Page images
PDF
EPUB

five effectum informat atque constituit. Res enim nulla est quæ fuam non habeat formam, nobis licet incogni

tam.

Res etiam fingulæ, five individua, quæ vulgò vocant, fingulas fibique proprias formas habent; differunt, quippe numero inter fe, quod nemo non fatetur. Quid autem est aliud numero inter fe, nifi fingulis formis differre? Numerus enim, ut rectè Scaliger, est affectio effentiam consequens. Quæ igitur numero, essentia quoque differunt; et nequaquam numero, nisi essentia, differrent. Evigilent hic theologi. Quòd fi quæcunque numero, essentia quoque differunt, nec tamen materia, necesse est formis inter se differant; non autem communibus, ergo propriis. Sic anima rationalis, forma hominis in genere eft; anima Socratis, forma Socratis propria.. "Per quam res est id quod eft," i. e. quæ dat proprium effe rei. Cùm enim cujusque ferè rei effentia partim fit communis, partim propria; communem materia constituit, forma propriam. Et per alias quidem caufas esse res potest dici; per folam formam "effe id quod eft."

" Ideóque hinc à cæteris rebus omnib. res diftinguitur." Id est, distinctione, quam vocant effentiali: ex fola enim forma eft differentia effentialis. Immo quæcunque inter se quovis modo, eadem etiam formis differunt; fonsque omnis differentiæ forma eft; nec aliis argumentis inter fe res, nifi formis primariò difcreparent. Et hoc quidem consectarium ex definitione est primum, sequitur alte

rum.

" Forma fimul cum re ipfa ingeneratur." Hinc illud veriffimum: " pofita forma, res ipsa ponitur; fublata, tollitur." Ad exempla nunc veniamus. Anima rationalis est forma hominis, quia per eam homo eft homo, et diftinguitur à cæteris omnibus naturis: geometricarum figurarum in triangulis, quadrangulis fua forma eft: physicarum, cæli, terræ, arborum, piscium fua.

" Unde præcipua rerum ut natura est, sic erit explicatio, fi poffit inveniri." Tertium hoc confectarium eft ex definitione formæ. Unde illud quod de caufa in communi fupradictum eft, nempe fontem effe omnis scientiæ, formæ potiffimum convenire intelligitur. Quæ enim caufa effentiam præcipuè constituit, eadem fi nota fit, fcientiam quoque potiffimum facit. Sed formam internam cujusque rei noffe, à fenfibus, ut ferè fit, remotiffimam, difficile admodum eft. In artificiofis autem rebus forma, utpote externa, fenfibusque expofita, facilius occurrit; ut apud Cæfarem de Bell. Gall. l. 7, "muri autem omnes Gallici hæc ferè forma funt," &c. Sic forma Virgiliani portus explicatur, Æneid. 1, " est in secessu longo locus," &c.

quoque

Distributio autem formæ nulla vera est. Nam quod nonnulli internam vel externam esse volunt, ea distributio neque ad res omnes, fed tantum ad corporeas pertinebit; et externa non minus essentialis cuique rei est artificiofæ, quàm interna naturali.

CAP. VIII.

De Fine.

" Finis eft caufa cujus gratia res est." Sic etiam " Ariftoteles, Phil. 1, 3, quarta causa est cujus et bonum : hoc enim generationis omnis finis est." Cùm enim efficiens affecutus eft finem, in eo acquiefcit, actionique fuæ finem imponit, Finis itaque eft caufarum ultima. Verùm ut rectè " Ariftot. Phys. 2, 2, non omne ultimum finalis caufa eft, fed quod est optimum;" Finis enim vel terminum rei fignificat, vel bonum rei; ficut et terminus est vel durationis, vel magnitudinis aut figuræ. Finalis autem caufa non eft nifi bonum quid; eodemque fenfu finis et bonum dicitur; verumne an apparens, ad vim caufæ nihil interest. Sic etiam Ariftot. Phys. 2, 3, idemque in Eth. paffim: mali etiam evitatio habet rationem boni. Nonnulli tamen inter finem et finalem caufam ita diftinguunt, ut finis fit ufus rei, finalis autem causa de ufu cogitatio. Atqui non cogitatio, fed res, i. e. finis ipfe effecti caufa finalis vera eft: nam de materia quoque et de forma prius cogitatur, fine hac tamen distinctione: cogitatur etiam de caufa impulfiva, eaque movet efficientem, nec tamen finalis caufa dici poteft; cùm eam efficiens non appetat, fed fæpius aversetur, quoties affectus aut habitus aliquis pravus ad bonum aliquod apparens confequendum impellit. Idem

P4

que

:

que finis in animo efficientis primus, in opere atque effecto est postremus. Dum autem in animo tantum efficientis eft, et nondum obtinetur, nondum fanè existit; cùm nondum exiftit, causa esse qui potest? Cum itaque vulgò dicitur, finis quatenus efficientem quafi fuadendo movet ut materiam paret, eique formam inducat, non modò effecti, verùm etiam caufarum caufa earumque optima est, id improprie et per anticipationem quandam dicitur. In opere autem et ufu licet fæpe fit ultimus, aptitudine tamen ad usum nifi fimul cum forma et tempore et natura esse intelligatur, erit pofterior effecto per formam jam conftituto, et adjunctum potius effecti quam causa. Sic non habitatio, fed ad habitandum, aptitudo, quæ cum inducta forma fimul et tempore et natura est, proprius finis domus est statuendus, reique perfectio et formæ quafi fructus eft. Hinc Græci non modò τελέω perficio, à τέλος, i. e. finis deducunt, fed etiam perfectum τελειον, à fine, vocant, teste Ariftotele, Phil. 8, 24.

Vis autem propria qua finalis caufa aliis ab caufis distinguitur, his verbis, " cujus gratia," exprimitur; ut et aliis etiam particulis, nempe " cujus caufa, ad, ob, pro, propter, quo, quorfum," et fimilibus. Ne autem est nota illius finis, qui in mali alicujus vitatione versatur. Finis autem dicitur non eorum folùm qui finem fibi proponunt, i. e. efficientium rationalium, fed eorum quæcunque ad finem referuntur, i. e. quorumvis effectorum. Sic phyficis rebus finis homo propofitus eft, homini Deus. Quod nec ignoravit Ariftoteles, Phyf. 2, 2," rebus," inquit," utimur, quafi nostra caufa effent omnia: nam et nos quodammodo finis fumus." Deum esse omnium finem docet fapiens Hebræus, Proverb. 16, 4," Deus propter fe fecit omnia." Omnium artium est aliquod fummum bonum et finis extremus; quæ et earum forma eft: ut grammaticæ, bene loqui; rhetoricæ, bene dicere; logicæ, bene ratiocinari.

Quod autem forma finis quoque esse poteft, teftatur haud femel Aristoteles, Phil. 8, 24, et Phyf. 2, 7, 8. Et Plato in Philebo, effentiam five formam rei, generationis finem statuit: unde Arift. de Part. 1, 1, idem.

Ut formæ, ita et finis distributio vera nulla eft; quæ vulgò efferuntur, non funt logici finis distributiones, fed

specialium specialium finium pro varietate effectorum distinctiones. Distinguitur ab Ariftotele, de Anima, l. 2, 4, " finis cujus, et finis cui:" finis cujus, est finis operæ, five operandi; finis cui, eft finis ipfius operis, e. g. in domo ædificanda; finis cujus, five operæ, est domus; finis cui, five ipfius operis, i. e. domus ædificatæ, est aptitudo ad habitationem. Afferuntur et aliæ diftributionis fines, quæ ad finem cui pertinent ut ex Ariftot. Mag. Mor. 1, 2," finis alius eft perfectus, alius imperfectus;" vel, quod idem eft, ex aliis, "finiş est fummus, aut fubordinatus."Summus autem eft, qui propter fe expetitur: estque vel univerfalis, omnib. fcilicet rebus communis, vel specialis, cuique speciei peculiaris et proprius. Subordinatius autem non tam finis est, quàm destinatum quiddam ad finem: et esse summum vel fubordinatum, esse universale vel speciale, ad alia æque argumenta pertinet, atque ad finem. Poftremò, lex distributionis jubet partes distributionis effe oppofitas: at inter fummum et fubordinatum oppofitio nulla est. Ad omnes igitur omnium rerum fines intelligendos, unica finis definitio fatis eft; ut id fit cujus gratia res est: utrum autem fit fummus an fubordinatus, univerfalis an specialis, id logica non spectat, fed inferioribus quibusvis difciplinis relinquit,

CAP. IX.

De Effecto.

"Effectum est, quod è caufis existit." Effectum cùm fit vi omnium caufarum, à causa tamen principe, scilicet efficiente, effectum denominatur. Sed quoniam, fi propriè loquimur, effectum ab efficiente folo efficitur, omnium autem caufarum vi est, idcirco non definitur ex denominatione quòd à caufis efficitur, fed ex re potius, i. e. ex communi caufarum vi, quod è caufis est vel exiftit. Jam illud hîc monendum eft, ex cap. 2, quod in caufa explicanda monuimus, effectum efse argumentum absolute cum caufa five caufæ confentaneum, i. e. caufam abfolutè arguere; ita ut quemadmodum pofita causa, ponitur effectum; fic posito effecto, ponatur caufa: ut enim caufæ dant esse effecto, ita effectum effe fuum habet à caufis, i. e. ab efficiente, ex materia, per formam, formam, propter finem existit. Effectum igitur causas arguit, et ab iis vicissim arguitur; fed non pari ratione. effectum enim arguit caufam effe aut fuiffe, Græcis οτι ; caufa autem, quare fit effectum demonstrat, Græcis διότι. Caufæ funt priores et notiores effectum, ut pofterius, ita minus arguit. Sic argentum materia poculi, magis arguit et manifestum reddit naturam poculi, quàm poculum argenti. Interdum autem effecta, non per se quidem, fed nobis notiora, clarius caufas arguunt, quàm arguuntur à caufis. Sic etiam Ariftoteles, Post. 1, 10, " nihil prohibet eorum quæ se reciprocè arguunt," ut caufa et effectum, " id notius nonnunquam effe quod non eft caufa."

[ocr errors]

"Sive igitur gignatur, five corrumpatur, five modo quolibet moveatur quidlibet, hic motus et res motu facta effectum dicitur." Ut caufarum modi quidem fuere, ita nunc effectorum quidam his verbis oftenduntur. Modi effectorum generales funt, vel speciales. Generales funt vel motus quilibet, quæ operatio et actio" dicitur; vel res motu factæ, quæ funt opera. Modi speciales, five exempla specialia, funt "generatio, corruptio, et fimilia," à physicis petita. Caufa enim corrumpens eft caufa procreans corruptionis. Notandum autem eft hic rem quamlibet, non motam, fed “ motu factam, effectum" dici; nulla enim res corrupta corrumpenti contraria eft.

Hujus loci funt laudes et vituperationes, quarum pleni funt libri facri et prophani. A factis enim quisque potiffimum laudatur et vituperatur.

Huc etiam dicta fcriptaque referenda funt; confilia item et deliberationes, etiamfi ad exitum perductæ non fuerint. Neque enim facta folùm, fed etiam confulta et cogitata pro effectis habenda funt.

" Sunt etiam effecta virtutum et vitiorum." hoc modò ebrietatis effecta defcribit:

Horatius

"Quid non ebrietas defignat? operta recludit," &c.

Volunt hic plerique Rami interpretes motus doctrinam, utpote rei generalis, ad logicam pertinere; fed non rectè. Quid enim poteft logica docere de motu, quod naturale et phyficum non fit? "Scientias," inquiunt, ex Ariftot. Phyf. 8,

3,

" et opiniones, motu uti omnes." Utuntur quidem, fed ex natura, quam physica docet, petito. Sic logica ra

1

tione

« PreviousContinue »