Page images
PDF
EPUB

in adjecto; quia id fubjecto adjungit quod fubjectum planè tollit; ; atque ita contradictionem implicat. Atque hinc etiam eft quòd contradicentia medio carent non folùm participationis, verum etiam negationis, quia neceffe eft affirmare vel negare unum quodvis de altero. Sic etiam Boethius in Topicis: "inter affirmationem et negationem nulla eft medietas." Contradicentium porrò exempla hæc funt. In defenfione Murænæ contradicitur fententiis Catonis et Ciceronis ; illius Stoici, hujus Academici. Dialogus eft his verbis: "nihil ignoveris: immo aliquid, non omnia. Nihil gratiæ caufa feceris: immo ne refiftito gratiæ, cum officium et fides poftulabit. Mifericordia commotus ne fis; etiam in diffolvenda feveritate: fed tamen eft aliqua laus humanitatis. In fententia permaneto: enim verò nifi fententia alia vicerit melior." In hoc exemplo quadruplex contradictio eft; nihil ignoveris; nonnihil ignoveris : nihil gratiæ caufa feceris; nonnihil gratiæ caufa feceris, &c. Martial. 1. 1.

"Bella es; novimus: et puella; verum eft:
Et dives; quis enim poteft negare?
Sed dum te nimium, Fabulla, laudas,
Nec dives, neque bella, nec puella es."

Cicero in Tufc. cogit hoc argumento Atticum Epicureum fateri mortuos miferos non effe, fi omnino non fint, ut Epicurei credebant. "Quem effe negas; eundem effe dicis: cùm enim miferum effe dicis, tum eum qui non fit, effe dicis." Sic Terentianus Phædria Dori eunuchi dictum elevat, quòd affirmaffet prius, quæ pòft inficiaretur: modò ait, modò negat.

Sunt qui contradictionem nullam effe ftatuunt, nifi axiomaticam; de qua lib. 2. Verùm fi affirmatio et negatio topica datur, ut fuprà demonftravimus, neceffe eft dari quoque topicam contradictionem: qualis eft illa Rom. 9, "Vocabo non populum meum, populum meum; et non dilectam, dilectam." In diftinctionibus etiam frequentiffimus eft hujus contradictionis ufus; præfertim ubi alterum diftinctionis membrum apta voce exprimi non poteft: ut dialecticæ materia eft ens, et non ens; lex eft fcripta, vel non fcripta. Sic ad Critonem Socrates; "videris opportunè quidem non

excitaffe

excitaffe me." In his exemplis axiomatica contradictio nulla eft; uti neque in illo quod fuprà in hoc capite ex Martiale allatum eft: "bella es; novimus: et puella, &c." Non enim verbum eft five copulatio negatur, fed partes. Fabulla eft bella, et puella, et dives; Fabulla eft et non bella, et non puella, et non dives. Axiomatica enim contradictio hujufmodi fuiffet: Fabulla non eft et bella et puella et dives: quod lib. 2 clarius intelligetur.

CAP. XVII.

De Privantibus.

"Privantia funt contraria negantia, quorum alterum negat in eo tantum fubjecto, in quo affirmatum fuapte natura ineft." Atque hic affirmatum dicitur habitus, quo quis quid habet, negatum autem privatio, qua quis ea re privatur aut caret: ut vifus et cæcitas, motus et quies in iis rebus quæ motu confervantur. Sunt contraria, quòd unum uni opponitur, habitus privationi; qua ex parte negantia quoque dicuntur: nam et hic rei alicujus affirmationi ejufdem negatio, i. e. enti non ens opponitur: privatio enim, ut inquit Ariftot. Phyf. 2, 8, " per fe eft non ens:" et Plut. de primo frigido; privatio eft effentiæ negatio;" habituíque opponitur, non ut natura quædam aut effentia per fe exiftens, fed ut ejus corruptio et ademtio." Quorum alterum negat in eo tantum fubjecto, in quo, &c. His verbis forma privantium qua diftinguuntur à contradicentibus, exprimitur. In contradicentibus enim negatio infinita est, affirmatum fuum ubique, i. e. qualibet in re negans; ut quicquid non eft juftum, eft non juftum, in privantibus verò finita eft negatio, atque in eo tantum fubjecto affirmatum five habitum negans, in quo affirmatum fuapte natura inest : aut ineffe poteft? ut etiam Ariftot. in Categor. Sic cæcitas eft negatio vifus, non ubique et in re qualibet, fed in qua folùm vifus ineffe natura debuit: nam privari aliquid tum demum dicitur, cùm eo caret quod natum eft habere: non ergo quicquid non videt, propriè cæcum dicitur. Deinde in contradicentibus negatum contradicendo negat,

et

et eft pura negatio; ut videns, non videns; in privantibus negat privando; nec folum negatio eft, fed privans negatio et extinctio habitus alicujus qui inesse natura fubjecto debuit aut potuit; ut videns, cæcus. Hinc illæ privationis proprietates ex Plut. de primo frigido, non inutiles: "privatio iners et agendi impos eft: non fufcipit magis aut minus;" neque enim quis dixerit hunc illo cæciorem; aut tacentem, magis minúfve tacere; aut defunctum, magis minufve effe mortuum: habitus enim gradus effe poffunt, non entis non item: illa autem Ariftot. " à privatione ad habitum non datur regreffus," incertior eft: cùm enim habitus quo quis habere quid dicitur duo modi fint, potentia et actus, à privatione potentiæ vel facultatis, idque natura duntaxat, regreffus negatur. Contradicentia denique medio carent non folùm participationis, verùm etiam negationis: privantia verò carent quidem medio participationis, nulla enim eft habitus cum privatione permixtio; non carent autem medio negationis; multa enim funt, quæ neque vident, neque cæca funt; ut lapis, arbor, &c., nifi cùm ei fubjecto attribuuntur, cui natura ineffe debuerunt: tum enim negationis etiam medio carent; quippe omnis homo aut videns eft aut cæcus, gnarus aut ignarus. Exempla porrò privantium funt dives et pauper: Martial.

1. 5.

"Semper eris pauper, fi pauper es, Æmiliane :
Dantur opes nullis nunc, nifi divitibus."

Vita et mors, ut in Miloniana: "hujus mortis fedetis ultores, cujus vitam, fi putetis per vos reftitui poffe, nolitis." Item loqui et tacere: i Catil." quid expectas auctoritatem loquentium, quorum voluntatem tacitorum perfpicis." Cætera exempla quæ Ramus attulit, minus quadrant: ut ebrius et fobrius, mortalis et immortalis, quæ potius adverfa funt. Neque enim "in" præpofitio in compofitis privationem femper, fed adverfum habitum fæpe fignificat; unde nec peccatum privationem effe dixerim; fiquidem hoc vel illud peccatum five vitium, privatio non eft. Atque hæ quidem fpecies contrariorum funt. Sed quæri hic folet, quænam earum fint maximè inter fe contrariæ. Arif toteles maximam contrarietatem nunc adverfis tribuit, nunc contradicentibus. Sed videtur maximam effe diffenfionem VOL.VI.

R

inter

inter privantia: deinde inter adverfa; minorem adhuc inter contradicentia; minimam inter relata: nam relata propter illam mutuam affectionem, partim confentanea funt: contradicentia purè quidem contraria negantia funt, fed tamen propter infinitam illam negationem, pro mediis et difparatis crebro accipiuntur, ut non calidum non tam opponitur calido quàm frigidum; quoniam non calidum poteft tepidum effe; fic non bonum, medium quiddam effe poteft et adiaphorum: non album de rubro dici aut intelligi poteft: adverfa è regione quidem adverfantur; non ita tamen, quin commifceri queant: privantia verò mixtionem non admittunt; et privatio ferè eft habitus extinctio atque ereptio aut faltem deficientia; habitufque eft ens, privatio non ens; enti autem nihil, æquè ac non ens, contrarium eft.

"Sed diffentaneorum categoria fic eft, unde quidvis ab altero differre quolibet modo poflit."

Quanquam enim caufa omnis effentialis differentiæ, formæ primitus eft reliquarum, argumenta reliqua confenta nea, ut quot modis confentire totidem diffentire res dicantur, caufa nempe vel effecto, fubjecto vel adjuncto, modi tamen omnes, quib. res inter fe differunt vel ratione fcilicet vel re, non tractantur nifi in diffentaneis, vel fi comparantur, in comparatis. Unde illud genere vel specie differre, nihil aliud eft quàm communi vel propria forma, quarum illa fymbola funt, ut infra dicetur.

'

CAP. XVIII.

De Paribus.

Argumenta fimplicia ita fuerunt in confentaneis et di fentaneis.

66

Comparata funt argumenta prima, quæ inter fe compa

rantur."

Simplex rerum affectio comparatione prius tractanda fuit: hanc enim fi removes, comparata omnia aut confen

tanea

tanea erunt aut diffentanea. Platonis doctrina et Xenophontis ante adjuncta utrique erat, quàm comparata. Sunt argumenta prima non orta, eo quòd orta, ut patebit infra, eandem habent affectionem cum primis unde orta funt; comparata etfi fimplicia prius fuere, fimplicium tamen affectionem non habent. Inter fe comparantur; nimirum quæ funt ejufdem generis: genera autem diftributio mox docebit. Nunc proprietates comparatorum funt dicendæ.

"Comparata etfi ipfa comparationis natura æquè nota funt; attamen alterum altero alicui notius et illuftrius effe debet."

Ubi hoc advertendum, non fua fed comparationis natura dici æquè nota effe comparata. Ita funt, inquis, et relata vi relationis; immo argumenta omnia quæ etiam relata funt. At, inquam, relatio et comparatio non funt idem; et reliqua argumenta, et fi quatenus relata funt notione logica, æquè nota funt, fua tamen natura, prout quæ que eft, vel æquè vel non æquè funt manifefta; diffentanea quidem æquè, confentanea non æquè, ut jam fupra est dictum. Debet autem ei quicum difputamus comparatorum id quod arguit fua natura et priufquam comparatio instituitur, notius effe atque illuftrius eo quod arguitur; æquè enim obfcurum nihil argueret. Unde in fignis comparatorum ufus elucet; quo fit ut inæqualis rerum notitia comparationis vi æqualis reddatur. Sic confentanea ad probandum, diffentanea ad refellendum, comparata ad illuftrandum aptiffima funt.

"Comparata autem fæpe notis brevius indicantur; aliquando partibus diftinguuntur, quæ propofitio redditioque nominantur."

Duplex ergo eft comparationis forma: altera contracta, altera explicata. Contracta eft quæ uno verbo concluditur, ut infra cap. 21. Explicata, quæ partibus diftinguitur; partefque iftæ propofitio et redditio nominantur. Propofitio præcedit fæpe, et argumentum eft: redditio fæpe fequitur, eftque id quod arguitur: fi fecus occurrit, inverfio eft. Omnis autem forma comparationis contracta, fuis partibus explicari potest.

R 2

"Atque

« PreviousContinue »