Page images
PDF
EPUB

munes, quæcunque non funt eo modo propriæ. Propria autem quatuor modis vulgò dicuntur: foli, fed non omni; ut homini proprium eft mathematicum effe, fed non omni: omni, fed non foli; ut bipedem effe homini: omni et foli, fed non femper; ut homini canefcere in fenectute: omni, foli, et femper; ut rifibilem effe homini: hoc demum verè proprium eft et reciprocum; ita ut omnis homo fit rifibilis, et omne rifibile, proprie dictum, fit homo. Adjunctum itaque proprium etfi natura eft pofterius fubjecto, adeoque levius, tempore tamen fimul eft, nobifque ferè notius; pofitoque adjuncto proprio, ponitur fubjectum, et contrà: fubjectum enim adjuncto proprie eft modo quodam effentiale, adjunctumque à forma fubjecti fluit: habet igitur à forma fubjecti, non ab natura fua, quòd fubjectum ponit et tollit.

Communis etiam qualitas eft feparabilis vel infeparabilis : ut aquæ frigus, qualitas eft feparabilis; humiditas verò infeparabilis; utraque autem communis. Atque iftæ qualitatum diftinctiones, communium et propriarum, feparabilium et infeparabilium, ad judicium faciendum valde funt utiles, ut fecundo libro facile perfpiciemus. Ad hunc modum refertur etiam quantitas, qua res magnæ vel parvæ, multæ vel pauca dicuntur; et paffio, qua res aliquid pati dicitur; adeoque motus, ad rem motam fi referatur, hujus loci eft. Hactenus de adjuncto quod in fubjecto fufti

netur.

Secundus modus eft adjunctorum quæ continetur in subjecto, ut locatum in loco: atque huc etiam fitus locorum refertur; nifi fi cui ad primum potius modum referendus videatur cùm fitus paffio fit quedam rei locatæ, et ad priorem modum fic pertineat. Atque hæc de adjunctis quæ in fubjectum recipiuntur.

Tertius modus eft adjunctorum quæ recipiuntur ad fubjectum; quæ vulgò circumftantiæ nuncupantur, quia extra fubjectum funt. Huc "tempus" refertur, duratio nempe rerum præterita, præfens, futura. Sic etiam Deus dicitur qui eft, qui erat, et qui futurus eft, Apocal. 1, 8, et 4, 8. Deo tamen ævum five æternitas, non tempus attribui folet : quid autem eft ævum proprie, nifi duratio perpetua, Græcè αιον, quafi ἀεὶ ὢν femper exiftens. Sed quod fuperioribus capitibus de motu et loco, idem nunc de tempore monen

ων

dum

dum eft; non pertinere ad logicam quid fit tempus philofophari, fed quo in genere argumenti ponendum fit, hic nempe in adjunctis. Huc etiam referuntur divitiæ, paupertas, honor, infamia, veftitus, comitatus, et ejufmodi quicquid adeffe, adjacere, circumftare, aut citra vim caufæ antecedere, concomitari, fequi, ut fuprà in fubjecto diximus, dici poteft; vel, ut Cic. in Top. Quicquid ante rem, cum re, poft rem, dummodo non neceffariò, evenit.

Quo circumftantiæ genere, "Dido venatum proficifcens, magnifice 4 Æneid. depingitur :

"Oceanum interea furgens Aurora reliquit.
It portis, jubare exorto, delecta juventus:
Retia rara, plagæ, lato venabula ferro," &c.

In hoc exemplo Dido eft fubjectum: cujus adjuncta adjacentia five circumftantiæ variæ hic enumerantur:

66

1.

Tempus, oceanum interea," &c. 2. "Comitatus," nimirum" delecta juventus, equites," principes "Pœnorum." 3. Inftrumenta (quæ quatenus ad habentem referuntur) adjuncta; et hujus quidem modi funt, "retia, plagæ, venabula, canes, fonipes." 4. Habitus five veftitus, "Sidonia chlamys, purpurea veftis," &c. Atque hæc de adjuncto recepto.

Quartus modus eft adjuncti occupati. "Et" enim "adjunctorum ad fubjecta, quibus occupantur, ufus item magnus."

Hoc argumento "Plato miferas civitates auguratur, quæ medicorum et judicium multitudine indigeant, quia multam quoque et intemperantiam et injuftitiam in ea civitate verfari neceffe fit." Quia nempe in effectis intemperantiæ sanandis, medici; in effectis injuftitiæ vindicandis, judices tanquam adjuncti occupati in fubjecto fuo occupante verfantur.

"Sed categoria" five locus argumentorum "consentaneorum fic eft, unde quidvis alteri confentaneum, vel idem vel unum dici poffit: omnéfque modi unitatis et (ut ita dicam) identitatis huc funt tanquam ad primas et fimplices fontes referendi."

Ad explicandum confentaneorum in comparationibus ufum hæc claufula adjecta eft. Námque ut confenfionis VOL. VI.

Q

omnis

omnis duorum in uno tertio, ita et unitatis modo hinc funt petendi. Quot autem modis plura dicuntur inter fe confentire, tot etiam modis dicuntur unum et idem: abfolute fcilicet aut modo quodam : abfolute unum vel idem caufa et effecto; modo quodam unum et idem fubjecto et adjuncto. Caufa vel efficiente vel materia vel forma vel fine. Sic plures ftatuæ efficiente funt eædem, fi ejufdem artificis; materia, fi ex eadem, auro fcilicet aut ebore; forma, fi effigies ejufdem, Alexandri puta vel Cæfaris ; fine, fi ad eundem ornandum. Sic fubjecto idem funt adjuncta duo vel plura in eodem fubjecto; adjuncto idem funt plura fubjecta quibus idem adjungitur: ut duæ vel plures res albæ vel nigræ, albedine vel nigredine idem funt.

CAP. XII.

De Diverfis.

"Argumentum confentaneum expofitum eft" in causa et effecto, fubjecto et adjuncto.

Altera fpecies argumenti artificialis, primi, fimplicis, diffentaneum, fequitur. Et fequi debet: ut enim affirmatio negatione, fic confenfio prior eft diffenfione; prior autem non natura folum, verùm etiam ufu et dignitate. Ab affirmatione enim et confenfione, ut fcientia omnis, ita ars omnis atque doctrina deducitur.

"Diffentaneum eft quod diffentit à re" quam arguit. Ab altero nempe fui generis ac nominis diffentaneo. Nam in hoc genere argumentorum, argumenta inter fe affecta eodem nomine, ideóque plurali numero enunciantur, eadém↳ que definitione et doctrina explicantur.

"Sunt autem diffentanea inter fe æquè manifesta: alterumque ab altero æqualiter arguitur; tametfi fua diffenfione clarius elucefcant."

Hæ duæ funt proprietates diffentaneorum communes. Primum n. in confentaneis caufæ effectis, fubjecta adjunctis, priora, notiora, firmiora, præftantiora fuerunt: in diffenta neis alterum altero neque prius neque notius; fed natura fimul, in illa nempe diffenfione, et æquè nota, æquè firma

inter fe funt: id quod neceffe eft cùm eodem nomine ac de

finitione tractentur.

Secunda quoque proprietas, quam Ariftoteles contrariis alligat, diffentaneorum eft omnium communis ; nempe "fua diffenfione clarius elucefcere." Quod nifi fieret, argumentum diffentaneorum nullius ufus effet. Debet enim omne argumentum affectum effe ad aliquid arguendum et illuftrandum. Quorum autem hæc eft proprietas ut æquè nota et ignota fint, eorum alterum ab altero argui aut ilhiftrari non poteft. Priori igitur proprietati fecunda hæc fubvenit: quamvis enim diffentanea fint inter fe æquè manifefta, ita ut unum ab altero tanquam notiori argui non queat, ex diffenfione tamen fua, five, ut alii loquuntur, juxta fe pofita, clarius elucefcunt. Sic bonæ valetudinis commoda adverfæ valetudinis incommodis manifeftiora fiunt; virtutum laude, contrariorum vituperatione vitiorum illuf

trantur.

Utiles itaque funt hi loci diffentaneorum, teste etiam Ariftotele, Top. 3, 4, non folùm ad arguendum et illuftrandum, verum etiam ad impellendum ac refutandum: ut enim confentaneorum loci valent maximè ad arguendum, probandum, et confirmandum, fic loci diffentaneorum ad redarguendum, impellendum, et refutandum : ut qui confentaneo argumento doceri non vult, diffentanei abfurda confecutione eò redigatur, ut nolens etiam non poffit veritati non affentiri. Hinc Ariftot. Rhet. 3, 17, "refutantia demonftrativis" anteponit.

"Diffentanea funt diverfa vel oppofita.

"Diverfa funt diffentanea, quæ fola ratione diffentiunt.' Nomen hoc videtur aptiffimum ad hanc leviffimam diffenfionem fignificandam : hac enim voce ea fignificantur, quæ cùm confenfionem quandam inter fe habere videantur, poffintque per fe fuáque natura eidem fubjecto fimul convenire, tamen nec idem funt, nec ei fubjecto competunt cujus ratione diffentire dicuntur: quæ autem diffentiunt in eodem tertio, diffentiunt etiam inter fe.

Sola igitur ratione diffentiunt, quia non per fe fuáque natura diffentiunt, fed folummodo ratione attributionis,

[blocks in formation]

i. e. ratione ac refpectu alicujus fubjecti, cui fimul non attribuuntur. Diftributio itaque diffentaneorum pro ratione diffenfionis rectè inftituta eft: nam ut confenfio alia arctior est et abfoluta, alia remiffior et imperfecta (unde confentanea divifa funt in ea quæ abfolutè vel modo quodam confentiunt) ita diffenfio omnis vel remiffior eft, ut in diftinctione five difcretione diverforum, vel acrior, ut in disjunctione oppofitorum: ergo diffentanea aut ratione et modo quodam diffentiunt, ut diverfa, aut re et abfolute, ut oppofita. Verùm quod de confentaneis etiam objici potuit, fpeciebus æque communicandum eft genus (has enim voces etiam communi ufu citra artem vulgò intellectus, pace methodi nonnunquam anticipare fas fit) refpondetur, quemadmodum confentanea abfolute et modo quodam erant æque confentanea, fed non æque confentiebant; fic diverfa et oppofita æque diffentanea funt, fed non æque diffentiunt ; in diverfis tam eft diffenfio quam in oppofitis, fed non tanta: ut in re fimili Cic. de Fin. 4, "æquè contingit omnib. fidibus, ut incontentæ fint; illud non continuò, ut æquè incontentæ." Diverfa autem idcirco priore loco tractantur, quòd propter leviffimam diffenfionem videntur affinitatem quandam cum confentaneis præ fe ferre. Quanquam autem diverforum doctrina ab omnibus præter Ramum logicis omiffa eft, conftat tamen locum in argumentorum doctrina diverfis etiam affignandum, cùm ex arguendi varia affectione argumenta diftinguenda fint, affectio autem diffenfionis in diverfis, ut diximus, levior fit, in oppofitis acrior. Cur diverfa logici hactenus omiferint, videtur hoc effe; quod ad unum fyllogifmum omnia referunt, in quo diverfa locum non habent, ut 1. 2 oftendetur.

Diverforum autem notæ funt frequentiffimè "non hoc, fed illud, quanquam, tamen:" ut pro Pompeio; "non victoriam, fed infignia victoriæ reportarunt." Victoria et victoriæ infignia res admodum affines funt; poffúntque ac debent eidem duci competere: ad Syllam autem et Murænam fi fpectas, qui non reportata victoria triumpharunt, diffentanea funt, et diftinguuntur, alteróque affirmato alterum negatur. Sic Ovid. 2, de Arte:

"Non formofus erat, fed erat facundus Ulyffes."

5

Et

« PreviousContinue »