Page images
PDF
EPUB

ex falfis præmiffis conclufio nunc vera nunc falsa necesfariò fequatur: ut, "omnis leo eft quadrupes: Socrates eft leo; ergo Socrates eft quadrupes." In quo fimile quiddam habet fyllogifmus axiomati connexo, et fortaffe originem ab eo ducit: nam ut connexum neceffarium effe poteft ex falfis partibus, modò ipfa connexio fit vera; ut, "fi leo eft quadrupes, et Socrates leo, Socrates neceffario eft quadrupes;" fic fyllogifmus neceffariò concludit ex veris quidem partibus nil nifi verum, ex falfis et falfum et verum, modò ipfa difpofitio fit legitima.

Quòd autem Ariftotelici fyllogifmum dividunt in verum et falfum five apparentem; verum, cujus materia vera, eft; in dialecticum five probabilem, cujus materia contingens eft, et apodicticum five demonítrativum ac neceffarium, eumque vel perfectum, quæ vocatur díor five à priori, quo accidens de fubjecto per caufam vel efficientem vel finalem pofitam quidem affirmatur, remotam verò negatur; et in imperfectum quæ vocatur r T five à pofteriori, quo accidens de fubjecto per effectum probatur; hæc quidem divifio, qualifcunque eft, cùm axiomatis propria fit, et vel ad formam fyllogifmi ut in dialectico et apodictico, vel omninò ad artem, ut in falfo five fophiftico, nihil pertineat, melius rejicitur,

[merged small][merged small][ocr errors]

Atque hæc fyllogifmi doctrina generalis fuit. Et rectum quidem index eft fui et obliqui, et veritatis doctrina rectè tradita, errorem omnem ipfa per fe indicat atque etiam redarguit. Verùm cùm non fit ea cujufque hominis perfpicacia aut ingenii felicitas, ut vel omnes technas adverfarii animadvertere ex ipfis regulis, vel omnes artis regulas memoria tenere femper queat, alienum non erit de præcipuis captionibus quæ committere in hanc generalem fyllogifmi doctrinam folent, feorfim hic aliquid

monere.

Cùm

Cùm itaque fyllogifmi doctrina generali doceamur, tria duntaxat argumenta five tres terminos in fyllogifmo disponi oportere, hinc facilè perfpicuum eft, peccare omnem fyllo gifmum in hanc doctrinam generalem, in quo termini vel plures ternis difponantur, vel pauciores: termini autem non tam funt verba, quàm verborum fenfus et fignifi

cationes.

Peccatur autem terminis pluribus, vel apertius vel tectius. Apertius (ut puerilia de accentu, figura dictionis, plurium, quæ dicitur interrogationum, et fimilia omittam) cùm tres termini distinctè numerantur in propofitione: ut, "qui eft bonus et dialecticus, is eft bonus dialecticus; Cleanthes eft bonus et dialecticus; ergo, eft bonus dialecticus." Hæc fallacia compofitionis dicitur; quia divifa male componit. Contra; "qui eft bonus dialecticus, is eft bonus et dialecticus; Cleanthes, &c." Hæc fallacia est divifionis; quia compofita male dividit ; vel quia compofita proponit, divifa concludit. Idem committitur etiam fine conjunctione: ut, "bonus citharædus eft bonus; Nero eft bonus citharædus; ergo, bonus." Bonus duplici fignificatione cum "cithara do" difponitur in propofitione; quatuor ergo termini. Sic etiam cùm non iifdem verbis aliud planè proponitur, aliud affumitur: ut, "dextera Dei eft ubique; humanitas Chrifti fedet ad dextram Dei; ergo, humanitas Christi eft ubique."

Tectius verò peccatur, vel "homonymia," vel "amphibolia."

Homonymia five æquivocatio eft, primò, cum fimplicis vocis feu termini unius, fignificatio duplex ponitur: ut, "leo eft beftia; leo eft papa; ergo, papa est beftia." Secundò, cum argumentum in una parte propriè, in altera tropicè ponitur; vel in una parte pro reipfa, in altera pro artificiali aliqua notione rei. Hujufmodi funt artium vocabula: ut," potens est participium; rex eft potens; ergo, rex eft participium." "Animal eft genus; homo eft animal; ergo, homo eft genus."

66

Amphibolia five ambiguitas vel in syntaxi eft, vel in ipfa re. In fyntaxi; ut, pecunia quæ eft Cæfaris, poffidetur à Cæfare; hæc pecunia eft Cæfaris; ergo, poffidetur à Cæfare." Ambiguitas in ipfa re, quæ et " prava expofitio" vocatur, fit, cùm affectio rei non eadem affumitur quæ pro

ponitur ;

66

ponitur; mutata autem affectione, mutatur argumentum ; ut, quas carnes emifti, comedifti; crudas emifti; ergo, crudas comedifti." Hic propofitio et de carnibus et de fubftantia carnium loquitur; affumptio, de qualitate earum dicendum ergo erat, "quales carnes emifti, &c." Eadem eft fallacia cum id quod in "abstracto," quod aiunt, proponitur, in "concreto" affumitur: ut "candidum eft difgregativum vifus; paries eft candidus; ergo, paries est disgregativum vifus." Etiam cùm in ipfa copula quartus terminus latet: ut "fortitudo non eft clementia; principis eft fortitudo; ergo, principis non eft clementia." Hic verbum "eft" in majore "effe," in minore "habere" fignificat; cafuumque mutationem rectorum in obliquos inducit; qui quatuor effe terminos declarant. "Nullus puer diu vixit: Neftor fuit puer; ergo, Neftor non diu vixit." Hic major de eo qui eft, minor de eo qui fuit puer loquitur; qui duo termini funt. Quatuor denique funt termini cùm plus eft in conclufione quàm in præ

miffis.

Pauciores autem termini funt ternis, cùm tertium argu. mentum deeft. Hoc fit quoties vel idem fenfu vel æque obfcurum pro argumento fumitur; (idem enim non eft tertium; æque obfcurum non eft argumentum) quæ "petitio principii," vel, ejus quod erat in principio nominatur; quia poftulatur ipfa quæftio ut gratis, i. e. fine argumento concedatur: ut, "enfis eft acutus; gladius eft enfis; ergo, gladius eft acutus." Vel," quod omnis homo eft, id finguli homines funt; omnis homo elt juftus; ergo, finguli homines funt justi.” Huc refer jactatum illud, " quæ non amififti habes, cornua non amififti, ergo cornua habes." Habere et amittere privantia funt et quidem fine medio quatenus talia, ergo non amittere et habere funt idem, nullus itaque hic eft medius terminus, fed perinde ac fi diceres; quæ habes, habes, cornua habes, ergo habes. Hujus generis eft, cùm tertium argumentum non integrum è propofitione affumitur : ut, omnes apoftoli funt duodecim; Petrus et Joannes funt apoftoli; ergo, Petrus et Joannes funt duodecim.” Hic "omnes" collectivè fumptum, pars eft tertii argumenti, quod totum erat in affumptione affumendum. Ad hoc fophifma referendæ funt denique omnes converfiones enuntiationum; quoties rem dubiam non argumento five medio termino,

66

termino, fed converfione fola probare contendunt: de qua fupra monuimus. Atque his ferè modis in formam fyllogilmi generalem peccatur.

Materia fyllogifmi vitiofa eft, quoties antecedentis pars vel altera vel utraque eft falfa: id fit tot modis, quot funt argumentorum genera. Quorum cùm veritas tum falfitas quanquam in axiomate judicatur, propterea tamen quòd argumenta ipfa in fyllogifmo difponuntur, qui modi præcipuè nominantur à dialecticis vel materia fola, vel partim materia, partim forma vitiofi, eos hic breviter attingemus.

Primus eft materiæ folius; diciturque "non caufæ ut caufæ." Caufæ autem nomen hic ufurpatur pro quovis argumento, etiam non effecti ut effecti, non fubjecti ut fubječti, et fic deinceps. Hanc captionem fingulorum argumentorum definitiones facile refellunt.

Secundus eft quæ vocatur fallacia "accidentis," five quod idem eft, à dicto fecundum quid ad dictum fimpliciter: vel contrà, à dicto fimpliciter ad dictum fecundum quid; quoties id quod adjuncti eft, fubjecto attribuitur; aut contrà quod fubjecti, adjuncto: ut, "quæ non reftituenda funt domino furiofo, non reftituenda funt domino; "arma non reftituenda funt domino furiofo; ergo, non domino:" vel contra: quæ " reftituenda funt domino, etiam domino furiofo; arma domino; ergo, domino furiofo." In his propofitio femper falfa eft.

Tertius eft "ignoratio elenchi;" ("elenchus" autem eft redargutio quælibet five vera five falfa) cùm leges oppofitionis non obfervantur eidem numero, fecundum idem, ad idem, et eodem tempore: ut " cæci vident; qui carent vifu, funt cæci; ergo, qui carent vifu, vident." Propofitio diftinguenda eft; nempe, qui fuerunt cæci, nunc vident. Sic; "is qui non videt cæcus eft; dormiens non videt; eft ergo cæcus." Adidem non eft: propofitio enim de potentia, affumptio de actu videndi loquitur; vel quatuor funt termini, et prava expofitio dici poteft. Aliis ignorantia elenchi eft, cùm vel planè mutatur et torquetur ftatus controverfiæ, vel conclufio adverfarii non directè opponitur noftræ thefi fecundum canones legitimæ oppofitionis.

Quartus eft fallacia "confequentis," five comparatorum, quæ è contrariis quidem funt orta, fed parium collatione tractata, cùm difputatur contraria effe contrariorum

[graphic]

enuntiandi, "quod eft non fentiens, eft non animal :" et hoc affirmatum planè axioma eft. Sed hac de re plura dicemus infra cap. 12, ad fecundam fpeciem explicati. Cur autem complexio, negata antecedentis parte altera, negata quoque effe debet, ratio eft, trita illa regula, " conclufio fequitur partem debiliorem :" negatumque debilius est affirmato, particulare generali, contingens neceffario. Regulæ autem ratio eft, quia conclufio eft præmiffarum quafi effectum nullum autem effectum eft toto genere dignius aut fortius fua caufa. Fallit ergo hic paralogifmus: "qui non differt à bruto differt à Sophronifci filio: Socrates non differt à Sophronifci filio; ergo non à bruto." conclufio non fequitur, uti debuit, affumptionem negatam, fed propofitionem affirmatam: et enim "non differt à bruto" non propofitionis totius, fed antecedentis duntaxat ejus eft negatio: idémque valet, acfi affirmatum fic effet;

Нӕс

qui idem eft cum bruto." Sequitur autem conclufio five confequens partem antecedentis negatam non affirmatam, quia fi partes conclufionis non confentiunt in argumento tertio, non confentiunt inter fe: fequitur partem fpecialem, non generalem, quia genus concludit fpeciem, non species genus; juxta illud fuperius dictum" de omni et nullo.'

[ocr errors]
[ocr errors]

Syllogifmus fimplex (nimirum qui ex fimplicibus axiomatis conftat) eft vel generalis, vel fpecialis, vel proprius."

"Generalis è propofitione et affumptione generali

bus."

Non ex generali etiam conclufione, ut patebit infra.

Specialis eft ex altera tantum generali."

Hæc enim regula firmiffima quoque eft, "ex utraque præmiffa particulari nihil concluditur." Exigit enim dictum "de omni et nullo" partem antecedentis unam faltem generalem: nec non in duabus particularibus quatuor funt termini: cùm enim individua, quæ vocant, "vaga," particulares propofitiones faciunt, fit ut de alio fubjecto major, de alio minor ferè loquatur: ut, "quoddam animal eft est homo: quoddam animal eft brutum ; ergo quoddam brutum eft homo. Quidam funt divites : quidam funt docti ; ergo quidam funt divites."

"Proprius eft ex utraque propria."

Cur

« PreviousContinue »