Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

VOL. VI.

Comiti OLDENBURGICO.

Illuftriffime Domine;

Per literas veftras Januarii die vigefimo 1654 datas, certior fum factus, nobilem virum Fridericum Matthiam Woli. fogum fecretarium veftrum, et Chriftophorum Griphiandrum, cum certis mandatis ab illuftriffima dignitate veftra in Angliam miffos fuiffe. Qui cùm ad nos acceffiffent, et fufceptam Anglicanæ reipublicæ adminiftrationem nobis veftro nomine gratulati funt; et uti vos veftráque ditio in hanc pacem, quam cum fœderatis Belgii ordinibus proxime fecimus, affumeremini: ut denique falvam-guardiam illam quam vulgo vocant, à parlamento nuper vobis conceffam, noftra nunc authoritate confirmaremus, petiverunt: ob iftam itaque gratulationem tam amicam maximas, ut æquum eft, gratias agimus: et illa duo poftulata libenter conceffimus; nulli etiam occafioni in pofterum defuturi, quæ ftudium in vos noftrum poterit ullo tempore declarare. Idque ex fupradictis oratoribus veftris pleniùs vos arbitror intellecturos; quorum fides, ac diligentia, in hoc veftro apud nos negotio præclarè conftitit. Quod reliquum eft, vobis, rebufque veftris felicitatem, atque ex voto pacem omnem exopto.

Westmonafterio, Jun. 27, 1654.

Illuftriffimæ dignitatis veftræ ftudiofiffimus,
OLIVERIUS, Angliæ, Scotia, Hiberniæ, &c.
Protector.

B

[ocr errors]

Comiti

1

Comiti OLDENBURGICO.

Illuftriffime Domine;

Literas veftras Maii fecundo die Oldenburgo datas accepi haud uno nomine gratiffimas; cùm quòd effent ipfæ fingulari erga me humanitate ac benevolentiâ refertæ; tum quòd illuftriffimi Domini Comitis Antonii perdilecti filii vestri manu redditæ. Id quod eò magis honorificum mihi duco, ex quo illius virtutes tanta ftirpe dignas, morefque eximios, ftudium denique in me egregium, non tam acceptum ab aliis, quàm re ipfâ cognitum atque perfpectum, jam habeo. Neque dubium effe poteft, quin eandem quoque fuis domi fpem faciat, fore fe patris optimi præftantiffimíque fimillimum; cujus præclara virtus atque prudentia perfecit, ut tota illa ditio Oldenburgica permultis ab annis, et fumina pace frui, et pacis commoda percipere, inter fæviffimos undique circumftrepentium bellorum tumultus, potuerit. Talem itaque amicitiam quidni ego quam plurimi facerem, quæ poteft inimicitias omnium tam fapienter ac providè cavere? Pro munere denique illo magnifico eft, Illuf triffime Domine, quòd gratias habeo; pro jure est ac merito tuo, quòd ex animo fum

Illuftriffimæ dignitatis veftræ ftudiofiffimus,
OLIVERIUS, Angliæ, Scotia, Hiberniæ, &c.
Protector.

Weftmonafterio, 29 Junii, 1654.

Illuftriffimo Domino ANTONIO GUNTHERO, Comiti in Oldenburgh, et Delmenhorst, Domino in Jehvern, et Kniphausen.

OLIVERIUS

ÖLIVERIUS Protector Reipub. Anglia, Scotia, Hiberniæ, &c. Sereniffimo Principi CAROLO GUSTAVO Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, Magno Principi Finlandia, Duci Efthonia, Carelia, Brema, Verda, Stetini, Pomerania, Caffubia et Vandaliæ, Principi Rugia, Domino Ingriæ, Wiffmariæ, necnon Comiti Palatino Rheni, Bavaria, Jul. Clivia et Montium Duci, &c. Salutem.

Sereniffime Rex;

Cùm Suecorum regnum per hofce dies fummis populi ftudiis, omniumque ordinum fuffragiis liberrimis, translatum ad vos effe, toto orbe terrarum percrebuerit, id maluiffe majeftatem veftram fuis literis amiciffimis, quàm vulgatâ famâ nos intelligere, et fummæ benevolentiæ erga nos veftræ, et honoris inter primos attributi, argumentum haud leve effe ducimus. Illam itaque veftris meritis egregiis acceffionem dignitatis, præmiumque virtute tanta digniffimum, et fponte et jure vobis gratulamur: idque ut majestati veftræ, Suecorumque genti, reique toti chriftianæ, bonum atque fauftum fit, quod et vobis maximè in votis eft, junctis precibus Deum oramus. Quòd autem fœderis inter hanc rempublicam Sueciæque regnum recens icti confervationem majeftas veftra, quod ad fe attinet integerrimam, usque eò curæ fibi fore confirmat, ut quæ nunc intercedit amicitia, non permanere folum, fed, fi id fieri poteft, augefcere etiam indies poffit, id vel in dubium vocare nefas effe, tua tanti principis fide interpofita, cujus eximia virtus non folùm in peregrina terra regnum tibi hæreditarium peperit, fed tantùm etiam potuit, ut auguftiffima regina, Guftavi filia, cui parem omni laude heroinam multa retrò fecula non tulêre, poffeffione imperii juftiffima inopinanti tibi ac nolenti ultrò cederet. Veftrum denique tam fingulare erga nos ftudium, tamque præclaram animi fignificationem nobis effe gratiffimam, omni ratione perfuafum effe vobis cupimus; nullumque nobis pulchrius certamen fore, quàm ut veftram humanitatem noftris officiis nullo tempore defuturis, fi id potest fieri, vincamus.

Majeftatis veftræ ftudiofiffimus, OLIVERIUS, Reip. Angliæ, Scotia, Hiberniæ, &c. Protector.

B 2

Illuftriffimo

Weftmonafterio, die 4 Julii, 1654.

Illuftriffimo Domino LUDOVICO MENDEZIO DE HARO.

Quod accepi ex literis tuis, illuftriffime Domine, conftitutum ac nominatum jam effe ab fereniffimo Hifpaniarum rege legatum, qui de fufcepta à me Anglicana republica gratulatum huc primo quoque tempore veniret; cùm est meritò per fe gratum, tùm tu id, qui ex te imprimis hoc me cognofcere voluifti, ut effet mihi aliquanto gratius atque jucundius, fingulari tuo ftudio atque officii celeritate effecifti. Sic enim diligi atque probari me abs te, qui virtute tua atque prudentia tantam apud regem tuum authoritatem tibi conciliafti, ut vel maximis illius regni negotiis par animo præfis, haud minori profectò mihi voluptati debet effe, quàm judicium præftantiffimi viri ornamento mihi intelligo fore. De meo autem in fereniffimum Hifpaniarum regem propenfo animo, et ad amicitiam cum ifto regno confervandam, atque etiam indies exaugendam, promptiffimo, et huic qui nunc adeft legato fatisfeciffe me fpero, et alteri, cùm advenerit, cumulatè fatisfacturum. De cætero, illuftriffime Domine, qua nunc flores apud regem tuum dignitate ac gratia, eam tibi perpetuam exopto; quafque res geris bono publico et adminiftras, volo tibi profperè feliciterque evenire.

·

Amplitudinis tuæ illuftriffimæ ftudiofiffimus,

OLIVERIUS Protector Reipub. Angliæ, Scotia, Hiberniæ, &c. Albâ Aulâ, Septembris die, 1654

Sereniffimo Principi CAROLO GUSTAVO ADOLPHO, Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, &c.

Cùm de voluntate veftræ majeftatis in me fingulari ex veftris fim nuper literis perfuafus, quibus et ipfe pari ftudio refcripferim, videor mihi ex ratione prorfus amicitiæ noftræ deinceps facturus, fi quemadmodum quæ grata acciderint ad lætitiam mutuam communicem, ita quæ contraria, de iis vobis tanquam amiciffimis, animi mei fenfum doloremque aperiam. De me equidem fic exiftimo, eo me in loco reipub. jam effe conftitutum, ut communi Proteftantium paci

imprimis

imprimis, et quantum in me eft, confulere debeam. Qua gravius neceffe eft feram quæ de Bremenfium et Suecorum præliis mutuifque cladibus ad nos perferuntur. Illud pri mum doleo, amicos utrofque noftros tam atrociter, tamque Proteftantium rationibus periculofè, inter fe decertare; pa. cem deinde illam monafterienfem, quæ reformatis omnibus fummo præfidio credebatur fore, ejufmodi peperiffe infœlix bellum: ut nunc arma Suecorum in eos converfa fint, quos inter cæteros paulo ante religionis caufà acerrimè defenderent: idque potiffimum hoc tempore fieri, cum pontificii per totam fere Germaniam reformatos ubique rurfus opprimere, et ad intermiffas paulifper injurias, vimque priftinam, redire palam dicantur. Cum itaque intelligerem dierum aliquot inducias ad Bremam urbem jam effe factas, non potui fane quin majeftati veftræ, occafione hac data, fignificarem quàm cupiam ex animo, quamque enixè Deum pacis orem, uti iftæ induciæ utrique parti feliciter cedant; utque in pacem firmiffimam ex compofitione utrinque commoda poffint definere: quam ad rem fi meam operam conferre quicquam, aut ufui fore, majeftas veftra judicaverit, eam vobis libentiffimè, ut in re Divino Numini proculdubio acceptiffima, polliceor atque defero. Interea majeftatis veftræ confilia omnia ut ad communem chriftianæ rei falutem dirigat Deus atque gubernet, quod idem non dubito quin et vos maximè velitis, animitùs exopto.

Albâ Aulâ, Oct. Majeftatis veftræ ftudiofiffimus, 26. 1653. OLIVERIUS, Prot. Reip. Angliæ, &c.

Magnificis ampliffimifque Confulibus ac Senatoribus
Civitatis Bremenfis.

Ex literis veftris per oratorem veftrum Henricum Olden: burgum ad nos datis, coortum civitati veftræ cum vicino potentiffimo diffidium, quafque exinde ad anguftias redacti fitis, eò majore cum moleftia ac dolore intelligo, quo magis Bremenfem civitatem, præter cæteras orthodoxa religione præftantem, diligo atque amplector; neque in votis quicquam habeo antiquius, quàm ut univerfum Proteftantium nomen fraterno confenfu atque concordia in unum tandem coalefcat. Lætari interim communem reformatorum hoftem B 3 hifce

« PreviousContinue »