Page images
PDF
EPUB

fi formofam, communem; fi deformem, pœnam : neutrum autem bonum; non eft igitur ducenda uxor." Vel categoricè fic; "communis non eft ducenda; formosa erit communis; ergo, &c.: pœna non eft ducenda; deformis erit pœna; ergo, &c." Sed axioma illud disjunctum partes omnes disjunctas non enumerat: eft enim media quæ nec formofa nec deformis eft; et neutrius connexi confequens eft vera; fieri enim poteft, ut nec formofa communis, nec deformis pœna fit futura.

Sorites et fyllogifmus crypticus multarum propofitionum continua ferie ita progredientium, ut prædicatum præcedentis propofitionis perpetuò fit fubjectum fequentis, donec tandem confequens propofitionis ultima concludatur de antecedente primæ: ut, homo eft animal; animal eft corpus fentiens; corpus fentiens eft vivens; vivens eft fubftantia; ergo homo eft fubftantia." Græcè autem forites, "acervalis Latinè à Cicerone" dicitur; quia minutatim addit, et quafi acervum efficit.

Adhibetur ferè vel ad fummum genus de infima fpecie, vel ad caufam primariam, licet remotam, effecto attribuendam; et illud quidem per genera fubalterna, ut in exemplo fuperiore; hoc per caufas medias, ut in exemplo fequente: quos Deus prænovit, eos prædeftinavit; quos prædeftinavit, eos vocavit; quos vocavit, eos juftificavit ; quos juftificavit, eos glorificavit ; ergo, quos prænovit, eos glorificavit."

Utitur autem forites et fubalternis generibus et fubordinatis caufis quafi tot mediis terminis ad probandum conclufionem; tot nempe quot funt termini inter fubje&tum primæ propofitionis et prædicatum conclufionis: quot autem termini medii, tot funt fyllogifmi.

Eft itaque progreffio enthymematica fyllogifmos uno pauciores continens quàm propofitiones. Syllogifmus principalis habet pro majore propofitionem conclufioni proximam; pro minoris termino minore, fubje&tum conclufionis pro termino majore; fubje&tum propofitionis majoris: ex. gr. "quos juftificavit, glorificavit ; quos prænovit, juftificavit; quos ergo prænovit, glorificavit." Reliqui funt minorum profyllogifmi, et præcedens quifque probatio fequentis. Unde intelligitur forite crypfis triplex, et defectus, et redundantia, et inverfio. Si igitur partium, five fpecies

five caufæ fint, non erit recta fubordinatio firmaque connexio, forites probus non erit: ut, "ex malis moribus exiftunt bonæ leges; ex bonis legibus falus reip.; ex reip. falute bona omnia; ergo ex moribus malis bona omnia." Hic caufæ per fe male fubordinantur caufæ per accidens.

Fallit hic etiam: "fi nullum tempus effet, nox non effet; fi nox non effet, dies effet; fi dies effet, aliquod tempus effet; ergo, fi nullum tempus effet, aliquod tempus effet." Nam fi nullum tempus effet, certè nec dies effet: fallit ergo in propofitione fecunda; quæ non verè continuatur; fed ponit effectum, fublata caufa. Cætera forites vitia habet cum aliis fyllogifmi speciebus communia.

CAP. XVII.

De Methodo.

"Methodus eft difpofitio dianoëtica variorum axiomatum homogeneorum pro naturæ fuæ claritate præpofitorum, unde omnium inter fe convenientia judicatur, memoriáque comprehenditur."

Methodi permagnus eft in omni vita ufus, magna proinde laus. Hanc Plato, in Philebo, effe ait "donum hominibus divinitus datum." Ariftoteles etiam "ordinem in maximis bonis" numeravit. Fabius, " Nec mihi," inquit, "errare videntur, qui ipfam rerum naturam ftare ordine putant: quo confufo, peritura funt omnia.”

Eft autem methodus difpofitio variorum axiomatum homogeneorum, i. e. eorum quæ ad eandem rem pertinent, eandemque ad finem referuntur. Homogenea nifi fuerint, fubordinata fibi invicem effe non poterunt, adeóque ne ordinata quidem. Itaque arithmeticum in geometria, geometricum in arithmetica veluti heterogenium et alienum methodus excludit. Pro naturæ autem fuæ claritate axiomata quæque præponenda funt, prout argumenta priora, notiora, illuftriora complectuntur. Prima autem præcedant an orta à primis parum refert, cùm utrorumque eadem affectio fit.

1

❝ Atque

66

Atque ut fpectatur in axiomate veritas aut falfitas, in fyllogifmo confequentia et inconfequentia; fic in methodo confideratur, ut per fe clarius præcedat, obfcurius fequatur; omninòque ordo et confufio judicatur. Sic difponetur ex homogeneis axiomatis primo loco abfoluta notione primum, fecundo fecundum, tertio tertium, et ita deinceps." Prius autem ficut et pofterius quinque modis dicimus: tempore, ut fenem juvene; natura, ut caufam effecto, genus fpecie; quicquid denique exiftendi confecutione eft prius; i. e. quod alio pofito, ponitur; et quo pofito, aliud non ponitur, ut unitas binario: nonnunquam etiam ubi confecutio reciproca eft, quod fimul eft tempore, natura tamen eft prius, ut fol fuo lumine. Bifariam etiam dicitur prius natura; generante fcilicet, ut partes toto, fimplex compofito, media fine; vel intendente, ut totum partibus, compofitum fimplici, finis mediis. Prius difpofitione five loco dicitur, quod initio eft proprius; ut in dicendo, narratio confirmatione. Prius dignitate; ut magiftratus cive, aurum argento, virtus auro. Prius denique cognitione, quod cognitu facilius eft: idque vel in fe, vel nobis: in fe quod natura eft prius; nobis, quod pofterius eft, et senfibus objectum: illa perfectior eft cognitio, hæc imperfectior.

"Ideòque methodus ab univerfalibus, ut quæ caufas contineant, ad fingularia perpetuò progreditur." Adeoque ab antecedentibus omninò et abfolutè notioribus ad confequentia ignota declarandum.

Unde intelligitur agi hic de methodo tradendi five docendi, quæ analytica rectè dicitur, non inveniendi, Methodus n. inveniendi quæ à Platone dicitur "fynthetica," procedit à fingularibus quæ tempore funt priora, fenfibufque fe prius offerunt; quorum inductione generales notiones colliguntur: methodus autem docendi five inventa et judicata difponendi, de qua hic agitur; contraria via, ut etiam docet Arift. 1 Metaph. c. 1, et 2, procedit ab univerfalibus, quæ natura funt priora et notiora; non quo prius aut facilius cognofcantur, fed quòd pofteaquam funt cognita, præcedunt notionis natura et claritate quanto funt à fenfibus remotiora. Sic generales rerum fpecies (ut optici etiam docent) citius in fenfus incurrunt: et advenientem aliquem, judico prius animal effe quàm hominem, et

hominem quàm Socratem: Atque hanc folam methodum Ariftot. paffim docuit.

"Sed methodi unitatem exempli doctrinarum et artium præcipuè demonftrant, præcipuèque vindicant.

"Quibus quamvis omnes regulæ generales fint et univerfales, tamen earum gradus diftinguuntur: quantóque unaquæque generalior erit, tanto magis præcedet.

"Generaliffima loco et ordine prima erit, quia lumine et notitia prima eft.

"Subalternæ confequentur, quia claritate funt proximæ: utque ex his naturæ notiores præponentur, minus notæ fubftituentur.

Tandemque fpecialiffima conftituentur.

"Definitio itaque generaliffima prima erit;" caufas n. continet definitioni confectaria fubjungentur, five proprietatum fi quæ funt et ex definitione per fe non patent, explicationis diftributio fequetur.

Quæ fi multiplex fuerit, præcedet in partes integras partitio, fequetur divifio in fpecies. Partefque ipfæ et fpecies eodem ordine funt rurfus tractandæ ac definiendæ, quo diftributæ fuerint.

"Et tranfitionum vinculis fi longior inter eas interfit explicatio, colligandæ funt: id n. auditorem reficit ac recreat.'

Tranfitio autem vel perfecta eft vel imperfecta. Perfecta, quæ breviter et quid dictum fit et quid fequatur, oftendit: qualis illa hujus libri fecundi initio " adhuc prima artis logicæ pars fuit," &c. Imperfecta est quæ alterutrum duntaxat, oftendit vel quid dictum fit, vel quid fequatur: qualis illa l. 1, c. 18, " argumenta fimplicia ita fuerunt," &c.

66

Exemplo fit grammatica. Hujus definitio, ut quæ generaliffima fit, ex lege methodi primo loco ftatuatur; ars fcilicet bene loquendi: fecundo loco erit grammaticæ partitio, in etymologiam et fyntaxin; tum etymologia, quæ de vocibus agit, definiatur; dein vocis partes in literis et fyllabis, fpeciesque in vocibus numeri et fine numero fubfequantur, exituumque tranfitiones fuis locis collocentur : atque ita omnium etymologiæ partium definitiones, diftributiones,

butiones, colligationes, exempla denique fpecialiflima in fingulis difponentur: idemque in fyntaxi fiet. Hanc viam omnes artes fibi propofuerunt. « fyn

66

Moderni quidem duplicem methodum inftituunt, theticam et analyticam: illam fcientiis theoreticis tradendis, phyficæ puta vel mathematicæ magis accommodatam ; qua partes fcientiæ ita difponuntur, ut à fubjecto contemplationis univerfali ad particularia, à fimplicibus ad compofita progreffus fiat: fic phyfica exorditur à corporis naturalis definitione; ad ejus deinde caufas vel partes affectionefque generales ad fpecies denique progreditur. Methodum analyticam definiunt, qua ita difponuntur partes fcientiæ practicæ ut à notione finis fiat progreffus ad notitiam principiorum vel mediorum, ad illum finem affequendum: fic in ethicis à fine, fcilicet beatitudine, ad media, nempe virtutes proceditur: Verùm cùm hac utraque methodus una eademque via, a definitione fcilicet generaliffima, five illa fubjectum five finem generalem contineat, ad minus generalia, à notioribus ad minus nota, à fimplicibus ad compofita æque utrobique dividendo progrediatur, non videtur ob diverfam in definitione generali, illic fubjecti, hic finis mentionem, duplicem effe methodum conftituendam ; fed unam potius, artium quidem tradendarum, eamque analyticam effe dicendam.

66 Atqui methodus non folùm in materia artium et doctrinarum adhibetur, fed in omnibus rebus quas facilè et perfpicuè docere volumus.

"Ideoque poetæ, oratores, omnefque omninò fcriptores, quoties docendum fibi auditorem proponunt, hanc viam fequi volunt, quamvis non ufquequaque ingrediantur atque infiftant."

Sic Virgilius, in Georgicis, diftribuit propofitam materiam in quatuor partes, ut antedictum eft: primoque libro res communes perfequitur, ut aftrologiam, meteorologiam, deque fegetibus et earum cultu differit, quæ pars operis prima erat, tumque tranfitio adhibetur initio fecundi libri.

"Hactenus arvorum cultus," &c.

Dein fcribit generaliter de arboribus, tum fpecialiter de vitibus. Sic toto opere, generaliffimum, primo; fubal

terna,

« PreviousContinue »