Page images
PDF
EPUB

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia, &c. Sereniffimo Prin cipi CAROLO GUSTAVO, Dei Gratia Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, Magno Principi Finlandiæ, &c.

Sereniffime Rex;

Cum amicorum inter fe mutua omnia, tam adversa quam profpera, atque communia debere effe nemo non intelligat, quòd jucundiffimam amicitiæ partem majeftas veftra, gaudium nempe fuum impertitum nobis, per fuas literas voluerit, non poteft id quidem nobis non effe longè gratiffimum: quandoquidem et hoc fingularis indicium humanitatis verèque regiæ eft, ut nec vivere, ita ne gaudere quidem fibi foli velle nifi amicos quoque et fœderatos eâdem, quâ fe, lætitiâ affectos effe fentiat. Itaque regi tam præftanti et natum effe filium principem, quem paternæ virtutis atque gloriæ fperemus hæredem, meritò gaudemus, et idem quod regi olim fortiffimo, Philippo Macedoni, five felicitatis five decoris, domi fimul et foris, contigiffe gratulamur: Cui eodem tempore et natus Alexander filius, et Illyricorum gens potentiffima fuba&ta, memoratur. Nam et Poloniæ regnum veftris armis ab imperio papano, quafi cornu quoddam, avulfum, et cum duce Brandenburgico pax piorum votis omnium exoptata, frendentibus licèt adverfariis, facta, quin ad ecclefiæ pacem atque fructum permagnum fit momentum habitura non dubitamus. Det modò finem Deus tam præclaris initiis dignum; det modò filium, virtute, pietate, rebufque geftis patri fimilem: id quod et auguramur fanè, et à Deo Opt. Max. tam veftris rebus jam antè propitio, ex animo precamur.

Westmonafterio,
Feb. 1655.

Majeftatis veftræ ftudiofiffimus, OLIVERIUS Prot. Reip. Angliæ, &c.

Daniæ Regi.

Sereniffime ac potentiffime Princeps;

Quefti funt per libellum fupplicem, fuo aliorumque mercatorum Londinenfium nomine nobis exhibitum, Joannes Fremannus et Philippus Travefius, hujus reip. cives, fe cir

C 3

citer

citer menfem Octobris 1653, cum in navem quandam Sunderburgenfem, cui nomen Salvatori, Nicolao Weinfhinks magiftro, merces varias, pannum laneum, aliamque veftem textilem ac mercimonia plus tribus millibus librarum æftimata impofuiffent, magiftro mandaffe, ut per fretum Balticum recto curfu Dantifcum navigaret, utque ad Elfenoram vectigal folveret, eique etiam pecuniam rem curaffe: fupradictum tamen magiftrum perfidiosè, et contrà quàm ipfi à mercatoribus mandatum erat, prætervectum Elfenoram nullo portorio foluto Balticum pernavigaffe. Navifque per hanc caufam cum toto onere, non fine magno mercatorum damno, publicata atque retenta eft. Quorum in gratiam jampridem ad legatum majeftatis veftræ, Londini tunc temporis commorantem, fcripfimus; qui, ut ipfi aiunt, pollicitus eft, ut primum ad majeftatem veftram rediiffet, daturum operam, uti ratio mercatorum haberetur. Verum cum is poftea aliis in regionibus majeftatis veftræ negotia obiret, et ante difceffum ejus et poftea fruftra fe eum adiiffe oftendunt: unde procuratorem fuum mittere coacti funt, qui jus fuum Hafniæ perfequeretur, navemque illam ac bona liberari, fibique reddi, flagitaret: verum exinde nullum fe fructum percepiffe, nifi ut ad damna vetera novas impenfas, et fufceptum frustra laborem, adjungerent: cum fifco damnata, et retenta hactenus fint bona, tametfi ex lege Daniæ, quemadmodum ipfi in libello fuo demonftrant, magifter quidem navis ob fuum delictum eft ipfe puniendus, navifque, non bona profcriptioni funt obnoxia: eoque gravius accidiffe fibi hoc malum exiftimant, quòd, ficuti nobis perlatum eft, vectigal illud, quod Elfenoræ folvere debuiffet, eft admodum exiguum. Quapropter, cum mercatores noftri nullum profcriptioni caufam præbuiffe videantur, confeffufque ipfe magifter paulo ante obitum fit, fuo folùm delicto illatum hoc mercatoribus detrimentum effe, cumque pater defuncti jam magiftri ipfe per libellum fupplicem majeftati veftræ exhibitum, ficuti nos accepimus, culpam omnem in filium fuum contulerit, mercatores abfolverit, haud fane potuimus quin navis illius bonorumque retentionem iniquiffimam effe arbitraremur; adeoque confidimus, fimúlatque majeftas veftra hac de re certior facta erit, fore ut non modo has miniftrorum fuorum injurias improbet, verum etiam ipfos rationem reddere, bonaque

bonaque illa fuis dominis eorumve procuratoribus quamprimum reftitui, damnaque inde data farciri, jubeat. Quod et nos à majestate veftra majorem in modum petimus, utpote rem ufque adeo æquam et rationi confentaneam, ut æquiorem petere aut expectare in caufa tam jufta noftrorum civium non poffe videamur, haud minus æqua veftris fubditis, quoties data occafio erit, reddituri,

"

Sereniffimo Principi JOANNI Quarto Lufitaniæ, &c. Regi.

Sereniffime Rex;

Quam pacem et amicitiam cum Anglicana republica majeftas veftra, legatione ampliffima ac fplendidiffima jampridem ad nos miffa, expetivit, eam à parlamento, quæ tum poteftas rebus præfuit, inchoatam, et à nobis fummo femper ftudio exoptatam, Deo imprimis favente, proque ea quam accepimus reipublicæ administratione, feliciter tandem confecimus, et in perpetuum, uti fpes eft, fanximus. Itaque legatum veftrum extraordinarium dominum, Joannem Rodericum de Saa Menefes, comitem Pennaguiadanum, virum cum majeftatis veftræ judicio comprobatum, tum humanitate, ingenio, prudentiâ, fide, præftantiffimum à nobis repertum, cum expleti muneris egregia laude, et reportata fecum pace, vobis reddimus. Quòd autem, per literas fecundo die Aprilis Ulyffipone datas, majeftas veftra quanti nos faciat, quamque impensè dignitati noftræ faveat, nofque rempublicam fufcepiffe gubernandam quantopere lætata fit, haud obfcuris indiciis fingularis benevolentiæ tef tatur, id vero mihi gratiffimum effe, ex meis in majestatem veftram paratiffimis omni tempore officiis, dabo operam ut facilè pofthac omnes intelligant. Neque fegniùs interea pro incolumitate veftra, veftrique regni felici ftatu, rerumque profpero fucceffu, conceptis ad Deum precibus contendo. Majeftatis veftræ ftudiofiffimus,

OLIVERIUS Reipub. Angliæ, Scotia,
Hiberniæ, &c. Protector.

[blocks in formation]

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia, &c. Excelfis et Prapa tentibus Fœderati Belgii Ordinibus, S. D.

Excelfi et præpotentes Domini, amici chariffimi; Oftendunt nobis mercatores quidam, cives noftri, Tho mas Buffelus, Richardus Bearus, aliique focii, navem quan, dam fuam, Edmundi et Joannis nomine infignitam, dum ab ora Brafiliana Olyffiponem contenderet, ab navi quadam prædatoria Fliffengenfi, cui nomen Rubro Leoni, magifter Lambertus Bartelfonus, oppugnatam fe dedidiffe; verum ea lege et pacto (id quod ipfum Lamberti chirographum obfignatum teftabitur) ut navis, et quæcunque in illa fuiffent Anglorum bona, Fliffingæ reftituerentur; eò cum appulfum eft, navem quidem et nauticorum peculia reddita, mercatorum Anglicorum bona adempta, eorumque auctio, nem ftatim effe factam : fe, mercatores nempe quibus hoc damni datum eft, cum in foro Fliflingenfium fuas res re peterent, iniquiffima fententiâ lata, litem cum grandibus impenfis poft quinquennium perdidiffe, ab iis nimirum judicibus abjudicatam, quorum nonnulli, cum in illa navi prædatoria fuas rationes collatas habuiffent, et judices et adverfarii et rei fimul erant: nihil jam fibi fupereffe fpei nifi in veftra æquitate et incorrupta fide, ad quam nunc demum confugiunt : eam fibi fore propenfiorem exiftimârunt, fi noftra commendatio acceffiffet. Et hominibus condonandum hoc fane eft, fi in hac tanta fortunarum fuarum dimicatione omnia timentibus, quid ab fumma auctoritate atque potentia veftra fibi metuendum, quam quid apud integros præfertim judices de fua caufa fit bene fperandum, fæpius in mentem veniat: nos quin religione, juftitia, integritate veftra potius quam rogatu noftro adducti, quod æquum, quod juftum, quod vobis denique dignum eft judicaturi fitis, non dubitamus. Deus vos veftramque rempub. ad gloriam fuam, fuæque ecclefiæ præfidium, confervet!

OLIVERIUS Protector Reip. Angliæ, &c. Weftmonafterio, April. 1. 1656.

OLIVERIUS

OLIVERIUS Protector Reipub. Anglia, &c. Sereniffimo Prine cipi CAROLO GUSTAVO, Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, Magno Principi Finlandia, Duci Efthonia, Carelia, Brema, Verda, Stetini, Pomerania, Caffubia et Vandalia, Principi Rugia, Domino Ingria, Wiffmaria, necnon Comiti Palatino Rheni, Bavaria, Jul. Clivia et Montium Duci, &c.

Sereniffime Princeps;

Perfunctus legatione fua apud nos Petrus Julius Coictus, atque ita perfunctus ut fua debita laude non inornatus à nobis dimittendus fit, ad majeftatem veftram revertitur. Fuit enim cùm veftro præcipuè nomine, quod jure apud nos plurimi effe debet, nobis gratiffimus, tum fuo etiam merito, fuo nempe munere diligentiffimè obito, haud parum acceptus. Quam igitur commendationem veftram de eo accepimus, eam (fi quid ad eam accedere teftimonio ullo poteft) et ab ipfo impletam, et à vobis meritiffimè datam, libentes utique teftamur: quemadmodum et is poterit noftrum erga majeftatem veftram fingulare ftudium et obfervantiam, eadem fide atque integritate ad vos referre, verif fimeque exponere. Extremum illud est ut majestati vestræ felicitatem omnem victoriarumque curfum contra omnes hoftes ecclefiæ perpetuum, à Deo Opt. Maximoque op

temus.

Majeftatis veftræ ftudiofiffimus,

OLIVERIUS, Protector Reip. Angliæ, &c. Weftmonafterio, April. 17. 1656.

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia, &c. Sereniffimo ac potentiffimo Principi LUDOVICO Gallia Regi, S. D.

Sereniffime Princeps;

Adierunt ad nos, per libellum fupplicem, Joannes Dethic urbis Londini in hunc annum præfectus, et Gulielmus Wakefield mercator, conquefti, fe anno 1649, Calendas circiter Octob. navem quandam, cui nomen Jonæ Londinenfi, Jona quoque cognomento Lighthaghe magiftro, fuis

mercibus,

« PreviousContinue »