Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

Illuftriffime Domine; Per literas veftras Januarü die vigefimo 1654 datas, cer. tior fum factus, nobilem virum Fridericum Matthiam Wolisogum secretarium veftrum, et Christophorum Griphiandrum, cum certis mandatis ab illuftriffima dignitate vestra in Angliam miffos fuiffe. Qui cùm ad nos accesfiffent, et fufceptam Anglicanæ reipublicæ administrationem nobis vestro nomine gratulati funt; et uti vos vestráque ditio in hanc pacem, quam cum foederatis Belgii ordinibus proxime fecimus, affumeremini: ut denique falvam-guardiam illam quam vulgo vocant, à parlamento nuper vobis conceffam, nostra nunc authoritate confirmaremus, petiverunt: ob istam itaque gratulationem tam amicam maximas, ut æquum est, gratias agimus: et illa duo postulata libenter concessimus ; nulli etiam occasioni in posterum defuturi, quæ studium in vos noftrum poterit ullo tempore declarare. Idque ex fupradictis oratoribus vestris pleniùs vos arbitror intellecturos; quorum fides, ac diligentia, in hoc vestro apud nos negotio præclarè constitit

. Quod reliquum est, vobis, rebufque veftris felicitatem, atque ex voto pacem omnem exopto. Westmonasterio, Jun. 27, 1654. Illustrissimæ dignitatis vestræ studiofifsimus, OLIVERIUS, Angliæ, Scotiæ, Hiberniæ, &c.

Protector.

Vol. VI.

B

Comiti Comiti OLDENBURGICO.

Illustrissime Domine; Literas vestras Maii fecundo die Oldenburgo datas accepi haud uno nomine gratissimas; cùm quòd essent ipsæ singulari erga me humanitate ac benevolentiâ refertæ; tum quòd illuftriffimi Domini Comitis Antonii perdilecti filii vestri manu redditæ. Id quod eò magis honorificum mihi duco, ex quo illius virtutes tanta stirpe dignas, moresque eximios, studium denique in me egregium, non tam acceptum ab aliis, quàm re ipsâ cognitum atque perspectum, jam habeo. Neque dubium effe potest, quin eandem quoque suis domi fpem faciat, fore fe patris optimi præstantissimíque fimillimum; cujus præclara virtus atque prudentia perfecit, ut tota illa ditio Oldenburgica permultis ab annis, et summa pace frui, et pacis commoda percipere, inter fævisfimos undique cireumstrepentium bellorum tumultus, potuerit. Talem itaque amicitiam quidni ego quam plurimi facerem, quæ potest inimicitias omnium tam fapienter ac provide cavere! Pro munere denique illo magnifico est, Illuse trissime Domine, quòd gratias habeo ; pro jure est ac merito tuo, quòd ex animo sum

Illustrissimæ dignitatis vestræ ftudiofiflimus,
OLIVERIUS, Angliæ, Scotiæ, Hiberniæ, &c.

Protector,

Westmonasterio, 29 Junii, 1654.

Illustrissimo Domino ANTONIO GUNTHERO, Comiti

in Oldenburgh, et Delmenhorst, Domino in Jeh. vern, et Kniphausen.

[blocks in formation]

OLIVERIUS Protector Reipub. Anglia, Scotiæ, Hibernia, &c.

Serenissimo Principi CAROLO Gustavo Suecorum, Gothorum,
Vandalorumque Regi, Magno Principi Finlandia, Duci
Esthonia, Carelia, Brema, Verda, Stetini, Pomerania,
Cassubia et Vandalia, Principi Rugia, Domino Ingria,
Wismaria, necnon Comiti Palatino Rheni, Bavaria, Jul.
Clivia et Montium Duci, &c. Salutem.

[ocr errors]

Serenissime Rex; Cùm Suecorum regnum per hosce dies fummis populi ftudiis, omniumque ordinum fuffragiis liberrimis, translatum ad vos esse, toto orbe terrarum percrebuerit, id maluiffe majeftatem veftram fuis literis amicissimis, quàm vulgatâ famâ nos intelligere, et fummæ benevolentiæ erga nos veftræ, et honoris inter primos attributi, argumentum haud leve effe ducimus. Illam itaque vestris meritis egregiis acceffionem dignitatis, præmiumque virtute tanta dignissimum, et fponte et jure vobis gratulamur: idque ut majestati veftræ, Suecorumque genti, reique toti christianæ, bonum atque faustum sit, quod et vobis maximè in votis est, junctis precibus Deum oramus. Quòd autem foederis inter hanc rempublicam Sueciæque regnum recens icti conservationem majestas vestra, quod ad fe attinet integerrimam, ufque eò curæ fibi fore confirmat, ut quæ nunc intercedit amicitia, non permanere folum, fed, fi id fieri potest, augescere etiam indies possit, id vel in dubium vocare nefas elle, tua tanti principis fidé interpofità, cujus eximia virtus non folùm in peregrina terra regnum tíbi hæreditarium peperit, fed tantùm etiam potuit, ut augustissima regina, Guftavi filia, cui parem omni laude heroinam multa retrò secula non tulêre, possessione imperii justissima inopinanti tibi ac nolenti ultrò cederet. Veftrum denique tam singulare erga nos ftudium, tamque præclaram ảnimi significationem nobis effe gratissimam, omni ratione persuasum esse vobis cupimus ; nullumque nobis pulchrius certamen fore, quàm ut vestram humanitatem nostris officiis nullo tempore defuturis, fi id poteft fieri, vincamus. Westmonasterio, die

Majestatis vestræ studiofiffimus, 4 Julii, 1654

Oliverius, Reip. Angliæ, Scotiæ,
Hiberniæ, &c. Protector.

Illuftrifimo

B 2

Illuftriffimo Domino Ludovico Mendezio De Haro.

Quod accepi ex literis tuis, illuftriffime Domine, constitutum ac nominatum jam esse ab ferenissimo Hispaniarum rege legatum, qui de fufcepta à me Anglicana republica gratulatum huc primo quoque tempore veniret ; cùm est meritò

per

fe gratum, tùm tu id, qui ex te imprimis hoc me cognofcere voluisti, ut efset mihi aliquanto gratius atque jucundius, singulari tuo studio atque officii celeritate effecisti. Sic enim diligi atque probari me abs te, qui virtute tua atque prudentia tantam apud regem tuum authori. tatem tibi conciliafti, ut vel maximis illius regni negotiis par animo præsis, haud minori profectò mihi voluptati debet effe, quàm judicium præftantiffimi viri ornamento mihi intelligo fore. De meo autem in fereniffimum Hispaniarum regem propenso animo, et ad amicitiam cum ifto regno conservandam, atque etiam indies exaugendam, promptiffimo, et huic qui nunc adeft legato fatisfeciffe me spero, et alteriz cùm advenerit, cumulatè fatisfacturum. De

De cætero, illustriffime Domine, qua nunc flores apud regem tuum dignitate ac gratia, eam tibi perpetuam exopto ; quafque res geris bono publico et administras, volo tibi prosperè feliciterque evenire. Amplitudinis tuæ illuftriffimæ ftudiofiffimus, OLIVERIUS Protector Reipub. Angliæ, Scotiæ,

Hiberniæ, &c. Albâ Aulâ, Septembris die, 1654.

:

Serenisimo Principi CAROLO GUSTAVO ADOLPHO, Suecorum,

Gothorum, Vandalorumque Regi, &c. Cùm de voluntate vestræ majestatis in me fingulari ex vestris fim nuper literis perfuafus, quibus et ipfe pari studia refcripferim, videor mihi ex ratione prorsus amicitiæ noftræ deinceps facturus, fi quemadmodum quæ grata acciderint ad lætitiam mutuam communicem, ita quæ contraria, de iis vobis tanquam amicissimis, animi mei sensum doloremque aperiam. "De me equidem fic existimo, eo me in loco reipub. jam effe constitutum, ut communi Protestantium paci

imprimis imprimis, et quantum in me est, consulere debeam. Qud gravius neceffe eft feram quæ de Bremenfium et Suecorum præliis mutuisque cladibus ad nos perferuntur. Illud prie mum doleo, amicos utrosque nostros tam atrociter, tamque Protestantium rationibus periculofè, inter fe decertare; pa. cem deinde illam monasteriensem, quæ reformatis omnibus fummo præsidio credebatur fore, ejusmodi peperiffe infoelix bellum: ut nunc arma Suecorum in eos conversa fint, quos inter cæteros paulo ante religionis causâ acerrimè defenderent: idque potissimum hoc tempore fieri, cum pontificii per totam fere Germaniam reformatos ubique rursus opprimere, et ad intermiffas paulisper injurias, vimquepristinam, redire palam dicantur. Cum itaque intelligerem dierum aliquot inducias ad Bremam urbem jam esse factas, non potui fane quin majestati vestræ, occasione hac data, fignificarem quàm cupiam ex animo, quamque enixè Deum pacis orem, uti istæ induciæ utrique parti feliciter cedant; utque in pacem firmiffimam ex compofitione utrinque commoda possint definere: quam ad rem fi meam operam conferre quicquam, aut usui fore, majestas vestra judicaverit, eam vobis libentiffimè, ut in re Divino Numini proculdubio acceptiffima, polliceor atque defero. Interea majestatis vestræ confilia omnia ut ad communem chriftianæ rei falutem dirigat Deus atque gubernet, quod idem non dubito quin et vos maximè velitis, animitùs exopto. Albâ Aulâ, Oa. Majestatis vestræ studiofiflimus, 26. 1653

OLIVERIUS, Prot. Reip. Angliæ, &c.

Magnificis ampliffimisque Consulibus ac Senatoribus

Civitatis Bremenfis.

Ex literis vestris per oratorem vestrum Henricum Olden: burgum ad nos datis, coortum civitati vestræ cum vicino potentiflimo dissidium, quasque exinde ad angustias redacti fitis

, eò majore cum molestia ac dolore intelligo, quo magis Bremenfem civitatem, præter cæteras orthodoxa religione præstantem, diligo atque amplector ; neque in votis quicquam habeo antiquius, quàm ut universum Protestantium nomen fraterno consensu atque concordia in unum tandem coalescat. Lætari interim communem reformatorum hoftem B 3

hisce

« PreviousContinue »