66 libentiùs, quàm te ipsum fugis. Frustra: tecum enim | nisi ut quis locum ipsum libri inspiciat : et cur ea de | magis, quàm tecum habitare, apud te esse; neminem re aliquid omnino scripserim, conjectura per se assequi nemo facilè non poterit, cui id modò credibile non sit eum “ob flagitia in Italiam profugisse,” qui religionis ibidem confitendæ periculum toties adierit. Nugaris" deinde multa, et “ machæras et legiones" garris Pontiæ mastigia. Verùm hæc satis risimus: nunc luculentam et insignem calumniam quæso attendite; ut cognoscatis qua fide vel in sacris etiam literis, quas cum summa ecclesiæ ignominia profitetur, versari soleat; quàm nulla isti falsario Ecclesiasta religio sit verbum ipsum Dei sacrosanctum corrumpere, si id commodum sibi fore crediderit. Ego ut refellerem eos, qui grammatistæ aut critico magni titulum et cognomen largiri ineptissimè solent, sic scripseram: Is solus magnus est appellandus, qui res magnas aut gerit aut docet, aut dignè scribit. Quis hac verissima sententia offendatur, nisi grammatista? Quid hic noster professor? id est, inquit, qui res magnas docet, "ut Miltonus de Divortiis," aut dignè scribit “ut Mil-time tonus idem pro Populo, bis magnus." Lepidum sanè interpretamentum, More! et ejusdem planè artificii, quo Evangelii etiam locum illum de divortiis non verbo, sed factis interpretatus es. Licet ob scortationem dimittere vel uxorem vel sponsam: Morus cum desponsata sibi Pontia scortatus est, ergo, licet Moro sponsam ob scortationem dimittere. Vos "O tot Principes, tot Proceres, tot Ecclesiæ, tot Academiæ, quæ hure hominem fovetis et ornatis, vel optatis et exambitis," evocate nunc certatim hunc vobis, quà sacrarum, quà profanarum literarum interpretem tam fidum et religiosum; ut sacras profanare literas apud vos quà actis, quà commentis suis possit. Vel si id minimè vultis, nam doctorem hunc commentitium longè latèque solfecisse jamdiu videmini, date saltem et concedite hoc palpum tumori hominis et gloriola: evocate quæso per literas quàm honorificas ludionem hunc cathedrarium; sed cum hac cautione, si salvi esse vultis, clam interposita, cum hoc urbanissimo interdicto, ut nullo modo accedat. Miros profectò reddet ludos inter tot cathedras, dum professiones et prælectiones et murmura et plausus et Pontias novas sibi somniat. Sed dimitto nune hominem, quia me prope dimittet. Aliò se vertit; imò verò quò se vertat," non habet. Simulat velle nunc de vita et moribus suis causam pro se dicere. Exordiri jam putares hominem, et velle aliquid præfari; cùm in ipso statim præfationis vestibulo, elusa omnium expectatione perorat. Tam tenue se esse argumentum, tam turpe etiam dum reperit, vel ipsa rerum inopia subitò exarescit, vel ipsa fœditate perculsus et quasi sideratus obmutescit: Vultus, vox, latera deficere videntur; animus tamen veteratorius, et ut dixi antea, indurati utroque jamdiu foro veteris et crebri sontis artes non deficiunt. "Quò me vertam ?" quò te vertas, miselle? quis unquam nocens reus demissa barba sordidatus et squalens tam miserabili proœmio deprecatus unquam judices est? quo te, si innocens, si insons, si tutus undique tibi esses, quò te, inquam, nisi ad te verteres ? tecum loquerere, te consuleres, extra te 66 Sestiada sicco pede præterieris, præteribis opinor silentio Tibaltianam quoque illam, et illius nuper domus calamitatem, ubi tu procax in ancillam, proditor in herum extitisti: nam ancillis, ut videtur, quocunque vadis, nullum abs te refugium est. Tacebitur et vidua illa quam tu, solatii tum plenus, nunc inops, cùm de marito recens mortuo velle consolari præ te ferebas, ejus pudicitiam tentasse diceris: Nec dices credo qua domo egredientem te cum scorto intempesta nocte Amsterodami illa mulier vidit; quæ delinita primùm pollicitationibus tuis, mox decepta, novissimè nomen tuum ad presbyteros detulit; qui tuum nomen recipere, quod ob priora facinora ejiciendum ex suo ordine et circumscribendum statuebant, ne aucto scelere, cùm augeri pœna tua non posset, augeretur ordinis infamia, recusarunt. Quid ergo? an quæ fecisses uno cum servo itinera " nocturna illa nempe Hage Leidam "posteris narrares?" ne hoc quidem sat scio, voles: verùm illa servus ipse passim copiosè narrat, et permulta alia præclare abs te gesta: cætera jam tritissima plurimisque per ea loca testibus confirmata. Age vero; post dubitationem sanè miseram quæ te perplexum tamdiu atque suspensum tenuit, post tui fugam, quò tandem fugis? quo ad extremum te recipis? "fidei," inquis," publica monumenta consulamus." Acta tua credo jam publica, quae in bibliotheca Genevensium enumerata centum prope articulis, tuorum scelerum monumenta posteritati "A Geneva exorsus," inquis, servantur. "fabellam nescio quam poetarum authoritate subnixam instituis." Ferax tu quidem sæculum poetarum dicis, qui tot una in urbe, tibique omnes infestos quæraris; nigrum te aliquem oportet esse, ipsoque moro nigriorem, quem tot poetæ oderiut; festivum quoque hominem, qui quorum authoritas testium te jugulavit, eorum nunc poeticam iniquiorem in te causeris. Verùm ista te festivitas nihil in hoc tempore adjuvabit. Permulti sunt in illa civitate viri honestissimi, nonnulli presbyteri, doctores, ministri, nescio an poetæ, qui fabellam tibi hanc in foro agere cupiunt; qui non sua carmina recitare, sed tua crimina pro testimonio dicere parati jampridem sunt. Nemo sic unquam poetam recitantem, ut tu hos omnes contra te testantes et fugisti et fugies. 66 ne quæreres? Sed heu miserum te! discordia tibi tecum gravissima jamdiu est. Nihil tibi invisum Adeone verò singulari impudentia occaluisti, ut institutam in te legitimè accusationem testatissimam, cujus vim atque authoritatem cùm sustinere non posses, discedendi, et veluti in exilium abeundi licentiam exorasti, hanc tu quasi "fabellam nescio quam" eludere et uno verbo leviculo sic amoliri abs te posse, existimes? At "permulti sunt," inquis, " in hoc Belgio, qui me Geneva familiariter usi optimè omnium norunt quàm non ibi nullo in pretio fuerim." Audi igitur quæ sint honestissimorum hominum de te judicia primò Geneva, deinde in Belgio. Duorum verba ipsa ex literis desumpta, in medium proferam. Literæ Genevæ datæ pridiè Id. Octob. 1654. Mirari certè nostrates satis non possunt, ita te interiora ignoti aliàs hominis nosse, tam nativis coloribus depinxisse, ut ne ab illis quidem, quibus familiarissimè usus est, tota hominis histrionia vel certiùs vel feliciùs potuisset adumbrari: unde hærent meritò et ego cum illis, quà fronte àvaioxovrog licet homo et oris improbi, in publicum rursus theatrum prodire sit ausurus. Illud enim summum fœlicitatis tuæ hac in parte compendium, quod non vel ficta vel ignota aliàs hominis scelera attuleris, sed quæ omnium et amicissimorum etiam ore decantata, integri cœtus authoritate et assensu, immo plurium adhuc scelerum accessione luculenter possint corroborari. Et infra. Credas velim vix ullum hîc reperiri amplius, ubi multos annos publico munere, sed cum summo hujus Ecclesiæ dedecore functus est, qui prostituti pudoris homini patrocinium suum vel audeat vel sustineat amplius commodare. Hæc sunt eorum voces, qui penitissimè te norunt: quam turpem tui memoriam Geneva reliqueris, hæ literæ, aliæque benè multæ si proferrentur, docerent. Nunc in Belgio aliisque locis qua fama sis, "quo in pretio," cognosce. Viri probatissimi tibique noti non literas solùm, sed quoniam abs te priùs nominatus, idque in tua causa, atque laudatus est, nomen quoque edam. Is est vir gravissimus Joannes Duræus; qui dum Ottoni sola fide nixus interponit se, mecùmque agit, ut innocentem te scilicet missum facerem, non potest non fateri simul quàm longè alia de te cæterorum penè omnium existimatio, aliusque sermo sit. | 66 tio, ut intelligas, quàm exiguum tibi in aliis presi dium sit, cùm tam exiguum tibi in teipso fuerit. Quod enim potest aliena fides testimonium de te aliis perhibere, cùm tua fides perhibere nullum quod juvet aut cui confidas, de temetipso possit tibi? Et videte quæso quàm dissoluto animo, quam abjecto deseru sui et perfuga ad patrocinium alienæ fidei ab se trans fugiat. Neque vero," inquit, “tempus teram in erum sollicita refutatione, quæcunque tu garris." Lan's te læti animi atque jucundi, nihil tu magis sollicite quam sollicitudinem ipsam vitas. Mea modò "nims sollicita" tibi fuit ad Deum "protestatio:" nune tuam non minùs "sollicitam" putas tuorum criminum refetationem." Atque ego si duntaxat "garrio,” hand multam sanè sollicitudinem tua refutatio desiderahi: Ignavissimus profectò sis, aut malè conscius necesse est, cui tam facilis tuimetipsius defensio, tam gravis et "sollicita" videatur: ineptus planè et ridendus, qui nullum tempus inutilius terere te putes, quàm in es ipso quod ad rem, siquid vides, et ad causam maxime pertineat. Nam "quid proficiam," inquis, " si fabulam hanc penitus retexuero? statim aliam ordieris." Sane quidem difficile id esset nemini; neque de nihilo te unit ista suspicio. Tanta enim tu solus fabularum sylva es, ut ex tuis unius rebus gestis atque nequitiis suppeditare centum triviis atque circulis unde multos in dies rideant satis fabularum unus possis. Atque adeo hujus fabale actum jam quartum peregimus: exit Morus; aliam credo vult personam induere. "Ut semel," inquit, 66 defungamur, quod fuerit Ecclesiæ Genevensis, quod civitatis illius de me judicium hæ docebunt literæ testimoniales, alia occasione datæ." Ita est; ad elogia nume transit sua; actus quintus incipit; nova planè persona, sed eodem tamen subtus latente Moro, prodit cornicula, sed et ea quoque personata: miris nescio quot repente plumis adscititiis atque coloribus ita indutus, ut phœænicopterus nescio quis potiùs, et exornati quiddam monstri simile videatur. Aves Aristophanicas expoliasse hominem diceres; sed mala ave, ni fallor; cum se non jam fabulam agere, sed apologum Esopicum in se verum demonstrare nudatus intelliget. Cùm enim hasce plamas nec tuas esse, More, et partim obsoletas, quæque sua sponte mox defluant, partim falsis coloribus fucatas, partim dolo, malisque artibus surreptas docuero, dubium non est, quin delusus abs te olim grex avium, nunc factus certior qui sis, de repetundis plumis jure tecum sit acturus; et ablato quisque suo, obscoenam sub phenice upupam non deplumem te modò, sed deprgen demum relinquat: Primæ omnium "literæ Genevensi um testimoniales" cristam tibi erigunt: quas illi maltó mallent, sat scio, aut nunquam tibi datas, qualis poste evasisti, aut abs te nunquam prolatas. Semper ego quidem de Genevensi civitate, pro eo ac debeo, honesta omnia et sentire soleo et loqui: religionis cakton purioris, primumque studium, in republica deinde prudentiam, æqualitatem, moderationem, constantian propè admiror; qua se tam arctis finibus, inter vicinos hinc inde potentissimos et imminentes, summa in pace ac libertate per tot jam annos conservat et tuetur: re tiusque in re vix mediocri et meliùs id agit quòd civilis vitæ omnis principium atque finis est, idque populo são 8820 fœliciùs præstat, quàm summis opibus instructi, summis | defendendi sui nullam inveniret, et manifestis in rebus opinione hominum adjuti consiliis reges maximi servientibus præstant suis. De Genevensibus igitur, quod eorum laudem, et existimationem possit imminuere, non est ut quicquam velim aut queam dicere, etiamsi de his literis testimonialibus ea dicerem, quæ et ab aliis dicta olim ipsi fatentur, et ad me recentiùs allata sunt. Sed necesse non est; non dicam igitur qua occasione sint data; propterea quòd ipse non hac, sed "alia occasione" datas esse ait. Non quæram, utrùm summa Ecclesiæ senatusque voluntas honorarium hoc Moro testimonium sua sponte concesserit, an impudentissima hominis postulatio, cùm accusatus gravissimorum criminum nequisset se defendere, ab iis duntaxat abstulerit qui Ecclesiæ pastorumque communi existimationi perperam metuentes, amandare ab se hominem quoquo modo malebant, quàm hæc publico judicio severiùs spa perquiri, nec sine offensa fortassis infirmiorum palam #pagitari. Non dicam, id quod multi tamen dicunt mihique confirmant, nec conventu frequenti, nec solito La conveniendi die datas hasce literas: ne id quidem dicam scribenti adstitisse Morum; unde illud fortasse “tralatitium," et "exambire" ex elegantiis Mori selectioribus tam in promptu erant ; et "rupta concionante Moro subsellia, gemmæque illæ clarissimæ ;" quæ omnia usque eo vel cupiditatem scribentis vel judicium non grave significant, ut non solùm nimio laudandi studio laudes ipsas corrupisse, quod vitium ab eo qui to[tius nomine Ecclesiæ scripsit, quam maximè abesse debusit, sed indignissimum ornare dum studet, non tam vivum decorare, quàm mortuum et putentem illis odoribus differtum funerasse videatur. Non dicam denique illa nomina in conventu subscripta non esse, circum vicos cursasse Morum, et pastores domi singulos adortum, quo sibi faciliùs hasce subscriptiones expugnaret; propterea quòd erant in conventu qui reclamare, qui intercedere, qui obsistere non desinebant, qui sese non audiri graviter conquesti sunt. Nihil horum dicam; quod nonnulli tamen dicunt, etiam qui illo tempore Geneva rebus illis omnibus interfuere; multi aliis in locis "Deum hominumque fidem implorantes atque jurati" nulla se" simultate, sed officii" religione commotos, hæc dicere: adeoque illis literis fidem se adjungere non posse; quorum inter primos virum sanctissimum Fredericum Spanhemium, theologiæ professorem et pastorem reverendum fuisse intelligo: Hoc solùm dico, hasce literas, quod idem de literis reverendissimi viri Joannis Deodati est dicendum, ante sexennium datas, multis postea maleficiis ab ipso Moro obliteratas jampridem esse et antiquatas. Nondum increbuerat Claudia, nondum hortus, et illa, ad Claudiam nescio an cum Claudia, Mori suavissima cohor Per tatio: -Poma alba ferebat, Id quod viris proculdubio integerrimis et honestissimis, barum literarum subscriptoribus, quin imposuerit non dubito. At postquam illa cum muliere, primò ancilla, deinde nupta, occultari diutiùs consuetudo istius nefaria non potuit, factus iterum reus, cùm honestam rationem teneretur, fractus jam animo, atque id maximè veritus, si judicium fieret, nequid in se gravius consuleretur, quo ipso die pronuncianda de se sententia presbyterorum, deinde magistratuum erat, judicium declinat, licentiam abeundi petit. Illi necessitatem hanc rati se hoc modo effugisse, quam impositam sibi minimè volebant, ut Ecclesiæ ministrum tantorum scelerum damnare, et in homine Ecclesiastico tam triste exemplum statuere cogerentur, libenter assensere. Petit insuper literas impudentissimus homo commendatitias. Id verò postulare ab judicibus suis reum indignè ferentes, prorsùs recusant: ita bonus ille tabellarius permanere sine literis illa in urbe, omni munere exutus, circiter decem menses coactus est: Etesiis credo sacrificans, ut aliquam saltem auram commendatitiam impetrare aliquò posset: Donec multi gravissimi viri ne moram quidem ejus illa in urbe ferendam rati, rursus rem adducere in judicium cœperunt. Id autem cùm ad novas lites, et, ut supra dixi, offensionem infirmorum spectare videretur, consultius tandem visum est, quoquo modo hominem ablegare: rursus itaque dant literas ; "non frigidulas," quod antea dixisse me queritur, sed, quod nunc dico, frigidissimas; non ut commendare cuiquam mortalium, sed amandare ab se hominem plane viderentur. Hoc si ita non est, More, postulo mihi respondeas, cur superiores illas Genevensium literas, haud uno nomine jam obsoletas, quæque recentiora facinora tua à me tibi potissimùm objecta, ne attingunt quidem; quæ ego vix attigi, ut minùs mihi comperta, " blasphemias" nempe" tuas in Spiritum Sanctum," aliaque opinionum monstra uberiùs commemorant, cur et illas in quibus parùm sibi de te credi à plerisque subscriptores tui queruntur, cur, inquam, illas utrasque in medium protuleris, has novissimas de medio removeris ? Cedo proximas hasce literas post alteram in te accusationem illam gravissimam ab aliis ægerrimè, ab aliis facilè, sed eodem tui removendi animo ab omnibus concessas. Sapies opinor, non exhibebis; non delectant te istæ literæ ; ex quibus mutatam de te Genevensium opinionem, refrigerata amicissimorum studia manifestò perspicere possimus; eosque his literis non te laudatum, sed ab se, dummodo longissimè remotum, quasvis in terras exportatum cupiisse. Hæc Mori fides publica est; qua se in Ecclesiam credere, quàm in Spiritum Sanctum planius facit. Quæ reliqua à me dicta in eum sunt neque diluit, neque refellit, ne oppugnat quidem. Sed quoniam, Vlacco fidejussore, tomum insuper alterum fidei publicæ promittit, in quo "virorum aliquot insignium, senatusque et ecclesiæ Midelburgensis, et Amstelodamensis testimonia" dicentur, dum volumen illud, cudendum, puto, in Gallia, excudendum Hage-Comitis à Vlacco expectamus, aut ne expectamus quidem, visum est de toto hoc genere testimoniorum pauca disserere. Magnum ego ornamentum quidem virtutis testimonium publicum esse fateor; argumentum perinde certum atque firmum longè abest ut existimem; nam ut illud omittam quòd virtutis multo difficilior quàm nummorum spectatio est, hoc sanè constat, privatorum privatos mores, et præsertim vitia ad aures gravissimas, tot alioqui negotiis occupatas, rarissimè perferri. Et | etiam commendatione improbissimam. Cogitent, qu testimonium publicum tam qui petunt, quàm qui dant, celari adversarios nostras maculas putant oportere, non boni juxta malique ferè sunt; et petunt quidem malicelando sed eluendo maculas purgari: celando apparere sæpiùs quàm boni, falsa specie proborum induti. Ut multo manifestiùs, et majorem indies fœditatem contraquisque optimus est, ita minimè testimonio eget alieno: here. Postremò viderint, ne Ecclesiastas hujusmodi neque enim facit quicquam vir bonus ut noscatur, seipso amovere ab Ecclesia tamdiu negligant, donec ipsa Econtentus. Si commendato est opus, virtutem semper clesia cum Ecclesiastis unà amoveatur. Sanè cum apud se habet commendatricem optimam; si defenso, apostoli præceptum de Episcopo notissimum sit, eum obtrectationibus nimirum et calumniis haud rarò appe- ab extraneis etiam bonum habere testimonium oportet, titus, eandem circundat sibi integritatem suam, et in- quid adversariis lætius aut triumphandum magis potest victam rectè factorum conscientiam; quo veluti muni- accidere, quàm cùm legerint atque audierint, qui ma mento atque præsidio firmissimo, improborum hominum levi atque incerta, sed constante fama, summèque emet impetus vanos excipit, et tela frustratur. Contrà sentiente, multis testibus, multis in locis flagitosas hic noster omnia: non enim virtutem, sed opinionem atque nefarius compertus sit, eum quasi Ecclesiæ lduntaxat ejus integumentum vitiorum, sibi compara- men unicum et ornamentum collatitiis presbyteror verat: ut retectus, ut deprehensus, abscondere diutiùs laudibus, et multiplici commendatione publica decorari improbitatem suam non potest, exors ipse fidei et nau- Quod hostibus nostris gaudium ne diuturnum sit, profragus ad alienam fidem se confert: quorum oculis videri non alia ratione potest, nisi siquis poterit exantea servierat, eorum nunc manus commendatitias emplo, reque ipsa demonstrare, nullum esse pestibus implorat; et singulari quadam atque inaudita hactenus hujusmodi in Ecclesia reformata consistendi locum: impudentia, quorum judicium experiri non audet, hæc testimonia, has laudes tum olim datas, cùm is, cœì eorum postulat testimonium. Proptereà quòd meamet dabantur, longè alius affectaret videri, atque esse nume ipsius sententia damnatus turpissimè discedo, quòd perspicitur, ipsum nunc irritas et nequaquam suas sententias vestras horreo atque defugio, "literas" usurpasse sibi fraude pessima; et amicorum de se elegia quæso date innocentiæ, pietatis, pudicitiæ apud vos suo ipsius vitio abrogata, non ad vilissimas merces inmeæ,"testimoniales." Si hæsitatur, si ambigitur, si ad volvendas, quo fato mala scripta solent ferè perire, aliis denique reclamatur rei vehementissimè commotis, sed ad fœdissimas flagitiorum ipsius sordes integenquò non demittit se? quo non descendit? circumcur- das, pro involucris abusum esse. Ego certe in priore sare, ambire, prensare, obtestari, et quò adire non au- illa defensione, et publicè jussus et privatim læsus, nisi det, eò amicorum allegationes dimittere. Aguntur siquam dicendo peperissem mihi honestam existimafortunæ hominis, agitur caput, existimatio, immò Ec- tionem, eam silendo amittere, et quasi vacuam possesclesiæ, totius et sacri ordinis existimatio agitur. Ex- sore, occupandam mendaciis et opprimendam relinpugnantur multi, partim fatigati, partim inducti, partim quere maluissem, et patriæ, et mibi simul, cum uns veriti nequid istius ignominis in publicum redundaret, eademque causa esset, communem operam summo partim delictis ignoscere, literato parcere, laboranti studio impendi. Nunc accusatis graviter ab eodem consulere suæ bonitatis esse arbitrati. Ita tandem quasi immeritum et innoxium hominem per calumnias victor iste laureatas literas aufert; ita emendicata et mendacia infamassem, ut impudentiam illius redarquovis tempore vel occasione, non jam testimonia de se guerem, innocentiam tuerer meam, et siquid vel antes publica, quæ si fuissent ipse abolevit, sed sua de pub-jam dixi commodè, vel in posterum quod ex usu lico reportata spolia ad coronam venditat; nec tam dicturus sum, si non doctrinæ et ingenii laudem, fr laudes videtur suas, quàm pœnitentiam publicam cir- mam saltem integram, et colendæ veritatis fidem afferre cumferre. Quem enim non pœniteat præconem sese possem, ad contentionem hanc per se minimè gratam, laudum ejus fuisse, qui ad omnes postea libidines tam sed necessariam tamen, denuo descendi. Neque verò turpem sui auctionem fecerit: nunc ejusdem sese man- est, si hæc non essent, cur hujus operæ aut pœnitere gonem fieri, qui servus omnium nequissimus ministrum me, aut pigere quenquam alium, si ni conscium sibėse licitanti cuivis Ecclesiæ ex hac laudum catasta ven- met, debeat. Sanè improbos vituperare, et bonos landibiliorem, et sacrarum literarum miseris emptoribus dare, quandoquidem hoc præmii nobilissimi, illud pœnæ venalem se pretii quantivis professorem profitetur. gravissimæ rationem habet, et æquè justum et justitie Nam viderint per Deum immortalem, qui ex istius vel propè summa est: quin et ad vitam benè instituendam commendatione vel impunitate ignoscentes et bonos par fere momentum utriusque cernimus. Ita denique haberi se postulant, ne ista bonitas in malum desinat; cognatæ inter se hæ duæ res sunt, unoque et eodem viderint ne ipsis bonis fraudi sit. Cùm necesse sit, opere absolvuntur, ut improborum vituperatio, probe serpat latiùs, serpat ocyus ista contagio pastoris in rum dici laudatio quodammodo possit. Verùm ut jas gregem, doctoris in scholam; atque in ipsos fortasse et ratio atque usus utrobique par sit, non itidem est par bonorum istorum liberos, qui sophiste huic errabundo gratia: nam qui alterum vituperat, duarum is et infami in disciplinam traduntur. Viderint ne tot tempore gravissimarum rerum onus atque invidian pigmentis illita atque ornata turpitudo, tanta bonarum sustinet, et accusandi alterum, et de se benè sentiendi. laudum jactura atque dispendio dealbata labes, spem Itaque laudant facilè nune boni, nunc mali dignos faciat et aliis, eamque mentem injiciat, posse se quoque juxta atque indignos; accusare nemo liberè atque i tutissimo boc exemplo, eandem scholis, eandem eccle- trepidè, nisi solus integer, vel audet vel Nos potest. siis inferre personam, sine suo periculo cum summa qui adolescentes tot sub magistris exudare in umbra eloquentiam solemus, vimque ejus demonstrativam in vituperatione haud minùs, quàm in laude arbitramur esse positam, tyrannorum antiqua nomina fortiter sanè ad pluteum concidimus. Et Mezentium, si fors ferat, putidis rursum antithetis enecamus; aut Agrigentinum Phalarim tristi enthymematum mugitu, quàm in suo tauro, exquisitiùs torremus. In xysto nimirum aut in palæstra, nam in republica plerumque tales adoramus potiùs et colimus, et potentissimos et maximos et augustissimos appellamus. Atqui oportuit aut non in ludicro primam ferè ætatem umbratiles consumpsisse, aut aliquando cùm patriæ, cùm reipublicæ est opus, relictis rudibus, in solem ac pulverem atque aciem audere; aliquando veros lacertos contendere, vera arma vibrare, verum hostem petere. Parte alia Suffenos et Sophistas; alia Pharisæos et imones et Hymenæos et Alexandros, veteres quidem illos, multo mucrone insectamur: hodiernos et in Ecclesia redivivos collatis elogiis laudamus, professionibus et stipendiis et cathedris, incomparabiles videlicet et doctissimos et sanctissimos viros, ornamus. Ad censuram si fortè ventum est, sicui fortè persona et speciosa pellis detrahitur, si turpis introrsum, | immò verò si palam atque apertè facinorosus arguitur, sunt qui hunc malint, nescio quo studio, quove metu adducti, testimoniis publicè defensum, quàm animadversione debita notatum. Mea ab his fateor, quod aliquoties res ipsa jam docuit, satis longè disjuncta ratio est: ut siquid adolescens in illo otio literarum vel præceptis doctorum vel meis lucubrationibus profeci, id omne ad usum vitæ generisque humani, siquid tam latè possem, pro infirma parte mea conferrem. Quod si etiam ex privatis nonnunquam inimicitiis delicta publica animadverti et sæpè corrigi solent, et adversarium nunc non modò meum, sed penè omnium communem, hominem nefarium, reformatæ religionis et sacri maximè ordinis opprobrium, literatorum labem, juventutis perniciosissimum præceptorem, immundum in sacris Ecclesiasten, impulsus omnibus causis justissima vituperatione prosecutus sum, eo necne cum fructu, quo oporteat, viderint illi, quorum potissimùm interest exemplum in isto edere, me quidem spero (cur enim diffidam?) rem nequo Deo ingratam, neque Ecclesiæ insalubrem, neque reipublicæ inutilem præstitisse. AUTHORIS AD ALEXANDRI MORI SUPPLEMENTUM RESPONSIO. HANC ego defensionem meam cùm ante duos menses hactenus parassem, ne consumptum fortè biennium alterum in se profligando clamitet Morus, tanto cum desiderio Supplementum illud fidei publicæ contra me promissum expectabam, ut nihil mihi longius videretur. Didiceram enim ex Vlacco perorante, recessisse quidem in Galliam Morum, non tamen quiescere: sed vel diffisum viribus Genevensium attritis, vel quòd manu tam exigua vix satis sibi instructus ad decernendum uno prælio videretur, novum contra me exercitum, et quod mirandum sit, Medioburgicorum et Amsterodamensium in Gallia conscribere : Consules etiam et Scabinos magna cum manu signisque infestis adventare. Serò tandem erepsere nove copiæ; sine quibus prima acies, opinor, labare atque dehiscere videbatur. Sed cur tam serò, cur ab extemporali homine tam tardè advenerint siquis miratur, erant scilicet literæ quædam mortuorum longo situ eruendæ; erant quoque subsidia hæc consularia tam gravis armaturæ, mira itinerum ratione ex Gallia," teste Vlacco," transmittenda :" Quid si etiam ibidem conficienda? quibus cùm ipse Vlaccus, homo æquissimus, ut habeatur fides non postulet, sed quod æquum et justum cuique videbitur," id ut "judicetur," sic omnino faciamus. "Sufficit Vlacco," Supplementi hujus collectitii legato, lectorum" curi 14 46 ositati," non incredulitati "satisfecisse," nempe fidei Pro |