Page images
PDF
EPUB

fruftra enim authoritate principum leges effent civitatibus latæ, fi vis atque injuria, cùm, ne omnino fint leges, efficere non poffint, poffint efficere terrore ac minis, ne quis ad eas audeat confugere. Verum in hujufmodi audaciam quin maturè animadverfura fit celfitudo veftra, non dubitamus; cui pacem profperaque omnia à Deo opt. max. precamur. Weftmonafterio ex aula nostra,

die 7 April. an. 1658.

Sereniffimo Potentiffimoque Principi LUDOVICO Galliarum Regi.

Sereniffime potentiffimeque Rex, amice ac
fœderate auguftiffime;

Meminiffe poteft majeftas veftra quo tempore inter nos de renovando fœdere agebatur; quod optimis aufpiciis initum multa utriufque populi commoda, multa hoftium communium exinde mala teftantur, accidiffe miseram illam, Convallenfium occifionem, quorum caufam undique defertam atque afflictam veftræ mifericordiæ, atque tutelæ fummo cum ardore animi ac miferatione commendavimus. Nec defuiffe per fe arbitramur majeftatem veftram officio tam pio, immo verò tam humano, pro ea qua apud ducem Sabaudiæ valere debuit vel auctoritate vel gratia: nos certè aliique multi principes ac civitates, legationibus, literis, precibus interpofitis, non defuimus. Poft cruentiffimam utriufque fexus omnis ætatis trucidationem, pax tandem data eft, vel potius inducta pacis nomine hoftilitas quædam tectior: conditiones pacis veftro in oppido Pinarolii funt latæ; duræ quidem illæ, fed quibus miferi atque inopes dira omnia atque immania perpeffi facilè acquiefcerent, moda iis, duræ et iniquæ ut fint, ftaretur; non ftatur; fed enim earum quoque fingularum falfa interpretatione variifque diverticulis fides eluditur ac violatur; antiquis fedibus multi dejiciuntur, religio patria multis interdicitur, tributa nova exiguntur, arx nova cervicibus imponitur, unde milites crebro erumpentes obvios quofque vel diripiunt vel trucidant: ad hæc nuper novæ copiæ clanculum contra eos parantur; quique inter eos Romanam religionem colunt, migrare ad tempus jubentur; ut omnia nunc rurfus vide

antur

+

äntur ad illorum internecionem miferrimorum fpectare, quos illa prior laniena reliquos fecit. Quod ergo per dextram tuam, rex chriftianiffime, quæ fœdus nobifcum et amicitiam percuffit, obfecro atque obteftor, per illud chriftianifmi tituli decus fanctiffimum, fieri ne fiveris: nec tantam fæviendi licentiam non dico principi cuiquam (neque enim in ullum principem, multo minus in ætatem illius principis teneram, aut in muliebrem matris animum tanta favitia cadere poteft) fed facerrimis illis ficariis ne permiferis; qui cum Christi servatoris noftri fervos atque imitatores fefe profiteantur, qui venit in hunc mundum ut peccatores fervaret, ejus mitiffimo nomine atque inftitutis ad innocentium crudeliffimas cædes abutuntur: eripe qui potes, quique in tanto faftigio dignus es poffe, tot fupplices tuos homicidarum ex manibus, qui cruore nuper ebrii, fanguinem rurfus fitiunt; fuæque invidiam crudelitatis in principes derivare confultiffimum fibi ducunt. Tu verò nec titulos tuos aut regni fines ifta invidia, nec evangelium Chrifti pacatiffimum ifta crudelitate fœdari te regnante patiaris. Me mineris hos ipfos avi tui Henrici proteftantibus amiciffimi dedititios fuiffe; cum Diguierius per ea loca, qua etiam commodiffimus in Italiam tranfitus eft, Sabaudum trans Alpes cedentem victor eft infecutus: deditionis illius inftrumentum in actis regni veftri publicis etiamnum extat; in quo exceptum atque cautum inter alia eft, ne cui postea Convallenfes traderentur, nifi iifdem conditionibus quibus eo avus tuus invictiffimus in fidem recepit. Hanc fidem nunc implorant, avitam abs te nepote fupplices requirunt : tui effe, quàm cujus nunc funt, vel permutatione aliqua, fi fieri poffit, malint atque optarint: id fi non licet, patrocinio faltem, miferatione atque perfugio. Sunt et rationes regni quæ hortari poffint ut Convallenfes ad te confugientes ne rejicias: fed nolim te, rex tantus cum fis, aliis rationibus ad defenfionem calamitoforum quàm fide a majo ribus data, pietate, regiaque animi benignitate ac magnitudine permoveri. Ita pulcherrimi facti laus atque gloria llibata atque integra tua erit, et ipfe patrem mifericordiæ ejufque filium Chriftum regem, cujus nomen atque doctrinam ab immanitate nefaria vindicaveris, eo magis faventem tibi atque propitium per omnem vitam experieris. Deus opt. max. ad gloriam fuam, tot innocentiffimorum

F 2

hominum

hominum chriftianorum tutandam falutem, veftrumque verum decus majeftati veftræ hanc mentem injiciat. Weftmonafterio, Maii an. 1658.

Civitatibus Helvetiorum Evangelicis.

Illuftres atque ampliffimi Domini, amici chariffimi;

De Convallenfibus vicinis veftris afflictiffimis, quàm fint à principe fuo gravia et intoleranda religionis caufa paffi, cùm propter ipfam rerum atrocitatem horret prope animus recordari, tum ad vos ea fcribere quibus notiora multo funt, fupervacuum duximus. Exempla etiam literarum vidimus quas legati veftri pacis jamdudum Pinarolianæ hortatores atque teftes ad Allobrogum ducem illiufque Taurinenfis confilii præfidem fcripferunt; in quibus ruptas effe omnes pacis conditiones, illifque miferis fraudi potiùs quàm fecuritati fuiffe fingulatim, oftendunt atque evincunt. Quarum violationem ab ipfa ftatim pace data in hunc ufque diem continuatam, et indies graviorem nifi æquo animo patiuntur, nifi fe conculcandos planè et peffumdandos profternunt átque abjiciunt, religione etiam ejurata, impendet eadem calamitas, eadem ftrages, quæ ipfos cum conjugibus ac liberis tertio abhinc anno fic miferabilem in modum attrivit atque afflixit, et fubeunda iterum fi eft, funditus eradicabit. Quid agant miferi? quibus nulla deprecatio, nulla refpiratio, nullum adhuc certum perfugium patuit; res eft cum feris aut cum furiis, quibus priorum cædium recordatio nullam pœnitentiam, aut fuorum civium, miferationem, nullum fenfum humanitatis aut fundendi fanguinis fatietatem attulit. Hæc ferenda planè non funt, five fratres noftros Convallenfes orthodoxæ religionis cultores antiquiffimos, five ipfam religionem falvam volumus. Et nos quidem locorum intervallo plus nimio disjuncti, quod opis aut facultatis noftræ fuit, et præftitimus ex animo, et præftare non definemus. Vos qui non modo fratrum cruciatibus ac penè clamoribus, verum etiam eorumdem furori hoftium proximieftis,profpicite per Deum immortalem,idque maturè, quid veftrarum nunc partium fit; quid auxilii, quid præfidii

3

vicinis

[ocr errors]

vicinis ac fratribus, alioqui mox perituris, ferre poffitis ac debeatis, prudentiam veftram ac pietatem, fortitudinem etiam veftram confulite. Caufa certè eadem eft religio, cur iidem hoftes vos quoque perditos velint, immo cur eodem tempore, eodem fuperiore anno, foederatorum veftrorum inteftino marte perditos voluerint. Veftra duntaxat in manu post opem divinam videtur effe, ne purioris ipfa ftirps religionis vetuftiffima in illis prifcorum fidelium reliquiis excindatur: quorum falutem in extremum jam difcrimen adductam fi negligitis, videte ne vofmetipfos paulo poft proximæ vices urgeant. Hæc dum fraternè ac liberè hortamur, ipfi interea non languefcimus: quod folum nobis conceditur tam longinquis, cùm ad procurandam periclitantium incolumitatem tùm ad fublevandam egentium inopiam, omnem operam noftram et contulimus et conferemus. Deus det utrifque nobis eam domi tranquillitatem ac pacem, eum rerum ac temporum ftatum, ut omnes noftras opes atque vires, omne ftudium ad defendendam ecclefiam fuam contra hoftium fuorum furorem ac rabiem, convertere poffimus. Westmonafterio, ex aula nostra,

Maii die, an. 1658.

Eminentiffimo Domino Cardinali MAZARINO, Salutem.

Eminentiffime Domine,

Illatæ nuper proteftantibus, qui valles quafdam Alpinas in ditione ducis Sabaudiæ incolunt, graviffimæ calamitates cædefque cruentiffimæ fecêre, ut inclufas has literas ad majeftatem regiam, hafque alteras ad eminentiam veftram fcripferim. Et quemadmodum de rege fereniffimo dubitare non poffum, quin hæc tanta crudelitas, qua in homines innoxios atque inopes tam barbarè fævitum eft, vehementer ei difpliceat atque offenfa fit; ita mihi facilè perfuadeo, quæ ego à majeftate regia illorum caufa miferorum peto, ad ea impetranda veftram quoque operam atque gratiam, velut cumulum, acceffuram. Cum nihil planè fit, quod Francorum genti benevolentiam apud fuos omnes vicinos reformatæ religionis cultores majorem conciliaverit, quam libertas illa ac privilegia, quæ ex edictis fuis atque actis publicis permiffa proteftantibus atque conceffa funt. Et hæc

F3

quidem

quidem refpublica cùm propter alias tum hanc potiffimuin ob caufam Gallorum amicitiam ac neceffitudinem majorem in modum expetivit. De qua conftituenda jamdiu cum legato regio apud nos agitur, ejufque tractatio jam penè ad exitum perducta eft. Quid! quod etiam fingularis benignitas eminentiæ veftræ, ac moderatio, quam in fummis regni rebus gerendis erga proteftantes Galliæ femper tef tata eft, à prudentia veftra et magnitudine animi ut hoc fperem atque expectem, facit; qua ex re et fundamenta arctioris etiam neceffitudinis inter hanc rempublicam, reg numque Gallicum eminentia veftra jecerit, meque fibi privatim ad officia omnia humanitatis ac benevolentiæ viciffim reddenda obligaverit: adeoque hoc velim eminentia veftra fibi perfuafiffimum habeat.

Eminentiæ veftræ Studiofiffimus,

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia, Sereniffimo ac Potentiffi moque Principi LUDOVICO Galliarum Regi.

Sereniffime potentiffimeque Rex, amice ac fœderate auguftiffime,

Thomam Vicecomitem Falconbrigium generum meum in Galliam proficifcentem, et ad teftificandum obfequium fuum et obfervantiam, qua majeftatem veftram colit, venire in confpectum veftrum, regiam manum ofculari cupientem, tametfi propter confuetudinem ejus jucundiffimam invitus dimitto, tamen cùm non dubitem quin ab aula tanti regis, in qua tot viri prudentiffimi fortiffimique verfantur, multo inftructior ad res quafque laudatiffimas, et quafi confuminatus ad nos brevi fit reverfurus, obfiftendum effe ejus animo ac voluntati non fum arbitratus. Et quanquam is eft, nifi ego fallor, qui per fe fatis commendatus, quocunque accefferit, videri poffit, tamen fi fe mea gratia majeftati veftræ aliquanto commendatiorem fuiffe fenferit, eodem me quoque beneficio affectum atque devinctum arbitrabor, Deus majeftatem veftram incolumem, noftramque amicitiam firmiffimam communi orbis chriftiani bono quam diu, tiffimè confervet.

Westmonafterio, ex aula noftra, Maii die, an. 1658,

« PreviousContinue »