Page images
PDF
EPUB

OLIVERIUS Protector Reipub. Angliæ, &c., Ampliffimis Civitatis Lubecenfis Confulibus ac Senatoribus, S. P. D.

Ampliffimi, magnifici, et spectabiles viri, amici chariffimi,

Gulielmus Jepfonus, vir nobiliffimus, militum tribunus, et parlamenti noftri fenator, ad fereniffimum Suecorum regem ab urbe veftra haud longe caftra habentem publico munere ornatus proficifcitur, quapropter ei per urbem veftram aut ditionem iter facenti ut omni adjumento, fi opus erit, atque præfidio, pro noftra amicitia atque commercio, adeffe velitis rogamus. De cætero et falutatos vos effe noftro nomine peramicè volumus, deque noftro erga vos propenfo animo ac voluntate effe perfuafiffimos. Weftmonafterio, ex Aula noftra, die Aug. an. Dom. 1657.

OLIVERIUS Protect. Reipubl. Anglia,&c., Ampliffimis Civitatis Hamburgenfis Confulibus ac Senatoribus, S. P. D.

[ocr errors]

Ampliffimi, magnifici, et fpectabiles viri, amici chariffimi,

Qui hafce ad vos literas perfert, Philippus Meadowes, oratoris munere a nobis inftru&tus ad fereniffimum Daniæ regem per urbem veftram proficifcitur. Eum, fiquid erit, in quo veftram authoritatem adjumento fibi fore aut præfidio exiftimaverit, commendatum vobis magnopere volumus. Noftraque commendatio, quo folet effe apud vos pondere, eodem uti nunc fit rogamus: vobis viciffim, fiquid ejufmodi occurrit non defuturi.

Ex aula noftra Weftmonafterio, die Aug. an. 1675.

OLIVERIUS Protector Reipub. Angliæ, &c., Sereniffimo Principi FREDERICO Hæredi Norwegia, Duci Slefvici, Holfatia, Stormaria, Ditmarfia, Comiti in Oldenburg et Delmenborft.

Sereniffime princeps, amice chariffime,

Miffus à nobis vir domi nobilis Gulielmus Jepfonus, militum tribunus, et parlamenti noftri fenator, ad fereniffi

mum

mum Suecorum regem, quod paci communi reique Chriftianæ felix fauftumque fit, legationem obit. Ei inter alia negotium dedimus, ut cum in itinere falutem plurimam ferenitati veftræ noftro nomine, dixiffet, priftinamque noftram benevolentiam et conftantiffima ftudia fignificaffet, ab eo quoque peteret, ut authoritate veftra munitus iter tutum atque commodum habere per veftram ditionem poffit. Quo beneficio celfitudo veftra nos noftraque viciffim officia majorem in modum demerebitur.

Westmonafterio, ex aula noftra, die Aug. an. 1657.

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia, Sereniffimo Principi FERDINANDO Magno Duci Hetruria.

Sereniffime Dux magne, amice chariffime,

Oftendit nobis per libellum fupplicem focietas mercatorum noftrorum, qui ad oras Mediterranei maris orientalis negociantur, præfectum quendam navis Lodoviculi, five Anglicè The Little Lewis, nomine Gulielmum Ellum, cum Alexandra in Egypto effet, conductum à Satrapa Memphitico ut oryzam, faccharum et caphiam, ipfius Turcarum principis in ufum, Conftantinopolim aut Smyrnam comportaret, claffi fe Ottomanicæ in itinere fubduxiffe, et, contra datam fidem,navis totum onus Liburnum avertiffe: ibi præda potitum nunc agere. Quod facinus, pessimi fanè exempli, cùm Chriftianum nomen probro, mercatorum fortunas degentium fub Turca direptionis periculo objiciat, petimus à celfitudine veftra, ut illum hominem comprehendi et in cuftodiam tradi, navemque et bona retineri, jubeat, quoad fignificatum à nobis erit curaffe nos res illas Turcarum principi reddendas. Veftræ celfitudini ficubi noftris officiis ufus viciffim erit, paratiffima omni tempore fore profitemur. Westmonafterio, ex aula noftra, die Septemb, an. 1657. Celfitudinis veftræ ftudiofiffimus,

OLIVERIUS Protector reip. Angliæ, &c.

[ocr errors]

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia, &c., Sereniffimo Principi ac Domino D. FREDERICO WILHELMO, Marchioni Brandenburgenfi, Sacri Romani Imperii Arebi-Camerario, aç Principi Electori Magdeburgi, Pruffia, Julia, Clivia, Montium, Stetini, Pomerania, Caffubiorum Vandalerumque, necnon in Silefia, Crofna et Carnoviæ Duci, Burggravio Norinbergenfi, Principi Halberstadii et Minda, Gomiti Marca et Ravenfbergi, Domino in Ravenftein.

Sereniffime Princeps, amice ac fœderate chariffime, Alteris ad celfitudinem veftram literis per oratorem noftrum, Gulielmum Jepfonum, aut redditis aut brevi redditis legationis ipfi à nobis mandatæ fidem fecimus; idque fine veftrarum virtutum aliqua mentione, noftræque erga vos benevolentiæ, fignificatione facere non potuimus, Verum nequis veftra de rebus Proteftantium egregiè merita, quæ fumma omnium prædicatione celebrantur, nos obitu tetigiffe tantùm videamur, refumendum nobis nunc idem argumentum, noftraque officia non libentiùs quidem aut animo propenfiore, aliquanto tamen prolixius deferenda ferenitati veftræ cenfuimus. Et meritò fanè, cum ad aures noftras quotidie perferatur, fidem veftram atque conftantiam omnibus tentatam machinis, folicitatam technis, labefactari tamen, et ab amicitia fortiffimi regis ac focii, nuilo modo poffe dimoveri; idque cum eo loco Suecorum res nunc fint, ut in retinenda eorum focietate celfitudinem veftram reformatæ potius religionis caufa communi, quàm fuis commodis duci manifeftum fit; cumque hoftibus vel occultis vel jam prope imminentibus cincta undique et penè obfeffa fit, copiæ ut fint validæ non tamen fint maximæ, ea tamen firmitate animi ac robore effe, eo confilio ac virtute imperatoria, et unà veftra voluntate niti totius rei fumma ac moles, bellique hujus maximi exitus pendere videatur. Quapropter nihil eft quod dubitet celfitudo veftra, quin de amicitia noftra fummoque ftudio polliceri omnia fibi poffit: qui vel ipfi ab omni laude derelicti nobis videremur, fi præclara ifta fide atque conftantia cœterifque veftris laudibus minùs delectaremur, aut vobis ipfis communi religionis nomine minus deberemus. Quòd fi

I

rebus

rebus ab ornatiffimo viro Joanne Frederico Schlezer confiliario et oratore apud nos veftro propofitis refpondere, pro eo ac ftudemus, hactenus non potuimus (quanquam is omni affiduitate ac diligentia id agit atque contendit) conditioni rerum noftrarum hoc velit imputare celfitudo veftra rogamus; fibique imprimis perfuadere nihil nobis effe antiquius aut optatius, quam ut veftris rationibus cum religionis caufa tam conjunctis ufui quam plurimùm atque fubfidio effe poffimus. Interim tam clara virtus ac fortitudo ne ullo tempore deficiat aut opprimatur, dignáve laude aut fructu careat Deum opt. max. precamur. Ex aula noftra, Weftmonafterio, die Sept. an. 1657. Celfitudinis veftræ ftudiofiffimus,

OLIVERIUS, Protector Reip. Angliæ, &c.

Excellentiffimo Domino, DOMINO de BOURDEAUX, Sereniffimi Galliarum Regis Legato extraordinario.

Excellentiffime Domine,

Poftulavit a fereniffimo Domino protectore, Lucas Lucius mercator Londinenfis de fua quadam navi, cui nomen Maria, quæ cum ab Hibernia Bajonam peteret, vi tempeftatis ad fanum Divi Joannis de Luz, appulfa, ibi retenta et occupata eft actione Martini cujufdam de Lazon; nec reftituta donec à procuratoribus mercatoribus illius fatisdaretur, fe de illa navi atque onere cum Martino lege experturos. Tulit enim præ fe Martinus deberi fibi grandem à parlamento Angliæ pecuniam, mercium quarundam fuarum nomine, quæ in navi quadam Sancta Clara anno 1642 parlamenti auctoritate funt retentæ. Verum cum fatis conftaret, Martinum illum earum mercium verum dominum non effe, fed cum Antonio quodam Fernandez verorum dominorum Richaldi et Iriati jus perfequi, diffidentibufque inter fe Martino et Antonio, decreverit parlamentum uti merces illæ retinerentur quoad lege effet decifum utri eorum reddendæ effent, paratufque fuerit femper Antonius lege agere; contrà, neque Martinus neque pro eo quifque in judicio hactenus comparuerit, quæ omnia ex Lucæ petitoris libellis libello fupplici annexis liquent; iniquiffimum fanè eft, ut is, qui jus fuum fuppofititium cum Antonio collega fuo de alienis

bonis

bonis experiri apud nos recufat, cogeret noftros homines verofque dominos de fuis bonis in aliena ditione contendere: Quin idem æquitati veftræ atque prudentiæ videatur, non dubitat fereniffimus dominus protector; à quo fum juffus, hanc Lucæ Lucii caufam æquiffimam excellentiæ veftræ fingularem in modum commendare: ne Martino, qui jus alienum apud nos perfequi negligit, eo obtentu aliis eripiendi jus fuum apud vos poteftas detur. Weftmonafterio, die Octob. an. 1657. Excellentiæ veftræ ftudiofiffimus.

2

OLIVERIUS, Protector Reip. Anglia, &c., Sereniffimo Duci ac Senatui Reip. Venetæ.

Sereniffime Dux atque Senatus, Amici chariffimi;

Nuncii rerum veftrarum contra Turcas feliciffimè geftarum tam crebri ad nos perferuntur, ut nobis non fæpius ulla de re ad vos fcribendum, quam de infigni aliqua victoria gratulandum fit. Hanc recentiffimam, et reipublicæ veftræ quam maxime lætam atque opportunam cupimus, et quod gloriofiffimum eft, chriftianorum omnium fub Turca fervientium quam maxime liberatricem. Nomination Thomam Galileum navis, cui nomen The Relief, olim præfectum, ferenitati veftræ ac fenatui, tametfi non nunc primum, nunc tamen eo libentiùs quo latiori tempore, quinquennalem captivam commendamus. Ei cùm à vobis imperatum effet, ut cum navi fùa reipublicæ veftræ operam navaret, folus cum multis hoftium triremibus congreffus, nonnullas depreffit, magnamque ftragem edidit; tandem combufta navi captus vir fortis, deque Veneta rep. tam benè meritus), quintum jam annum in mifera fervitute barbarorum degit. Unde fe redimat facultatum nihil eft; nam quicquid erat, id à celfitudini veftra et senatu, vel navis vel bonorum vel ftipendii nomine debere fibi oftendit. Verùm ut facultates non deeffent; hoftes tamen non alia lege dimiffuros fe eum profitentur, quam fi fuorum aliquis, qui illis in pretio æquè fit, permutetur. Petimus itaque magnopere à veftra atque fenatus celfitudine fereniffima, petit per nos fenex miferrimus, captivi pater, moeroris et lachrymarum plenus, quæ nos quidem

« PreviousContinue »