DEF jam mihi absolvisse : neque ullum sine responso vel ar- regum odio, sed tyrannorum, Deo bene juvante videor | quæ subigunt cæteras gentes hominum, ostenderits 2 DEFENSIO SECUNDA PRO POPULO ANGLICANO, CONTRA INFAMEM LIBELLUM ANONYMUM, CUI TITULUS, REGII SANGUINIS CLAMOR AD CŒLUM, ADVERSUS PARRICIDAS ANGLICANOS. [FIRST PUBLISHED 1654.] | Quod in omni vita hominum, omnique genere officii est primum, ut grati semper erga Deum, ejusque memores beneficiorum simus, tum præsertim, si qua supra spem votumque evenerint, utì, ob ea, singulares atque solennes gratias quamprimùm referamus, id mihi nunc in ipso limine orationis tribus potissimùm de causis video esse faciendum. Primùm iis me natum temporibus patriæ, quibus civium virtus eximia, et supergressa omnes majorum laudes magnitudo animi atque constantia, obtestata priùs Deum, eundemque sequuta manifestissimum ducem, editis post orbem conditum exemplis factisque fortissimis, et gravi dominatione rempublicam, et indignissima servitute religionem liberavit. Deinde, cùm extitissent subitò multi, qui, ut est ferè ingenium vulgi, egregiè facta odiosè criminarentur, unusque, præ cæteris, literatorio fastu, et concepta de se gregalium suorum opinione inflatus ac fidens, conscripto in nos libro admodum infami, tyrannorum omnium patrocinium nefariè suscepisset, me potiùs quàm alium quemvis, neque tanti nominis adversario, neque tantis rebus dicendis visum imparem, ab ipsis patriæ liberatoribus has partes accepisse communi omnium consensu ultrò delatas, ut causam et populi Anglicani, et ipsius adeò libertatis, siquis unquam alius, publicè defenderem. Postremò, in re tam ardua et expectationis plena, neque civium meorum de me sive spem, sive judicium illud fefellisse, neque exterorum quamplurimis cùm doctis viris, tum rerum peritis non satisfecisse; adversarium verò, quamvis audacissimum, ita profligasse, ut animo simul et existimatione fracta cederet; triennioque toto, quo postea vixit, multa licèt minatus ac fremens, nullam tamen ampliùs molestiam nobis exhiberet, nisi quòd vilissi-glis erat. Quæ omnia, edocti meliùs, et proculdubio morum quorundam hominum obscuram operam subsidio cœlitus imbuti, tanta causæ fiducia, tanta animorum sibi corrogaret, et laudatores nescio quos ineptos atque firmitate ac virtute superarunt, ut cùm numero populus immodicos, ad inopinatam ac recentem infamiam, siquo sanè magnus essent, animis tamen tam erectis tamque modo posset, sarciendam subornaret; quod statim pate- excelsis, vulgus esse desierint; Britanniaque ipsa postbit. Hæc ego divinitus mihi accidisse bona, et magna hac, quæ tyrannorum terra ferax dicta olim est, nunc quidem ratus, appositissima denique non modò ad per- liberatorum longè feracior, perpetua sæculorum om solvendas numini ex debito gratias, sed ad auspicium quoque optimum instituti operis capiendum, cum veneratione, ut facio, imprimis commemoranda esse duxi. Nam quis est qui patriæ decora non arbitretur sua? quid patriæ cujusquam esse magis decori aut gloriæ potest, quàm libertas, non civili tantùm vitæ, sed divino etiam cultui restituta? quæ gens, quæ civitas, aut feliciùs aut fortiùs hanc sibi utrobique peperit? Etenim fortitudo, cùm non tota in bello atque armis eniteat, sed contra omnes æquè formidines diffundat vim suam atque intrepida sit, Græci quidem illi, quos maximè admiramur, et Romani, ad tollendos ex civitatibus tyrannos nullam ferè virtutem, præter studium libertatis, expedita arma, promptasque manus attulere; cætera omnia in proclivi, inter laudes omnium et plausus, et læta omnia, peragebant; nec tam ad discrimen et ambiguum facinus quàm ad certamen virtutis gloriosissimum atque pulcherrimum, ad præmia denique et coronas spemque immortalitatis certissimam properabant. Nondum enim tyrannis res sacra erat ; nondum tyranni, Christi scilicet proreges atque vicarii repentè facti, cùm benevolentia non possent; cæca vulgi superstitione sese munierant: nondum clericorum malis artibus attonita plebs, ad barbariem ea fædiorem, quæ stolidissimos mortalium infamat Indos, degeneraverat. Illi enim noxios sibi dæmonas, quos abigere non possunt, pro diis colunt; hæc tyrannos nè liceret tollere cùm posset, impotentissimos creabat in se deos; et humani generis pestes in suam perniciem consecrabat. At contra has omnes traditarum diu opinionum, religionum, calumniarum, atque terrorum densissimas acies, hoste ipso vehementiùs ab aliis formidatas, decertandum An nium celebratione dici meruerit. Quos non legum nanimitas ob oculos versatur. Quicquid uspiam libe rorum pectorum, quicquid ingenui, quicquid magnanimi aut prudens latet aut se palàm profitetur, aliitacie favere, alii apertè suffragari, accurrere alii et plana accipere, alii tandem vero victi, dedititios se tradere. Videor jam mihi, tantis circumseptus copiis, ab Herculeis usque columnis ad extremos Liberi patris terminos. libertatem diu pulsam atque exulem, longo intervalls domum ubique gentium reducere: et, quod Triptolema olim fertur, sed longè nobiliorem Cereali illa fragen ex civitate mea gentibus importare; restitutum nempe civilem liberumque vitæ cultum, per urbes, per regua, perque nationes disseminare. Sed nec ignotus plane, nee fortasse non gratus rursum advenero; si sum idem, qui pugnacissimum tyrannorum satellitem, et opinione plerorumque, et sui fiducia insuperabilem antea creditam, cùm nos nostrasque acies contumeliosè lacesseret, et optimates nostri me primùm intuerentur, singulari certamine congressus, adacto convitiantis in jugulum boc stylo, immò suismet ipsius telis, collocavi; et nisi velim tot undique lectorum intelligentium calculis atque sententiis, neutiquam addictis mihi aut obnoxiis diffidere prorsus et derogare, opima spolia retuli. Hæc sine alla vaniloquentia ità esse re vera, vel illud maximè argumento esse potest, quod ego nec sine Dei nutu reor aar-cidisse, quòd, cùm à regina Suedorum serenissima, qua vivit opinor nemo, aut olim vixit, vel optimarum artium, vel doctorum hominum studiosior, honorificè sanè esset invitatus, venissetque et Salmasius et Salmasia, (uter enim horum is erat, uxoris palàm dominatus cum fama tum domi incertum admodum reddiderat,) quo in loco peregrinus magno in honore degebat, ibi eum nostra defensio nihil tale metuentem occupavit. Qua statim à pluribus perlecta, regina quidem, quse et ipsa cum primis perlegerat, de sua pristina benignitate ac munificentia, id solum spectans quod se dignum erat, in hospitem nihil remisit: de cætero, si audita sæpius et que arcana non sunt, licet referre, tanta animorum facta subitò mutatio est, ut qui nudiustertius summa gratia floruerat, nunc penè obsolesceret; nec ità multò post discedens cum bona venia hoc unum in dubio permul tis relinqueret, honoratiorne advenerit, an contemption abierit. Sed neque aliis in locis detrimentum levins fecisse famæ satis constat. Verùm hæc omnia non eò attuli; quò me cuiquam venditarem, neque enim est opus; sed quò id duntaxat latiùs ostenderem, quid initio institui, quas ob causas, et quàm non leves, að agendis Deo Optimo Maximo gratiis potissimum sim exorsus; mihique procemium hoc fore honestissimum atque pulcherrimum, in quo præcipuè, tot argume tis enumeratis, demonstrare liceat, me, haud exper tem licèt calamitatum humanarum, me tamen, resque meas Deo curæ esse; me maximis prope de rebus, t ad patriæ necessaria tempora accommodatis, et civilis vitæ religionisque ex usu maximè futuris, non uno pr populo, nedum uno pro reo, sed pro universo potius hominum genere, contra humanae libertatis hostes, quasi in communi omnium gentium et frequentissimo concursu disserentem, divino favore et auxilio adjutum atque auctum : quo ego majus aut gloriosius quicquam mihi tribuere, neque possim ullo tempore neque co L ·CILE L 119 piam. Eundem proinde immortalem Deum oro, ut consueta ejus ope ac benignitate sola fretus, qua integritate, diligentia, fide, felicitate etiam, fortissimè justissimeque simul facta haud ità pridem defendi, eadem, vel ea amplius, authores ipsos, meque tantis viris ignominiæ causa, non honoris additum ab immeritis opprobriis, atque calumniis vindicare sufficiam. Quòd si est, qui contemni hæc satiùs arbitretur potuisse, fateor tea equidem, si apud eos qui nos rectè nôssent hæc spargerentur: cæteris qua tandem ratione constabit non esse verum quicquid adversarius noster est mentitus? cùm autem, data, quæ par est, opera, à nobis erit, ut quo præcessit calumnia, eodem vindex quoque veritas sequatur, et illos de nobis perperam sentire opinor desituros, et istum fortasse mendaciorum pudebit: si non puduerit, tum demùm, sati contempserimus. Huic interea responsum pro meritis celeriùs expedivissem, nisi se falsis rumoribus hactenus muniisset; dum sæpius denuntiaret, an incudem sudare Salmasium, nova volumina in nos fabricare, jam jamque editurum: ex quo hoc solum est consequutus, ut maledicentiæ pœnas aliquanto seriùs daret: expectandum enim duxi potiùs, ut potiori viribus adversario, integrum me servarem. Sed cum Salmasio debellatum jam puto mihi esse, utpote mortuo; et quemadmodum mortuo, non dicam: non enim ut ille mihi cæcitatem, sic ego illi mortem vitio vertam. Quanquam sunt, qui nos etiam necis ejus reos faciunt, illosque nostros nimis acriter strictos aculeos; quos dum repugnando altiùs sibi infixit, dum quod præ manibus habebat opus, vidit spissiùs procedere, tempus responsionis abiisse, operis gratiam periisse, recordatione amissæ famæ, existimationis, principum denique favoris, ob rem regiam malè defensam, erga se imminuti, triennali tandem mæstitia, et animi magis ægritudine, quàm morbo confectum obiisse. Utcunque sit, si iterum cum hoste satis mihi cognito, si bella etiam posthuma gerenda sunt, cujus feroces ac strenuos impetus facilè sustinui, ejus languentes et moribundos conatus non est ut reformidem. CONTRA INFAMEM LIBELLUM ANONYMUM. Nunc verò ad hoc quicquid est hominis, qui nos inclamat, aliquando veniamus: clamorem quidem audio, non regii sanguinis, ut præ se fert titulus, sed obscuri cujuspiam nebulonis; clamantem enim nusquam reperio. Eho! quis es? homone an nemo? hominum certè infimi, nè mancipia quidem, sine nomine sunt. Semperne ergò mihi cum anonymis res erit? at verò hi regios haberi se vel maximè volunt: miror si regibus sic persuaserint. Regum sequaces atque amicos regum non pudet; quo pacto igitur sunt isti regibus amici? non dant munera ; immo verò libentiùs multò accipiunt: res suas non impendunt, qui ne nomina quidem causae regia dare audent: quid ergò? verba dant, sed nec verba gratis dare suis regibus, vel satis benevoli in animum inducunt, vel satis constantes nomine adscripto audent. Me quidem, & avdpeg ávúvvμot, fas enim sit Græcè quos Latinè quid nominem non reperio, me inquam, cùm vester ille Claudius de jure regio, materia sanè gratiosissima, sine nomine tamen orsus esset scribere, et exemplo possem uti, usque adeò neque mei, neque causæ puditum est, ut ad rem tantam accedere, nisi nomen palàm professus, turpe ducerem. 709 sus. Quid ego in republica palàm videor contra reges, cur vos in regno, vel regum sub patrocinio, non nisi furtim et clanculum, contra rempublicam audetis? cur in tuto pavidi, cur in luce nocturni, summam potentiam, summam gratiam, timiditate invidiosa planè atque suspecta obscuratis? satisne vobis ut præsidii sit in regibus veremini? sic tecti, sic obvoluti non vos meherculè ad asserendum jus regium defensores, sed ad ærarium compilandum fures potiùs videmini venisse. Equidem quod sum, profiteor; quod regibus nego jus esse, vel in regno quovis legitimo pernegare ausim: nemo me læserit monarcha, quin se priùs damnet, tyrannum fasSi tyrannos insector, quid hoc ad reges? quos ego à tyrannis longissimè sejungo. Quantum à viro malo distat vir bonus, tantundem à tyranno discrepare regem contendo: unde efficitur, tyrannum non modò non esse regem, sed regi quidem adversissimum semper imminere. Et sanè qui monumenta rerum percurrit, plures à tyrannis quàm à populo oppressos reges, atque sublatos inveniet. Qui igitur tollendos affirmat tyrannos, non reges, sed inimicissimos regibus, immo infestissimos regum hostes tollendos affirmat. Vos contrà, quod regibus jus datis, ut quicquid libeat jus sit, non est jus, sed injuria, sed scelus, sed ipsa pernicies: venenato isto munere, non salutari, quos supra omnem vim atque periculum fore prædicatis, eos ipsi occiditis; regem et tyrannum idem esse, siquidem idem utrobique jus est, statuitis. Nam si isto suo jure, rex non utitur (utetur autem nunquam quamdiu rex, non tyrannus, erit) non hoc regi, sed viro assignandum est. Quid autem absurdius illo jure regio fingi queat, quo si quis utatur, quoties rex vult esse, toties esse vir bonus desinat; quoties vir esse bonus maluerit, toties se arguerit non esse regem? quo quid in reges dici contumeliosius potest? Hoc jus qui docet, ipse sit oportet injustissimus, atque omnium pessimus: pejor autem quo pacto fiat, quàm si quales format ac fingit alios, talis ipse imprimis fuerit? Quòd si omnis vir bonus, ut antiquorum secta quædam magnificè sanè philosophatur, est rex, pari ratione sequitur, omnem virum malum pro suo quemque modulo tyrannum esse: neque enim magnum, nè hoc nomine intumescat, sed infimum quiddam est tyrannus; et quantò omnium maximus, tantò omnium vilissimus, et maximè servilis. Alii enim suis tantùm vitiis volentes serviunt; hic non modò suis, sed ministrorum etiam atque satellitum importunissimis flagitiis etiam nolens cogitur servire; et suas quasdam tyrannides abjectissimo cuique suorum concedere: tyranni igitur servorum infimi, suis serviunt etiam servitiis. Quamobrem rectè hoc nomen vel in minimum quemque tyrannorum pugilem, vel in hunc etiam clamatorem poterit convenire; qui in hac causa tyrannica cur tam strenuè vociferetur, ex his quæ dicta sunt, quæque mox dicentur, satis liquebit: utì etiam cur anonymus: aut enim turpiter conductus, clamorem hune suum regio sanguini, Salmasium sequutus, vendidit; aut infamis doctrinæ conscientia pallens, aut vita flagitiosus ac turpis, latere si cupit, mirum non est: aut fortassis ità se parat, ut sicubi spem quæstûs uberiorem odoretur, desertis quandoque regibus integrum sibi sit, ad quamlibet etiam futuram rempublicam transfugere; nè tunc དཉྩཱ །ཡོ respota quidem sine exemplo magni sui Salmasii, qui affulgente | conjecit: semper enim in ancillis prolabitur libe lucro captus, ab orthodoxis ad episcopos, à popularibus hominis; hinc summa assiduitate Salmasium capu ad regios, etiam senex defecit. Tu igitur iste è gur- colere, et quoties licuit Pontiam. Nescio an ille com gustio clamator, qui sis non fallis; frustrà tibi ista la- moditate hominis et assentatione captus, an hic optatibula quæsisti: extrabêre mihi crede, neque Plutonis lem excogitasse se conveniendæ eo sæpius Punta ista galea diutiùs te teget: dejerabis, quoad vixeris, me occasionem ratus, prior sermones injecerit de aut cæcum non esse, aut tibi saltem non connivere. Quis Miltonii ad Salmasium. Utut fuit, Morus propagan igitur sit, quod genus hominis, qua spe adductus, qui- dum suscipit Salmasium: et Salmasius quidem the bus illecebris, quibus lenociniis delinitus, ad hanc cau- logicam in ea urbe cathedram sua opera pollicite sam regiam accesserit, (Milesia propemodum, aut Moro; Morus et hanc et aliud insuper suaviculam, Baiana fabula est,) si vacat nunc audite. furtivos Pontiæ concubitus pollicetur sibi. Perca consulendi de hoc opere Salmasium, dies ac notes eam domum frequentat. Jamque ut olim Pyrams in morum, ita nunc repente morus in Pyramum transmutatus sibi videtur, Genevensis in Babyloniem: verùm illo juvene quantò improbior, tantò fortunator, nunc suam Thisben, facta sub eodem tecto copia, libitum est, Pontiam alloquitur; rimam in pariete conquirere opus non erat: spondet matrimonium ; ea spe pellectam vitiat; eodemque scelere, horreo dicere, sed dicendum est, sacrosancti evangelii minister, hospitalem etiam domum constuprat. Ex hor demum congressu, mirum quiddam, et præter solitum naturæ prodigiosum accidit, ut et fœmina et mas etiam conciperet, Pontia quidem Morillin, quod et Plinianum exercitatorem diu postea exercuit Salmasium; Morus ovum hoc irritum et ventosum, ex quo tympanites iste clamor regi surguinis prorupit. Quod quidem primò regiis nostris in Belgio esurientibus pergrata admodum sorbito fuit; nunc rupto putamine, vitiosum ac putridum repertum aversantur. Nam Morus hoc suo futu haud mediocriter inflatus, et Arausiacam factionem totam demeruisse se sentiens, jam integras professiona cathedras spe improba devoraverat, et suam Pontian utpote ancillam et pauperculam, jam gravidam sedleratus deseruerat. Illa despectam se atque delasan querens, et synodi fidem et magistratus imploravit. Sie tandem evulgata hæc res, et conviviis penè omnibas, ac circulis diu risum et cachinnos præbuit. Cade aliquis, et lepidi sanè, quisquis erat, ingenii, hoc dir tichon, Est "Morus" quidam, partim Scotus, partim Gallus; nè tota hominis infamia, gens una, aut regio nimiùm laboraret; homo improbus, et cùm aliorum, tum, quod gravissimum est, amicorum, quos ex intimis inimicissimos sibi fecit, testimoniis quamplurimis infidus, mendax, ingratus, maledicus, et virorum perpetuus obtrectator et fœminarum, quarum nec pudicitiæ plus unquam parcere, quàm famæ consuevit. Is, ut primæ ætatis obscuriora præteream, primùm Geneva Græcas literas docuit; verùm, sæpius licèt nomen suum Græcè Morum discipulis interpretatus, stultum et nequam ipse dediscere nequivit ; quin eo potiùs furore est agitatus cùm tot scelerum esset sibi conscius, quamvis fortasse nondum compertus, ut pastoris in ecclesia munus ambire, atque istis moribus inquinare non horresceret. Verùm haud diu presbyterorum censuram effugere potuit, mulierarius ac vanus, multisque aliis criminibus notatus, multis ab orthodoxa fide erroribus damnatus, quos et turpiter ejuravit, et ejuratos impiè retinuit, tandem adulterii manifestus. Hospitis ancillam quandam fortè adamaverat; eam paulò pòst etiam alteri nuptam sectari non destitit; tuguriolum quoddam intrare hortuli, solum cum sola, vicini sæpe animadverterant. Citra adulterium, inquis; poterat enim quidvis aliud: sanè quidem; poterat confabulari, nimirum de re hortensi, prælectiones quasdam suas sciola fortasse fœminæ et audiendi cupidæ expromere de hortis, Alcinoï putà vel Adonidis; poterat nunc areolas laudare, umbram tantummodo desiderare, liceret modò ficui morum inserere, complures indè sycomoros quàm citissimè enasci, ambulationem amœnissimam ; modum deinde insitionis mulieri poterat monstrare: hæc et plura poterat, quis negat? Veruntamen presbyteris satisfacere non poterat, quin illum tanquam adulterum censura ferirent, et pastoris munere indignum prorsus judicarent: harum et hujusmodi accusationum capita in bibliotheca illius urbis publica etiamnum asservantur. Interea, dum hæc palàm nota non essent, ab ecclesia, quæ Middleburgi erat Gallica, procurante Salmasio, in Hollandiam vocatus, magna cum offensione Spanhemii, viri sanè docti, et pastoris integerrimi, qui eum Genevæ antea probè noverat, literas testimoniales, quas vocant, dum alii non ferendum existimarent, ut homo istiusmodi ecclesiæ testimonio ornaretur, alii quidvis potiùs ferendum, quàm ipsum hominem, ægrè à Genevensibus, et non alia quàm sui discessus conditione, atque illas quidem frigidulas, tandem impetravit. In Hollandiam ut venit, ad salutandum Salmasium profectus, domi ejus in uxoris ancillam, cui Pontiæ nomen erat, oculos nequiter | Galli ex concubitu gravidam te, Pontia, Mori, Sola Pontia non risit; sed nec querendo quicquam profecit; clamor enim regii sanguinis clamorem stupri, et stupratæ mulierculæ ploratum facilè obruerat; Salmasius quoque illatam sibi hanc totique familiæ et in juriam et labem ægrè ferens, seque ab amico et landtore suo sic ludos factum, sic adversario rursus obnoxium, accedente ad priores ejus in causa regia infelicitates forsitan hoc etiam infortunio, haud ità multò post supremum diem obiit. Verùm aliquantò hæc posterios Interim Salmasius, Salmacidis quodam fato, ut enim nomen, ità et fabula non abludit, nescius hermaphr ditum se adjunxisse sibi Morum tam gignendi quum pariendi compotem, quid is domi genuisset ignaras, quod peperit exosculatur; librum nempe istum in que sentit se Magnum toties dici, et suo fortè judicio digné, aliorum certè stultè atque ridiculè laudatum. Itaque * |