Page images
PDF
EPUB

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia, &c., Sereniffimo Potentif. fimoque Principi CAROLO GUSTAVO, Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, &c.

Sereniffime potentissimeque Rex, amice ac fœderate chariffime,

Quoties communium religionis hoftium importuna confilia variasque artes intuemur, toties nobifcum reputamus, quam neceffarium orbi Christiano, quamque falutare fit futurum, quò faciliùs adverfariorum conatibus iri obviam poffit, proteftantium principes inter fe, et potissimùm majeftatem veftram cum repub. nostra arctiffimo fædere conjungi. Id à nobis quantopere fit, quantoque studio expetitum, quàm denique gratum nobis accidisset, fi Suecorum nostræque res ea conditione ac loco fuissent, ut fœdus illud ex utriufque animi sententia fanciri, alterque alteri opportunissimo auxilio esse potuiffet, oratoribus veftris, ex quo primùm illi hoc apud nos egerunt, teftatum reddidimus. Neque vero illi fuo muneri defuerunt; fed quam cæteris in rebus confueverunt, eandem hac quoque in parte prudentiam ac diligentiam adhibuerunt. Verùm ea nos domi improborum civium perfidia exercuit qui in fidem fæpius recepti, res novas tamen moliri, et cum exulibus, etiam cum hoftibus Hifpanis discussa jam fæpe et profligata confilia repetere non definunt, ut in propulfandis periculis propriis occupati, neque curam omnem, neque integras opes quod in votis erat, ad communem religionis caufam tuendam convertere hactenus potuerimus. Quod licuit tamen, quantumque in nobis fitum erat, et anteà studiosè præstitimus, et siquid in posterum majeftatis veftræ rationibus conducere videbitur, id non velle folùm, verùm etiam summa ope vobifcum unà agere per occafiones non defiftemus. Interea majeftatis veftræ rebus prudentiffimè fortiffimèque geftis gratulamur atque ex animo lætamur : eundemque uti velit Deus felicitatis atque victoriæ cursum effe quam diuturnum ad fui numinis gloriam affiduis precibus exoptamus.

Westmonafterio, ex aula nostra, Junii die, an. 1658.

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia, &c., Sereniffimo Principi Lufitania Regi. S. P. D.

Sereniffime Rex, amice ac fœderate,

Oftendit nobis per libellum fupplicem Joannes Buffield, mercator Londinenfis, se anno 1649, merces quafdam Antonio Joanni et Manueli Ferdinando Castaneo Tamirenfibus tradidiffe, ut iis divenditis earum rationem mercatorum more fibi redderent: tum in Angliam dum navigaret, in piratas incidisse, spoliatumque ab iis damnum haud mediocre accepiffe: hoc audito, Antonium et Manuelem eò quod hunc interfectum credebant, traditas fibi merces ftatim pro fuis habuisse, adhuc etiam retinere, rationemque omnem de iis recufare; atque huic fraudi subsecutam paulo post Anglicarum mercium profcriptionem obtendere; coactum se demum fuperiore anno, hyeme media in Lufitaniam redire, sua repetere; fed frustra; hos enim neque bona neque rationem ut reddant adduci posse; et quod mirum fanè videatur, privatam illarum mercium poffeffionem proscriptione publica defendere: cùm videret se hominem longinquum deteriore conditione cum Tamirènfibus in fua patria contendere, ad majeftatem veftram fe confugiffe; confervatoris judicium, qui judicandis Anglorum caufis conftitutus est, supplicem popofciffe ; à majeftate vestra rurfus ad forenfem illam cognitionem, unde confugerat, rejectum effe. Quod etsi per se iniquum non eft, tamen cùm perfpicuum fit Tamirenfes istos vestro edicto publico ad fuam privatam fraudem abuti, à majestate vestra majorem in modum petimus, ut caufam hujus multis cafibus afflicti, ad inopiamque redacti, ad confervatorem potius judicem proprium velit pro fua clementia integram remittere: quo poffit inops fortunarum fuarum quod fuperest ab illorum hominum infida focietate recuperare : id, re cognita, quin majestati vestræ nobifcum una maximè placeat non dubitamus.

Westmonafterio, ex aula nostra, die Augusti, an. 1658.

Sereniffimo Principi LEOPOLDO Austria Archiduci, Provins ciarum in Belgio fub PHILIPPO Hifpaniarum Rezi Prafidi.

Sereniffime Domine,

Carolus Harbordus, vir equestris apud nos ordinis, per libellum fupplicem ad nos detulit, se bona quædam et fuppellectilem cum ex Hollandia Brugas in ditionem veftram afportaffet, de iis, ne fibi per vim atque injuriam eripiantur, inopinatò periclitari. Ea nempe, cum à Comite Suffolchienfi pro quo se grandi ære alieno obstrinxerat, ex Anglia an. 1643. missa ad se idcirco fuiffent, ut haberet, quo fibi fatisfaceret, fiquid pro illo diffolvere cogeretur, a Richardo Grenvillo, qui et ipse equeftris ordinis esse fertur, occupari, et quo in loco custodiebantur, effractis foribus atque articulis poffideri: hoc folo titulo, deberi fibi nefcio quid à Theophilo Suffolchienfi comite defuncto, ex quodam nostræ curiæ Cancellariæ decreto, eaque proinde bona quafi Theophili Comitis essent, eique decreto obnoxia, se referenda in tabulas curaffe: cùm ex noftris legibus neque ipse comes, qui nunc eft, et cujus hæc bona funt, eo decreto teneatur, neque bona ejus occupari aut retineri debeant : id quod ex fententia ejufdem curiæ unà cum hisce literis ad vos missa, declaratur, quas quidem literas fupradictus CaroJus Harbordus à nobis petiit, uti per eas celfitudinem veftram rogatam vellemus, ut bona illa et recenfione omni, et iniqua ista Richardi Grenvilli actione, primo quoque tempore liberentur: cùm hoc contra morem jusque gentium planè fit, at cuiquam in aliena ditione ea de re actio detur, quæ in ea regione, ubi caufa actionis orta est, legitimè dari non poffit. Hanc caufam ut celfitudini veftræ commenda remus, et ipsa juftitiæ ratio, et prædicata paffim vestra æquanimitas permovit. Quod fiquo tempore ufus venerit, ut de jure aut commodis veftrorum apud nos agatur, haud remifla profecto nostra studia, immo omni tempore propenfiffima experturos vos effe polliceor.

Westmonafterio.

Celfitudinis Vestræ Studiofiffimus,

OLIVERIUS, Protector Reip. Angliæ, &c.

Supreme Curiæ Parlamenti Parifienfis.

Nos commissarii magni figilli Angliæ, &c., fupremam curiam parlamenti Parifienfis rogatam volumus curare velit uti Miles, Gulielmus, et Maria Sandys, defuncti nuper Gulielmi Sandys et Elifabethæ Soamæ uxoris ejus liberi, natione Angli, ætate nondum adulta, Parifiis, ubi nunc in fupradictæ curiæ tutela funt, ad nos quamprimum redire poffint; eofque liberos Jacobo Mowato Scoto, viro probo atque honesto velit committere, cui nos hanc curam delegavimus, ut eos et inde acciperet, et ad nos huc adduceret : recipimusque, occafione hujufmodi oblata, jus idem atque æquum fubditis Galliæ quibufcunque ab hac curia redditum iri.

LITERÆ

RICHARDI PROTECTORIS

1

NOMINE SCRIPT Æ.

RICHARDUS Protector Reip. Angliæ, &c., Sereniffimo ac Potentissimo Principi Ludovico Galliarum Regi.

Sereniffime ac potentissime Rex, amice ac fœderate, Cum fereniffimus pater meus gloriofæ memoriæ Oliverius reip. Angliæ protector, omnipotente Deo fic volente, fupremum jam diem tertio Septembris obierit, ego fucceffor ejus in hoc magistratu legitimè declaratus, tametfi in summo mœrore ac luctu, non potui tamen quin de re tanta primo quoque tempore majeftatem veftram per literas certiorem facerem, quam et mei patris et hujus reip. amiciffimam hoc nuntio repentino haud lætaturam effe confido. Meum nunc est à vestra majestate petere, de me fic velit existimare, ut qui nihil deliberatius in animo habeam, quàm focietatem et amicitiam quæ gloriosissimo meo parenti vestra cum majeftate fuit, summa fide atque conftantia colere; ejusque fœdera, confilia, rationes vobifcum inftitutas eodem studio ac benevolentia observare ratasque habere: legatum proinde apud vos noftrum eadem qua prius poteftate præditum volo: quicquid id nostro nomine vobifcum egerit, ita accipere velitis rogo quasi à me ipso actum id effet. Vestræ denique majestati comprecor faufta omnia.

Westmonafterio, ex aula nostra, 5 Septemb. 1658.

« PreviousContinue »