffimum fit axioma, quantitatem fequi materiam, et qualitatem formam. Potui quidem, immo ac debui huic rei diutius immorari, ac profecto nefcio an vobis, mihimet certe ipfe maximopere fum tædio. Supereft ut jam ad adverfariorum argumenta defcendamus, quæ faxint mufæ, ut ego in materiam primam fi fieri poteft, vel potius in nihilum redigam. Quod ad primum attinet, Ariftotelis testimonium, quod dixerit in generatione non manere fubjectum fenfibile, occurrimus illud intelligi debere de subjecto com

pleto

pleto et integro (i. e.) de fubftantiali compofito, quod teftatur Philoponus antiquus et eruditus fcriptor. 2. Quod inquit Arift. materia eft nec quid, nec quantum, nec quale; hoc non dicitur quod nulla quantitate aut qualitate efficiatur, fed quia ex se, et in entitate fua nullam aut quantitatem aut qualitatem includat. Tertio, ait Arift. destructis primis fubftantiis deftrui omnia accidentia, quod fane futurum non inficiamur fi ipfi corruptæ fubinde fuccederet alia. Poftremo, formam inquit recipi in materiam nudam; hoc eft, nuditate formæ fubftantialis. Adhuc incrudefcit pugna, et nutat victoria, fic enim inftaurato prælio incurfant, materia quandoquidem fit pura potentia, nullam habet effe præterquam illud quod emendicata forma, unde non fatis ex fe valet ad fuftentanda accidentia, nifi prius ad minimum natura conjungatur formæ à qua rò siva acceptum ferat; huic errori fic mederi folent, materiam primam fuum habere proprium effe, quod licet in genere fubftantiæ fit incompletum, cum accidente tamen fi conferatur effe fimpliciter haud incommode dici poteft. Quinetiam objiciunt materiam refpicere formam fubftantialem ut actum primum, at accidentia ut actus fecundarios. Refpondeo, materiam refpicere formam prius ordine intentionis, non generationis aut executionis. Glifcit jam atque effervefcit gontentio, et tanquam ad internecionem dimicaturi urgent nos acrius hunc ad modum: omnis proprietas manat active ab effentia ejus cujus eft proprietas; quantitas autem hoc nequit, quia hæc dimanatio eft aliqua efficientia, materia autem fecundum fe nullam habet efficientiam, cum fit mere paffiva; ergo, &c. Refpondeo, duobus modis poffe intelligi naturalem conjunctionem materiæ cum quantitate, ratione folum potentiæ paffivæ intrinfecus natura fua poftulantis talem affectionem; neque enim ulla impellit neceffitas, ut omnis innata proprietas fit debita fubjecto ratione principii activi; namque interdum fufficit paffivum, quo modo multi opinantur motum effe naturalem cælo. Secundo poteft et intelligi per intrinfecam dimanationem activam, cum in fe habeat veram et actualem effentiam. Sed nec adhuc omnis amiffa fpes victoriæ; iterum enim facto impetu adoriuntur, inferentes deo formam media quantitate in materiam recipi, quoniam ineft materiæ prius: nos è contra aperte reclamamus huic fequela, et nihilominus quo omnia poffimus falva red

M 3

dere

dere, hac utimur diftinctione, recipi formam in materiam media quantitate ut difpofitione, feu conditione neceffaria, verum nullo modo tanquam potentia proxime receptiva formæ. Ultimò, fic arguunt, fi quantitas infit materiæ foli fequitur effe ingenerabilem et incorruptibilem; quod videtur repugnare, quia motus per fe fit ad quantitatem. At nos utique largimur confequentiam, quippe revera quantitas est incorruptibilis quoad fuam entitatem, licet quoad varios terminos poffit incipere et definere effe per conjunctionem et divifionem quantitatis, neque enim eft per fe motus ad quantitatis productionem, fed ad accretionem ; et nec eo fit quafi nova quantitas incipiat effe in rerum natura, fed eo quod una quantitas adjungatur alteri, et quæ erat aliena fit propria. Poffem equidem plura argumenta ultra citroque proferre, quæ tamen tædii levandi gratia prætermitto; hic igitur fatius eruit receptui canere,

IN SCHOLIS PUBLICIS.

Non dantur formæ partiales in animali præter totalem.

Romani rerum olim domini altiffimum imperii faftigium adepti funt, quale nec Affyria magnitudo, nec virtus Macedo nica, unquam potuit attingere,quò nec futura regum majeftas efferre feolim valebit: five ipfe Jupiter annis jam gravior, coJoque contentus fuo in otium fe tradere voluerit, commiffis populo Romano tanquam diis terreftribus rerum humanarum habenis; five hoc Saturno patri in Italiam detrufo ad amiffi cœli folatium concefferit, ut Quirites, ejus nepotes, quicquid ufpiam eft, terræ, marifque potirentur. Utcunque certe non ultro largitus eft hoc illis beneficium, fed per affidua bella, perque longos labores ægre dedit, exploraturus opinor, an Romani foli digni viderentur, qui fummi vices Jovis inter mortales gererent; itaque parce duriterque vitam degere coacti funt, quippe inchoatas pacis blanditias abrupit femper belli clamor, et circumcirca ftrepitus armorum. Ad hæc, divictis quibufque urbibus et provinciis præfidia imponere et fæpius renovare neceffe habuere, omnemque pene juventutem nunc in longinquam militiam, nunc in colonias mittere. Cæterùm non incruenta femper victoriam domum reportarunt, immo fæpe funeftis cladibus affecti funt. Siquidem Brennus Gallorum dux virefcentem modo Romanam gloriam pene delevit; et parum abfuit, quo minus divinitus creditum orbis moderamen abripuerit Romæ Carthago urbs nobiliffima. Denique Gothi et Vandalici fub Arico rege, Hunnique et PanoniiAttylaet Bleda ducibus totam inundantes Italiam, florentiffimas imperii opes, ex tot bellorum fpoliis aggeftas, miferè diripuere, Romanos paulo ante reges hominum turpi fuga ftravere, ipfamque urbem, ipfam inquam Romam, folo nominis terrore ceperunt; quo facto nihil dici aut fingi potuit gloriofius, plane quafi ipfam victoriam aut amore captant,

M 4

captant, aut vi et armis exterrefactum in fuas traxiffent partes. Satis admirati eftis auditores, quorfum hæc omnia protulerim, jam accipite. Hæc ego quoties apud me recolo animoque colligo, toties cogito quantis viribus de tuenda veritate certatum fit, quantis omnium ftudiis, quantis vigiliis contenditur labantem ubique, et profligatam veritatem ab injuriis hoftium afferere. Nec tamen prohiberi poteft, quin fœdiffima colluvies errorum invadat indies omnes difciplinas, quæ quidem tanta vi aut veneno pollet, ut vel niveæ veritati fuam imaginem inducere valeat, aut fideream veritatis fpeciem nefcio quo fuco fibi adfcifcere, qua, ut videtur, arte et magnis philofophis frequenter impofuit, et honores, venerationemque uni veritati debitam fibi arrogavit. Quod in hodierna quæftione videre poteritis, quæ quidem non inftrenuos nacta eft pugiles, eofque clari nominis, fi relictis hifce partibus veritatem demereri mallent: itaque noftræ nunc erit operæ, ut nudatum, plumifque emendicatis exutum errorem deformitati nativæ reddamus; quod ut expeditius fiat graviffimorum veftigiis authorum infiftendum effe mihi exiftimo, neque enim expectandum eft, ut ego quicquam de meo adjiciam, quod utique tot viros ingenio præftabiles fugit et præteriit; idcirco quod fufficit ad rem dilucidandam expromam brevi, argumentoque uno atque altero tanquam aggere vallabo; tum fi quid reclamat, atque obftat noftræ fententiæ diluam, ut potero; quæ tamen omnia paucis perftringam, et quafi extremis alis radam. Contra unitatem formæ, quam in una eademque materia ftatuere femper emunctiores philofophi folent, varias opiniones fubortas effe legimus; quidam enim plures in animali formas totales dari pertinaciter contendunt, idque pro fuo quifque captu varie defendunt; alii totalem unicam, partiales vero multiplices ejufdem materiæ hofpitio excipi importunius affeverant. Cum illis ad tempus more bellico pacifcemur inducias, dum in hos omnem prælii vim atque impetum transferimus. Ponatur prima in acie Ariftoteles, qui nofter plane eft, quique fub finem primi libri de anima, non occulte favet noftræ affertioni. Huic authoritati aliquot attexere argumenta non eft longæ difquifitionis opus : præbet fe mihi imprimis Chryfoftomus Javellus, cujus è ftercorario, nimirum horridulo et incompto ftylo, aurum et margaritas effodere poffimus, quæ fi quis delicatus afper

netur,

« PreviousContinue »