Page images
PDF
EPUB

elationem fignificantia cum particula "quàm," fi ea particula tribuatur ei femper quod arguitur, fed etiam ea quæ fummiffionem fignificant, fi modò particula "quàm" referatur ad id quod arguit: ut, "minus eft amicum pulfare, quàm patrem." Sed hoc exemplum arguit potius à minori quàm grave fcelus fit pulfare patrem, quàm a majori non admodum grave effe pulfare amicum. Idem de cæteris hujufmodi eft dicendum.

Exemplum primæ notæ : Cic. pro Muræna: "Tollitur è medio non folùm ifta verbofa fimulatio prudentiæ, fed etiam illa domina rerum fapientia. Spernitur orator non folùm odiofus in dicendo aut loquax, verùm etiam bonus." In hujufmodi exemplis "fed etiam" eft propofitio, et, ut majus, arguit redditionem "non folum," ut minus.

Huic nota affinis eft "immo," vel "immo verò." Cujufmodi eft illud apud Terent. "Thr. Magnas verò agere gratias Thais mihi? Gn. Ingentes. Thr. Ain tu? læta eft. Gn. Non tam ipfo quidem dono, quàm abs te datum effe: id verò feriò triumphat." Hic facile intelligitur "immo ingentes" et "immo id feriò triumphat." Ingentes gratiæ arguunt magnas; et triumphare, lætam effe. Sic Catil. 1: "Hic tamen vivit, vivit? immo verò in fenatum venit." Et illud Ver. 3: "Non furem, fed raptorem; non adulterum, fed expugnatorem pudicitiæ,' &c.

[ocr errors]

Exemplum fecundæ notæ, comparativorum fcilicet et verborum cum particula "quàm," eft ex Cic. pro Marcello: "Plus admirationis habitura, quam gloria." Sed ambiguum aut enim plus admirationis arguit minus gloriæ, et fic argumentum eft à majori, aut minor gloria fi magna fit, arguit maximam admirationem.

Verborum elationem fignificantium cum particula "qum" exemplum hoc erit; " mendicare præftat, quàm furari." Hic mendicare, quanquam inhoneftum, ut magis tamen et potius faciendum, arguit multo minus effe furandum.

"Sic malo illud," fcilicet quod arguit, "quàm hoc," fcilicet quod arguitur: ut Juvenal Satyra 8, adverfus gloriofum nobilem:

"Malo

"Malo pater tibi fit Therfites, dummodo tu fis Eacidæ fimilis, Vulcaniaque arma capeffas, Quam te Therfitæ fimilem producat Achilles."

Quod malit ignobilem fortem, quod tamen non eft ita optandum, ex eo arguit atque oftendit à majori five à potiori quàm minime velit nobilem ignavum. Cæfar: "Malo modeftiam in milite, quam virtutem." Modeftia, judicio Cæfaris, præftantior et major, arguit virtutem five fortitudinem in milite minus effe quàm modeftia requirendam : vel potius à minori exaggerat modeftiæ laudem in milite præ virtutis laude.

"Sequitur majorum tractatio fine notis.”

Atque in hoc folùm genere id majus eft cujus probabilitas aut difficultas eft major. Hic etiam logici regulas confequentiæ tradere folent non folùm negando, ut vult Ariftot. Rhet. 2, 23, verùm etiam affirmando, pro quantitatis diverfa vi et confideratione, in exemplis diverfis : ejufdem enim exempli una tantum ratio eft. Si majus eft probabilius, duntaxat negando, in hunc modum: "quod non valet in majore, non valebit in minore." Si majus eft difficilius aut incredibilius, duntaxat affirmando: "quod in re majore valet, valet in minore," ut inquit Cic. in Top. Hujus exemplum eft Æneid. 1:

"O focii (neque enim ignari fumus ante malorum) O paffi graviora! dabit deus his quoque finem.'

Si gravioribus malis dedit deus finem, dabit his certè. Sic Cic. pro Muræna: "Noli tam effe injuftus, ut cùm tui fontes vel inimicis tuis pateant, noftros rivulos etiam amicis putes claufos effe oportere."

"Ficta etiam majora idem valent in fuis confequentiis vel refutandis vel probandis."

Refutandi exemplum eft Terent. Heaut.

'

Satrapas fi fiet

Amator, nunquam fufferre ejus fumtus queat:

Nedum

Nedum tu poffis:"-quafi diceret, finge fatrapam effe.

[ocr errors]

Et Æneid. 5:

Magnanime Ænea, non fi mihi Jupiter auctor
Spondeat, hoc fperem Italiam contingere cœlo:
Mutati tranfverfa fremunt, &c.

Nec nos obniti contrà, nec tendere tantùm
Sufficimus:"-i. e. multo nunc minus Jove non fpon-
dente.

CAP. XX.

De Minoribus.

Majus et minus inter fe affecta et relata funt: adeóque unius definitionem qui norit, norit alterius.

Ut igitur majus eft cujus quantitas excedit," ita minus est cujus quantitas exceditur." Quantitas autem ut majoris erat in qualibet rerum elatione five exceffu, ita nunc minoris eft in qualibet rerum fummiffione five defectu. Sententiarum enim minor probabilitas aut difficultas locum non habet, nifi in minorum forma explicata; quod ex majorum quoque explicata forma intelligi poteft. Minus igitur eft cujus quantitas exceditur à majore: argumentum itaque à minore eft, cùm id quod minus eft, adhibetur ad arguendum id quod eft majus.

Minora etiam vel brevius indicantur notis, vel plenius diftinguuntur partibus. Hujus utriufque formæ vel propriæ funt minorum notæ, vel negationes parium.

Propriæ notæ contractioris formæ funt primùm, voces comparativæ grammaticæ, cùm nomina tum verba, elationem utraque fignificantia, fi modò attribuantur ei quod arguitur. Ovid. 2 de Trift. "Sævior es trifti Bufiride." Hic minor fævitia Bufiridis arguit majorem illius in quem poeta invehitur. "Præftat fapientia divitiis." "Sævior" et "præftat" elationem fignificant, et notæ funt majoris; fed quia tribuuntur ei quod arguitur, argumentum utrobique eft à minori. Atque hoc fedulò advertendum eft, ut argumentum

gumentum majoris à minori dijudicare poffis: majora enim et minora, contractæ præfertim formæ, eafdem plerumque notas præ fe ferunt; idemque exemplum utramvis in partem vel à majori vel à minori arguere poteft: ut, "fævior es trifti Bufiride." Hoc fi ad fævitiam cujufvis exaggerandam dicatur, ut hoc loco, à minori eft: fi ad Bufiridis extenuandam, à majori. Si igitur illa quæ elationem fignificant, referantur ad id quod arguitur, funt illa quidem notæ majoris, argumentum autem eft à minori; quoniam majus, cujus illa notæ funt, eft id quod arguitur: fin illa quæ fummiffionem fignificant, referuntur ad id quod arguitur, funt illa quidem notæ minoris, fed argumentum eft à majori; quoniam id quod arguitur, minus eft.

Secundò, comparationes grammaticæ verbaque fummiffionem fignificantia, ut minor, inferior, &c. Pofthabeo, Si modò ad id poftpono, cedo, vincor, fuperor, &c. quod arguit, referatur: ut "cedant arma toga." Hic togæ dignitas arguitur à minori armorum dignitate, quæ

cedit.

Atque hæ funt notæ affirmantes contractæ formæ: quibus annumerandæ funt etiam iftæ formulæ, quæ fiunt negatione parium. Philip. 9, "Omnes ex omni ætate, qui in hac civitate intelligentiam juris habuerunt, fi unum in locum conferantur, cum S. Sulpitio non funt conferendi," i. e. non æquandi, quæ nota parium fuit. Hactenus contracta forma.

Cic.

Explicata forma vel cum notis eft, vel fine notis. Propriæ notæ funt primò, "non modò non, fed ne." fed ne." 2, Catil. "Nemo non modò Romæ, fed ne ullo in angulo totius Italiæ oppreffus ære alieno fuit, quem non ad hoc incredibile fceleris foedus afciverit." Hic pofterior nota "fed ne," eft propofitionis, et nota minoris; arguit"non modo non," quæ redditionis eft, et nota majoque ris, quod arguitur. Ne ullo in angulo Italiæ non fecit, quod minus utile fibi erat, non modò non igitur vel multo magis Romæ fecit, quod majus erat, vel fibi magis utile. Pro Fonteio: "Non modo nullum facinus hujus protulerunt, fed ne dictum quidem aliquod reprehenderent." Ne minus quidem fecerunt ut dictum aliquod reprehenderent, quæ propofitio eft et arguit non modo non majus, i. e.

ergo

ergo non majus, ut facinus aliquod proferrent, quæ redditio eft, et arguitur.

Verùm in hujus notæ exemplis propofitionis nota "fed ne," aliquando omittitur. Ad Lent. "Nullum meum minimum dictum, non modò factum pro Cæfare interceffit," i. e. nullum non modò factum, fed ne dictum quidem. Huic notæ affinis eft illa formula, "tantum abeft ab hoc, ut ne illud quidem." Pro Marcello: "Tantum abes à perfectione maximorum operum, ut fundamenta, quæ cogitas, nondum jeceris." Ne hoc quidem fecifti quod minus eft, abes ergo longe ab illo quod eft majus.

[ocr errors]

Secundæ notæ funt comparationes grammaticæ et verba quædam cum particula "quàm," quæ vel elationem fignificant, ut "potius hoc quàm illud, malo hoc quàm illud," vel fummiffionem, ut "minor, inferior," ita ut " quàm” utrobique referatur ad id quod arguitur. Catil. 1, "Ut exul potius tentare, quàm conful vexare remp. poffis. Quod potius erat Ciceroni ut exul tentaret remp. quàm conful vexaret, illud ut minus malum arguit hoc effe majus. Hic comparatio grammatica "potius," ad id quod arguit, refertur, nempe ad minus malum; particula "quàm" ad id refertur quod arguitur, nempe ad majus malum; "Sic maluit Metellus de repub. quàm de fententia fua dimoveri." Hic "maluit," verbum elationis, refertur ad id quod arguit, nempe ad minus malum, judicio Metelli, de rep. dimoveri; particula "quàm" ad id refertur quod majus malum arguitur, dimoveri de fententia. Sic in iis notis quæ fummiffionem fignificant, particula " quàm" réfertur femper ad majus quod arguitur, non fecus atque in iis quæ fignificant elationem: ut, "minus eft accipere, quàm dare; inferior eft Cæfar quàm Scipio."

His notis affinis eft, "antequam," i. e. potius quam. Pro Milone: "Utinam Clodius dictator effet, antequam hoc fpectaculum viderem."

Tertia nota eft "cùm tum:"I Agr. " t quæ cùm omnib. eft difficilis et magna ratio, tum vero mihi præter cæ

teros."

Sequuntur negationes parium in hac forma explicata. "Non tam, quàm." Catil. 2, Quanquam illi qui Catilinam Maffiliam ire dictitant, non tam hæc queruntur, quàm verentur." Sic "non tot, quot:" pro Muræna;

66

Quod

« PreviousContinue »