Page images
PDF
EPUB

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia Eminentiffimo Domino Cardinali MAZARINO.

Eminentiffime Domine;

Cum dandæ mihi literæ ad regem effent, eandem quoque ad eminentiam veftram fcribendi occafionem arbitrabar mihi oblatam: cujus enim unius viri prudentia fingularis Gallorum res maximas, fummaque regni negotia, pari fide, confilio, ac vigilantia, moderatur, eum celari qua de re fcriberem non convenire existimabam. Fœdus enim à vobis, quod dubitare nefas effet, fanctiffime percuffum, eodem penè die fpretum ac violatum à Gallo quodam Ægidio, quatuornavium præfecto, ejufque fociis nequaquam infcientibus, querimur: quemadmodum et ex literis noftris ad regem datis, et ex ipfis mercatorum noftrorum postulatis, facile poterit cognofcere eminentia veftra: quam præter cæteros non fugit, quanti non magiftratuum duntaxat, verum etiam ipfius regiæ majeftatis, interfit violatores foederum primos eos feveriùs puniri. Verum illi fortaffe, quo tendebant, in Orientalem Indiam jam nunc appulfi, noftrorum bona, contra jus omne atque fidem in recentiffimo fœdere erepta, veluti prædam ab hoftibus captam fibi habent. Illud eft interea quod eminentiam veftram rogamus, ut quæ ab navium præfecto, tanquam itineri fuo neceffaria, noftris ablata funt, ea ab illarum navium dominis, id quod ipfi prædatores æquum effe cenfebant, reftituantur: qua in re veftram eminentiam, qua valet authoritate, plurimum poffe intelligimus.

Eminentiæ veftræ ftudiofiffimus,
OLIVERIUS Prot. Reip. Angliæ, &c.

Ex palatio noftro Westmonafterii, die Augufti An. 1656.

OLIVERIUS

OLIVERIUS Prot. Reipub. Anglia, &c. Excelfis et præpos tentibus Dominis Faderati Belgii Ordinibus, S. D.

Excelfi et præpotentes Domini, amici

ac fœderati chariffimi;

Non dubitamus nos quidem quin omnes teftimonium hoc nobis perhibituri fint, nullas in contrahendis externis amicitiis rationes defendenda religionis veritate potiores unquam nobis fuiffe, nec conjungendis eorum animis, qui Proteftantium vel amici ac defenfores, vel faltem non hoftes effent, antiquius nos quicquam habuiffe. Quo graviore animi dolore commovemur, quoties annuntiatum eft, Protestantium principes ac civitates, quæ fibi mutuo amiciffimæ fumméque concordes effe deberent, fufpectos inter fe effe et non optimè animatos; vos præfertim regemque Sueciæ, quibus fortiores orthodoxa fides defenfores non habet, neque focios noftra refpub. fibi conjunctiores, videri non æquè ac confueviftis vobis invicem confidere, immo indicia quædam vel nafcentis inter vos diffidii, vel vacillantis amicitiæ, haud obfcura apparere. Caufæ quæ fuerint utrinque, et ufque quo progreffa animorum alienatio fit, ignotum effe nobis profitemur: veruntamen haud potuimus quin gravem fane moleftiam animo caperemus ex ipfis initiis vel minima diffenfionis inter fratres coortæ, ex qua tantum creari Protef tantium rebus difcrimen neceffe fit; quæque fi ingravefcerit (quod Deus ne fiverit) quantum inde Reformatis Ecclefiis periculum impenderet, quanta triumphandi materies inimicis noftris, et Hifpanis potiffimum, daretur, latere veftram prudentiam ufumque rerum folertiffimum non poteft. Hifpano certe tantum hinc fiducia, tantum fpiritûs, acceffit, ut non dubitaverit, per legatum fuum apud vos commorantem, fua vobis confilia, idque de fumma Reip. veftræ, audaciffimè obtrudere: et partim injecto renovandi belli metu terrere, partim oftentata utilitatis falfa fpecie follicitare veftros animos eft aufus, ut relictis ejus hortatu amicis vetuftis ac fideliffimis, Gallo, Anglo, atque Sueco, arctiffimam cum hofte ac tyranno quondam veftro, pacato nunc fcilicet, et, quod maxime metuendum eft, blandiente, coire focietatem velletis. Sane qui ex hofte inveteratiffimo, arrepta tam

levi occafione pro confiliario repente veftro fe gerit, quid eft quod ifte fibi non fumeret, quò non audacia progrede retur,fi cernere id femel oculis poffet, quod nunc animo duntaxat concipit atque molitur, difcordiam nempe inter Proteftantes ac bellum inteftinum. Nefcii non fumus, vos, pro fapientia veftra, qui fit Europæ univerfæ ftatus, quæ Protestantium præfertim conditio, fæpius cum animis veftris cogitare; Helvetiorum pagos, orthodoxam fidem fequentes, novorum motuum à popularibus fuis fidem papæ fequentibus jam jamque ciendorum expectatione fufpenfos teneri, ex eo vix dum bello emerfos, quod religionis planè caufà ab Hifpano, qui hoftibus eorum et duces dederat et pecuniam fuppeditaverat, conflatum eft atque accenfum; vallium Alpinarum incolis confilia Hifpanorum eandem rurfus machinari cædem atque perniciem, quam fuperiore anno crudeliffimè intulerunt; Proteftantes Germanos fub ditione Cafaris graviffimè vexari, fedesque patrias ægrè retinere; regem Sueciæ quem Deus, uti fperamus, fortiffimum religionis orthodoxæ propugnatorem excitavit, cum potentiffimis reformatæ fidei hoftibus bellum anceps atque afperrimum totis regni viribus gerere; veftris provinciis infefta vicinorum papiftarum, quorum princeps Hifpanus eft, nuper icta foedera minitari; nos denique indicto Hifpanorum regi bello effe occupatos. In hac rerum inclinatione fiqua inter vos regemque Sueciæ difcordia exifteret, reformatarum totius Europa ecclefiarum quam miferanda conditio effet, quæ immanium hoftium crudelitati ac furori objicerentur? Hæc nos cura haud leviter tangit; eundemque veftrum effe fenfum confidimus, proque veftro in communi Proteftantium caufa præclaro femper ftudio, utque pax inter fratres eandem fidem, eandem fpem, fequentes intemerata fervetur, vos veftra confilia ad has rationes effe accommodaturos, quæ cæteris quibufcunque anteponendæ funt, nec quod paci inter vos Sueciæque regem ftabiliendæ poffit conducere, quicquam effe omiffuros. Qua in re fi nos ufûs ullius effe poffumus, quantum apud vos vel authoritate vel gratia va lemus, noftram vobis operam libentiffimè profitemur, Sueciæ quoque regi eandem deferre paratiffimi, ad quem etiam legationem quamprimùm mittere in animo habemus, quæ hac de re quid noftræ fententiæ fit exponat. Deumque veftros utrinque animos ad moderata confilia flexurum VOL. VI. effe

D

effe fperamus, vofque cohibiturum, nequid ab alterutra parte fiat quod irritare poffit, remque ad extrema deducere: fed ut, contrà, pars utraque removere velit quicquid alterutri offenfum aut fufpiciofum effe queat. Id fi feceritis, et hoftes fruftrabimini, et amicis folatio eritis, et veftræ denique faluti reipubl. quàm optimè profpicietis. Hoc etiam uti perfuafiffimum fit vobis rogamus, daturos nos effe operam, quoties facultas oblata erit, uti noftrum erga fœderatas Belgii provincias fummum ftudium benevolentiaque appareat. Deum proinde affiduis precibus obteftamur, ut veftram remp. pace, opibus, libertate, atque imprimis Chrif tianæ fidei amore ac vero cultu, florentiffimam confervare perpetuò velit.

Veftrarum celfitudinum potentium ftudiofiffimus,

OLIVERIUS Protector Reip. Angliæ, &c. Ex Palatio noftro Weftmon. die Aug. 1656.

OLIVERIUS Protector Reip. Angliæ, &c. Serenissimo Principi JOANNI Lufitaniæ Regi, S. D.

Sereniffime Rex;

Die undecimo Julii proximi, ftylo veteri, fanctionem pacis à majeftate veftra jam ratæ, à legato veftro extraordinario Londini tranfactæ, necnon arcanorum et præliminarium articulorum, per Thomam Maynardum accepimus: perque literas à Philippo Meadow, noftro Olyffipone internuntio, eodem tempore datas, noftram etiam dictæ pacis et articulorum fanctionem, pro iis mandatis quæ à nobis ea de re acceperat, majeftati veftræ ab ipfo redditam intelligimus : cum fupradicta fanctionis inftrumenta ineunte Junio proximo viciffim data acceptaque fuiffent, adeo ut nunc inter utramque gentem pax firmiffima fancita fit. Qua ex pacè nos quidem voluptatem haud mediocrem percipimus; propterea quòd eam et communi utriufque gentis utilitati fore arbitramur, hoftiumque communium haud levi detrimento: qui ut prioris fœderis turbandi rationem aliquam pr mò in venerunt, ita nunc, ne idem inftaurari fœdus poffet, inten tatum nihil reliquerunt. Neque dubium nobis eft, quin fufpicionum utrinque offenfionumque inter nos materiam cre andi occafionem nullam prætermiffuri fint. Quas nos qui

dem,

dem, quantum in nobis eft, quàm longiffimè amovere animo noftro ita conftanter decrevimus, immo ut majorem indies mutuam fiduciam hæc noftra pariat neceffitudo, tam vehementer cupimus, ut eos pro hoftibus habituri fimus, qui ullis artibus amicitiam noftram imminuere conabuntur, inter nos noftrofque populos hac pace ftabilitam; eundemque effe majeftatis veftræ animum ac voluntatem facilè nobis perfuademus: Cumque placuerit majeftati veftræ fuis in literis ad nos quarto et vigefimo Junii, ftylo novo, datis, et diebus aliquot poft inftrumentum confirmatæ pacis datum atque acceptum noftro internuntio traditis, claufularum quarundam hujus fœderis mentionem facere, quas aliquantum immutatas velit, ut quæ huic reipublicæ, quemadmodum majeftas veftra cenfet, levis admodum fint momenti, Portugalliæ regno maximi, peculiari tractatione agere iis de rebus quæ à majeftate veftra proponuntur, et fi quid præterea fœderi ftabiliendo, vel etiam arctiùs obftringendo, conducere alterutri parti videbitur, parati erimus: in qua majeftatis veftræ, fuique populi haud fecus atque noftri, ut utrifque æquè fatisfiat, rationem habebimus: atque hæc omnia Olyflipone an Londini agitanda ac tranfigenda fint, veftra optio erit. Verùm hoc fœdere jam rato, fignifque gentis utriufque ritè obfignato, dato denique viciffim atque accepto, immutare partem ejus ullam idem effet atque totum refcindere; quod majeftatem veftram minimè velle pro certo habemus. Majeftati veftræ faufta omnia ac profpera

exoptamus.

Majeftatis veftræ ftudiofiffimus,

OLIVERIUS Protector Reip. Angliæ, &c.

Ex Palatio noftro Weftmonafterii,

Augufti die 1656.

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia, &c. Sereniffimo Principi JOANNI Lufitaniæ Regi, S. D.

Sereniffime Rex;

Perlatum ad nos eft facinus illud inhumanum ac nefarium, quo cædes Philippi Meadowes, internuntii apud vos noftri, tranfigendæ pacis caufà à nobis miffi, attentata eft: cujus atrocitas tanta fuit, ut divino plane numini atque tutelæ

D 2

ejus

« PreviousContinue »