Page images
PDF
EPUB

neceffarium effe duximus Thomam Maynardum, à quo hæ literæ perferuntur, ad majeftatem veftram mittere; qui confulis munere negotiatorio, veftra in ditione, ad mercatorum res rationefque ordinandas, fungatur. Cùm autem hoc fæpius ufu venire poffit, ut adeundi majeftatem veftram fieri fibi copiam nonnunquam poftulet, tam de commercio quam aliis de rebus quæ noftra hujufque reip. intereffe poffint, à majeftate veftra petimus, ut illi, quoties audito opus fit, benignum velitis aditum atque aurem præbere; id veftræ erga nos benevolentiæ pro argumento fingulari atque indicio habebimus: interim majeftati veftræ Deum Opt. Max. fortunare omnia volumus.

Majeftatis veftræ ftudiofiffimus,

OLIVERIUS, Protector Reipub. Angliæ, &c.

Ex Aula noftra Weftmonafterii,

die Octob. 1656.

Suecorum Regi.

Sereniffime potentiffimeque Rex;

Tametfi ea eft folita majeftatis veftræ et spontanea in viros bene meritos benevolentia, ut omnis eorum commendatio fupervacanea poffit videri, tamen nobilem hunc virum Gulielmum Vavaforem, equitem auratum, majeftatis veftræ fub fignis merentem, et ad vos jam proficifcentem, noluimus fine noftris ad majeftatem veftram literis dimittere. Quod eo libentiùs fecimus, pofteaquam fignificatum nobis eft, jampridem eum, majeftatis veftræ aufpicia fecutum, multis in præliis veftra caufà fuum fanguinem profudiffe: adeo ut Suecorum reges proximi ob militarem ejus peritiam, operamque fæpe in bello ftrenuè navatam, eum agro et annuis penfionibus, veluti virtutis præmio, remuneraverint. Neque verò dubitamus quin majeftati veftræ in hodiernis bellis permagno fit usui futurus, cum fit fide ac bellicarum rerum fcientia jamdiu fpectata. Eum itaque majeftati veftræ, pro eo ac meritus eft, commendatum cupimus; fimulque rogamus, ut quæ illi præterita ftipendia procefferint folvantur. Hoc nobis erit gratiffimum; nec gratificari viciffim majeftati

veftræ,

veftræ, quoties facultas erit, gravabimur; cui faufta omnia

ac profpera exoptamus.

Majeftatis veftræ ftudiofiffimus,

OLIVERIUS Protector Reip. Angliæ, &c.

Ex palatio noftro Westmonafterii,

die Octob. an. 1656.

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia, &c. Sereniffimo Prin, cipi JOANNI Lufitaniæ Regi, S. D.

Sereniffime Rex, amice ac fœderate chariffime; Exhibuit nobis libellum fupplicem Thomas Evans nauclerus, civis nofter, in quo oftendit, fe an. 1649, et 1650, cum navi fua, cui nomen Scipioni, quadringentarum amphorarum, et cui ipfe præfuit, focietati Brafilienfi operam navâffe: eam navem, cum onere toto et apparatu, majeftatis veftræ juffu ereptam fibi effe: unde damnum homini factum, præter amiffum ex tanta forte sexennii lucrum, commiffarii, ex fœdere ad decidendas controverfias utrinque dati, plus feptem millibus librarum noftrarum, five bis totidem milreis Lufitanicis, æftimârunt; quemadmodum et ad nos retulerunt. Quod detrimentum tam grave cum fupradictum Thomam vehementer afflixerit, coactus ad repetendas ex fœdere res fuas Olyffipponem navigare, petiit fuppliciter à nobis, ut literas noftras hac de re ad majeftatem veftram fibi daremus: nos, tametfi in communi caufa mercatorum, quibus à focietate Brafilienfi debebatur, fuperiore anno fcripfimus, tamen ne cui noftram opem pofcenti defuiffe videamur, majestatem veftram pro amicitia rogamus, ut hujus nominatim hominis ratio habeatur; utque velit majeftas veftra fuis omnibus ita præcipere, ut ne quid obftare poffit, quo minus is in ea urbe, quod fibi à focietate Brafilienfi vel aliunde debetur, fine ullo impedimento exigere, et fine mora poffit recuperare. Deus majeftatem veftram perpetua felicitate augeat; noftramque amicitiam faxit quàm diuturnam.

Majeftatis veftræ ftudiofiffimus,

OLIVERIUS Protector Reipub. Angliæ, &c, Ex palatio noftro Westmonasterii, die Octob. an. 1656.

OLIVERIUS

OLIVERIUS Protect. Reipub. Anglia, &c. Illuftri et magnifico Civitatis Hamburgenfis Senatui, S. D.

Ampliffimi, magnifici, et fpectabiles
viri, amici chariffimi;

Gravem detulerunt ad nos querimoniam Jacobus et Patricius Hays, cives hujus reip. fe, fui fratris Alexandri, qui inteftatus diem obiit, hæredes legitimi cum fint, atque ita ipfius curiæ veftræ fententiâ, ante annos duodecim fecundùm fe lata, contra fratris viduam pronuntiati fuiffent, bonaque defuncti fratris cum fructibus, excepta folùm viduæ dote, adjudicata fibi ex eo judicio effent, non potuiffe tamen hactenus, neque pro fuo jure, neque literis Caroli olim regis eadem de re fcriptis, ullum laborum fuorum ac fumptuum ex ea fententia fructum confequi: obesse fibi fcilicet potentiam atque opes Alberti van Eizen, decurionis apud vos primarii, apud quem bonorum pars maxima depofita eft; eum agere omnia, ne ea bona hære dibus reftituantur. Elufi, ac dilationibus confecti, fummam denique ad inopiam redacti, fupplicant nobis ne se negligamus tantis injuriis, fœderata in civitate, oppreffos. Quod nos cum officii imprimis noftri intelligamus effe, ut nequis civis nofter præfidium fuis rebus, atque fufceptum patrocinium in nobis requirat, petimus quod a civitate veftra videamur facile impetrare poffe, ut fententiam ipfimet veftram hifce fratribus ratam effe velitis; neque per caufam provocationis ad Spirenfem Cameram, vel primò fimulata vel nunc irritæ, moram juftitiæ fieri diutiùs patiamini. Nam de fumma ipfius caufæ jurifperitorum noftrorum fententias requifivimus; unáque defcriptas obfignatafque ad vos mifimus. Quod fi rogando nihil profici tur, erit neceffariò, idque ex confueto jure gentium, quod tamen minimè vellemus, ad reciproca deveniendum: id ne accidat, vos pro veftra prudentia provifuros effe confidimus.

Amplitudinum veftrarum ftudiofiffimus,

OLIVERIUS Protector Reipub. Angliæ, &c.

Ex palatio noftro Weftmonafterii,

die Octob. 16. an. 1656.

OLIVERIUS

OLIVERIUS Protector Reipub. Anglia, Sereniffimo ac potentiffimo Principi LUDOVICO Galliæ Regi, S. D.

Sereniffime potentiffimeque Rex, amice ac
fœderate chariffime;

Perveniffe ad majeftatem veftram literas noftras arbitramur, Maii quarto-decimo fuperioris anni datas: in quibus Joannem Dethicum, eodem anno Londini urbis præfectum, et Gulielmum Wakefeild, mercatorem, per libellum fupplicem nobis oftendiffe fcripfimus, navem Jonam fuis mercibus onuftam, quæ Oftendam veherentur, Dunkirkam, quæ tum temporis in Gallica ditione erat, à prædone quodam Caroli Stuarti filii aufpiciis piraticam faciente ex ipfo Thamefis oftio, fuiffe abreptam: fe, cum ex edictis veftris veftrique confilii decretis, quibus erat cautum, nequa navis Anglorum, ab hoftibus parlamenti capta, veftris portubus reciperetur, venalifve effet, à domino Leftrado, illius oppidi præfecto, poftulâffent, ut reddi fibi navem fuam atque bona juberet, refponfum ab eo tuliffe, fanè neque viro primario dignum, neque eo qui regi fuo fatis dicto audiens videretur, fe fcilicet ab rege Galliæ, ob navatam in bello operam, hanc præfecturam præmio accepiffe; curaturum proinde uti ea quàm maximè quæftui fibi fit; per fas videlicet ac nefas; id enim minime laborare videbatur. Quafi verò hanc præfecturam atque provinciam majeftatis veftræ dono accepiffet, ut focios juxtà fpoliaret, veftraque edicta in eorum gratiam promulgata pro nihilo haberet. Quod enim rex Galliæ, fi maximè ab hoftibus factum contra nos voluiffet, facti tamen participes fuos effe vetuit, id regius præfectus, contra regium interdictum, non modo fieri eft paffus, ut nos veftris in portubus diriperemur, prædæque effemus, verum etiam ipfe diripuit, ipfe prædæ habuit, feque facti authorem palam profeffus eft. Hoc itaque refponfo mercatores, infecto negotio, irriti atque elufi difceffere: nofque hæc itidem fuperiore anno majef tati veftræ per literas fignificavimus, fucceffu licèt haud multo meliore; nihildum enim refponfi ad eas literas habuimus. Quod non habuerimus accidiffe id credimus, propterea quòd eo tempore præfectus ille apud exercitum

[graphic]

in Flandria fuit; nunc in urbe ipfa Parifiorum degit, vel potius per urbem, perque aulam, noftrorum fpoliis locupletatus impunè volitat, A majeftate igitur veftra nunc denuò id petimus, quod ipfius majeftatis veftræ interest in primis providere, nequis ad fociorum injurias edictorum regiorum contemptionem audeat adjungere: fed neque ad legatos five commiffarios de controverfiis communibus utrinque dandos rejici propriè hæc caufa poterit; quandoquidem hic non fociorum jus duntaxat, fed auctoritas ipfa veftra,regique nominis reverentia, agitur. Illud enim mirum fit, fi mercatores damna fua moleftiùs quàm majestas veftra fui ferat imminutionem. Eam fi non ferat, eadem operâ fimul perficiet, ut neque amiciffimorum de repub. noftra edictorum pœnituiffe, neque in fuorum injuriis conniviffe, neque noftræ poftulationi non tribuiffe quod par fit, videatur. Majeftati veftræ voluntate, amicitia, fœdere, devinctiffimus, OLIVERIUS Prot. Reip. Angliæ, &c.

Ex Aula nostra Westmonafterio,

die Novemb. an. 1656.

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia, &c. Sereniffimo potentiffi moque Principi FREDERICO III. Dania, Norvegia, Vandalorum, Gothorumque Regi; Duci Slefvici, Holfatia, Stormaria, et Dithmarfia; Comiti in Oldenburg et Delmenborft, &c. S. D.

Sereniffime potentiffimeque Rex, amice ac fœderate chariffime;

Literas majeftatis veftræ fexto-decimo Februarii Hafniâ datas ab ornatiffimo viro Simone de Petkum, oratore apud nos veftro, accepimus. Iis perlectis, et voluntatis erga nos veftræ præclara fignificatio, et ipfius rei, de qua fcriptum erat, pondus ufque eò nos permovit, ut ftatim ad majeftatem veftram mittere qui, mandatis noftris inftructus, nostra confilia vobis hac de re pleniffime exponeret, in animo haberemus. Et quanquam idem nobis etiamnum animus manet, hactenus tamen idoneum aliquem cum iis mandatis dimittere, quæ graviffimum hujufmodi negotium poftularet, non potuimus; quemadmodum jam brevi facturos nos effe fperamus. Interea non omittendum diutiùs exiftimavimus

« PreviousContinue »