Page images
PDF
EPUB

structæ in promptu erant, si eas carie potius corrumpi | inde posse facilè evelli. Et quanquam postea par otiosas domi voluissemus, quam ad ulciscendum Ang-quædam et commercium in Europa fuit (quamvis ejuslorum, quidni etiam dicam, Indorum sanguinem, ab modi nunquam ut Anglorum quisquam suam profteri Hispanis tam injustè tam inhumanè totiesque fusum, religionem in Hispanica ditione, aut sacra Biblia haillis in locis usui esse: quandoquidem "Deus fecit ex bere domi, ne in navi quidem ausus fuerit) in Occidenuno sanguine totam gentem hominum ut habitaret tali tamen India Hispanus nunquam ex eo tempore, super universa superficie terræ, definitis præstitutis aut pacem esse aut commercium est passus; etiamsi in temporibus, et positis terminis habitationis eorum." | illo fœdere Henrici octavi regis Angliæ, cum Camis Et certè Deus, quocunque id tempore, cujuscunque id quinto imperatore anno millesimo quingentesimo quimanu administrandum sit, tanti sanguinis innocentis-dragesimo secundo de utraque illa re disertis verkas simi, tantarum cædium, quibus tot millia Indorum ab Hispanis tam barbarè occisa sunt, tantarum denique injuriarum, quibus illæ gentes miserè sunt ab iisdem vexatæ atque oppressæ, certissimas aliquando pœnas repetiturus est.

convenisset; in quo fœdere nominatim pax atque liberum commercium inter utrosque et utrorumque popuks per omnem alterutrius ditionem, portus, et territoria quæcunque sancitum est, sine ulla Occidentalis Indie exceptione, quamvis illam tunc temporis imperator ille obtineret.

Quod autem ad articulum pacis per universum terrarum orbem colendæ, is quidem articulus in omnibus pacis fœderibus, quæ inter utramque gentem unquam extitere, dilucidè continetur, neque ulla de commercio ullo in fœdere exceptio habetur ante illud anni mil-!

mum anni millesimi sexcentesimi trigesimi bac de re per omnia consentit. In quibus duobus proximis federibus, per omnes atque singulos utriusque imperii fres commercium convenit, "Quibus in locis ante bellum” inter Philippum secundum Hispaniæ regem, et Elizabetham Angliæ reginam" fuit commercium juxta et secundum usum et observantiam antiquorum fæderum et tractatuum ante” id tempus initorum.

Hæc ipsa fœderum verba sunt; quæ rem dubiam relinquunt, atque ita rex Jacobus pacem cum Hispaus quoquo modo conficere satis habuit, cùm eandem de pace tractationem resumeret, quæ paulò antè mortem Elizabethæ inchoata fuerat, in qua etiam tractatione suis illa deputatis inter cætera mandaverat, ut de commercio libero in Occidentali India habendo instanter agerent.

Verum ad communem bominum inter se necessitudinem, quæ fraterna sanè est, quæque facit ut gravissimæ et atrocissimæ quorumvis mortalium injuriæ ad reliquos omnes pertinere quodammodò videantur, necesse non est ut recurramus: cum ipsorum hominum nostrorum factæ cædes ac spoliationes satis causæ quamobrem à nobis illa nuper expeditio suscepta sit, satis-lesimi sexcentesimi quarti, cum quo fœdus illud postreque justam vindicandi materiam dederint: ut nequid præterea nostrarum in præsentia rationum, ut ne in futurum etiam nostram ipsam sociorumque incolumitatem, eorum præsertim qui orthodoxam religionem colunt, consideremus; ut alias denique causas, quæ illam nobis expeditionem suaserunt, quasque nunc sigillatim enumerare consilium non est, omittamus: cum non causæ singulæ, sed ipsius rei jus atque æquitas declaranda nobis proponatur. Quod ut clarius faciamus, et generatim dicta particulatim explicemus, ad præterita referre oculos paulisper oportebit: quæque inter Anglos atque Hispanos transacta sint, quo statu res eorum utrinque, ad se mutuò quod attinet, fuerint, ex quo et perlustrata primò Occidentalis Indiæ ora, et reformata religio est, strictim percurrere. Quæ duæ res maximæ, cùm eodem ferè tempore accidissent, permagnas ubique conversiones orbis terrarum rebus attulere; ad Anglos præsertim et Hispanos quod spectat, qui diversam ab eo tempore et penè contrariam res suas agendi rationem secuti sunt. Tametsi enim rex proximus, ejusque pater, adversis fermè totius populi Anglicani studiis atque sententiis, duo fœdera cum Hispanis quoquo modo sarserunt, diversi tamen illi utrorumque sensus ac studia ex diversa religione nata, perpetuæque in Occidentali India controversiæ, et Hispanorum simul, dum suis illic thesauris metuunt, suspiciones de Anglis ab initio conceptæ, cum hujus reipublicæ conatus in assequenda æquis atque honestis conditionibus pace inutiles nuper reddidere, tum præcipuas re vera causas Philippo secundo præbuere, ut, regnante Elizabetha, antiquum illud diuque inviolatum fœdus, quod huic genti cum majoribus ejus, tam Burgundici quam Castellani generis intercesserat, rumperet, et illato illi reginæ bello, nationem hanc totam subigendam sibi proponeret, idque ipsum anno supra millesimum quingentesimo octuagesimoque octavo (dum interea de pace stabilienda agebatur) omni impetu aggrederetur: quod quidem in Anglorum animis necesse est adhuc altè residere, neque

Verum rex Jacobus (qui pacis cum Hispanis faciendæ admodùm erat cupidus) ita istam clausulam reliquere contentus erat, ut utrique parti eam suo modo interpretandi facultas esset; quanquam si illa verba. "usus et observantia antiquorum fæderum et tractatuum," sic intelligenda sunt (ut par est) juxta et seendum id quod jure fieri debuit, non juxta et secundum quod ex parte Hispanorum ad manifestissimam eorus violationem factum est, quæ Anglis querimoniarum, utrisque dissidiorum materia perpetua erat, ex ipsis antiquorum fœderum disertis verbis clarissimum est, per omnem Hispanorum ditionem, quæcunque illa esset, tam commercii quam pacis jus Anglis fuisse.

Cæterùm si antiqua fœdera et pactiones servant ratio ab corum manifesta violatione petenda est, babent Hispani obtentum aliquem sic interpretandi illam in postremis fœderibus clausulam, quasi commerc illis in locis exciperet. Et tamen ad dimidiam usque illius temporis partem quod inter supradictum fœdis 1542, et initium belli à Philippo secundo contra Elizabetham suscepti intercessit, quantum ipsis ex rebus gestis intelligi potest, hand minus permiti illis in locis quam prohiberi commercium apparet. At

posteaquam Hispani commercium omnino recusarunt, à permutandis mercibus ad alternandos ictus ac vulnera deventum est, tam ante bellum inter Philippum et Elizabetham ortum, quam post pacem ab Jacobo rege anno 1604 factam; alteramque ab ejus filio anno 1630, ita tamen ut hinc commercium per Europam non interpellaretur; tametsi nunc primum Hispaniæ rex, post hanc nuper nostrarum rerum retentionem, eorum locorum controversias ad hæc etiam Europæ loca propagandas interpretatus est.

Verùm neque in foederum interpretatione, neque in jure commercii ex illis fœderibus, aliave ratione habendi insistimus; quasi in iis fundamenta hujus dissidii jacienda necessariò sint, cum id clarissimis atque evidentissimis rationibus nitatur, quod statim planum faciemus. Sunt tamen ejusmodi nonnulla, quæ, etsi bellum iis fundari non ita necesse est, possunt, neque injuria, impedimenta esse sanciendæ pacis, aut instaurandi saltem foederis, in quo ea non conceduntur, vel quæ in prioribus pactis concessa sunt, vel non immeritò expectari queunt. Quod etiam pro responso esse potest ad id quod quæritur, quare, quandoquidem antiqua fœdera cum aliis omnibus populis redintegravimus, idem cum Hispanic rege non fecimus; neque continuò nos in conditionibus fœderis dextrum ejus oculum, multoque minùs ambos (quod objicitur) ejus oculos postulasse, si crudelissimæ inquisitioni obnoxii esse, ubi commercium permissum est, noluimus, dandum que nobis commercium institimus, unde, neque per antiqua fœdera, neque communi jure, excludendi sumus. Tametsi enim rex Hispaniæ id sumpsit sibi ut nobis commercii leges finesque præscriberet, Romani pontificis lege quadam fretus, qua is omne commercium cum Turcis, Judæis, aliisque infidelibus vetat,* eoque nomine etiam pacis tempore naves ejus bellicae aliis etiam in locis præterquam in India Occidentali nostras naves ceperunt et expilarunt, et quanquam simili papæ authoritate ejusque donationis titulo jus in Indos sibi vendicat, perinde quasi sibi jure essent subjecti, etiam illi, qui neque in potestate neque in fide ejus sunt, nos tamen authoritatem ejusmodi nullam neque in papa, neque in Hispaniæ rege agnoscimus, ut possit vel Indis jus libertatis suæ, vel nobis concessum naturæ gentiumque legibus jus versandi cum illis, et commercium habendi adimere, cum iis præsertim, ut supra diximus, qui in potestate ac ditione regis Hispania

non sunt.

Alterum impedimentum renovandi fœderis cum Hispauis manifestum est atque insigne, nec non ejusmodi, ut legatis ac ministris publicis in Hispanicam ditionem vel de amicitia vel de alio quovis inter utram

Gulielmus Stephanus Bristolensis, aliique mercatores aliquot Londinenses anno 1606 et 1607, cùm per oram Mauritaniæ tribus cum navibus Commercium cum illis populis haberent, Hispaniæ regis naves, quæ per illa litora pradabantur, eas nactæ in Saphio et Sanctæ Crucis statione, dum in anchoris ibi stabant, diripuerunt; hac sola ratione reddita, "Nolle regem dominum suum cum infidelibus commercium permittere:" quorum damna amplius duobus millibus librarum æstimata sunt. Hoc constat ex literis parlamenti, prolocutoris manu obsignatis, ad Hispaniæ regem mense Januario 1650, his verbis; "Majestatem tamen vestram rogatam volumus insistimusque, uti justitiæ publicæ tandem satisfiat super crede Antonii Ascham residentis nostri flagitiosa, eo magis quod post istius modi facinoris auctores merito supplicio affectos, in aulam vestram regiam oratorem nostrum non dubitabimus delegare, ea expositurum quæ non minus majestati vestræ poterunt inservire, quain rei nostræ publicæ. Ex adverso, si nos sanguinem illum tot circumstantiis insignitum inultum pateremur, coram Deo unico liberatore perennique miseriCordiarum nostrarum fonte, et coram natione Anglican participes nos Fore criminis necesse est; Præcipue si alium adhuc Anglum in illud veli

que rempublicam negotio missis, fiduciam omnem incolumitatis præcidat, ubi rex opinionibus ejusmodi obstrictus est, ut per eas legatis et ministris publicis, ne in summo vitæ periculo versentur, incolumitatem à sicariis præstare non possit: quorum jus, ut principum rerumque publicarum usus inter se, et amicitia conservetur, gentium jure semper inviolabile est existimatum, iisque asylis multo sanctius, quorum privilegia (authoritate pontificis et Romanæ ecclesiæ fundata) adhibita hactenus fuere ad eludendam vim legum atque justitiæ, quam exequendam subinde poposcimus in interfectores Dom. Antonii Aschami, qui idcircò missus ab hac republica in Hispaniam fuit, ut usum et amicitiam inter utramque gentem procuraret ac stabiliret. Cujus barbaræ cædis nulla satisfactio, nullum supplicium neque sumptum est, neque impetrari unquam potuit, quamvis à parlamento postularetur, cjusque nomine a concilio status vehementer ac sæpius esset flagitatum. Quod quidem fœderis inter utramque gentem renovandi continuatum hactenus impedimentum atque justissimum fuit, immò verò (pro eo quod ab aliis nationibus factitatum est) justa belli causa censeri potuit.

Quod autem ad controversias in Occidentali India exortas, cum tam in ipsa continente quam in insulis coloniæ nobis quoque sint Americanæ, easque jure non deteriore, immo meliore possideamus quam Hispani suarum ullas obtineant, parique jure ea maria navigare nobis liberum sit, sine ulla tamen causa, nulla prorsus injuria læsi (idque ubi de commercio controversia nulla versata est) tamen perpetuò colonias nostras hostiliter invaserant, nostros homines interfecerunt, naves ceperunt, bona diripuerunt, ædificia stationesque vastarunt, nostros populares captivos in servitutem abduxerunt; atque hæc facere non destiterunt ad illud usque tempus in quo hanc nuper ex peditionem contra eos suscepimus. Ob quam causam, contra quàm antehac in hujusmodi occasione fieri consuevit, ubique ferè ditionis Hispanicæ naves nostras negotiatoresque omnes retinuerunt, eorumque bona proscripserunt; adeo ut, sive ad Americam, sive ad Europam oculos convertamus, belli authores ipsi soli existimandi sunt, quæque ex eo cædes atque incommoda sequi poterunt iis omnibus causam ipsi præbuisse.

Exempla perpetuæ crudelissimæque hostilitatis in Occidentali India, etiam pacis tempore ab Hispanis in Anglos edita, et ab anno 1604, cum ab Jacobo rege coagmentata pax est, usque dum rursus bellum erupit, et ab ea pace quæ anno 1630, proximè facta est, ad hanc usque diem permulta sunt perque inhumana et cruenta: pauca attulisse satis habebimus.

mus regnum mittere, ubi fas est impune trucidari. Nos vero tanti æstimamus majestatem vestram, ut non facile simus credituri potentiam vestram regiam in ditionibus ipsi subjectis alienæ cuipiam potentiæ subjectam

esse.

I Navis quædam Ulyssis nomine insignita, cum per oram Guianæ mercaturam faceret, et mercatores ac nautæ adducti fide ac jurejurando Berrei illius loci prætecti, in terram exissent, eorum tamen triginta capti et in custodiam traditi sunt: scribit deinde ad mercatorem præfectus se quidem triginta ex suis nautis cepisse, ideo quod nonnulli exteri, qui mercandi causa illuc appulerant, viginti millibus ducatis ipsum fraudaverant; quos nummos si sibi misisset, remissurum se ei omnes suos juravit, et commercii potestatem facturum. Mercator partim numerato, partim mercium æstimatione optatam ei summam nittit: quam cum præfectus Berreus accepisset, alligatos ad arbores illos homines triginta strangulari jussit, excepto solo chirurgo qui ad sanandum præfecti morbum asservatus est. Hæc redemptio aliis cum damnis ibi datis septem millibus librarum æsti mata est.

Simile quiddam navi alteri, cui nomen The Ayde. factum est a Lodovico Fajardo captæ, obtentu amicitiæ; hæc item cum bonis publicata est, omnesque naute ad triremes abducti; ubi nonnulli fustibus ad necem pulsati sunt, quòd remigium recusassent. Quæ navis et bona, Hispanis ipsis æstimantibus, septem millibus librarum æstimata sunt.

Post factam pacem anno 1605, navis Maria dicta, | ipse crudeliter habitus, et ad triremes missus. Unde Ambrosio Birch magistro, ad septentrionalem Hispa- amplius duo mille et quingentæ libræ sunt amissæ, niolæ oram in Occidentali India mercaturas faciebat; magister, cum à sacerdote quodam patre Joanne, sic enim nominabatur, cum sex sociis, tuti et liberi commercii promissis allectus esset ut in terram videndarum mercium quarundam causa egrederetur, et Hispani duodecim ad Anglicanas merces inspiciendas in navem ascenderent, dum Angli suas merces ostendunt nibil doli metuentes, dante signum ab littore sacerdote, Hispani, educta quisque sica, omnes in navi Anglos jugularunt, præter duos duntaxat qui in mare desiluerunt; cæteri in terra exquisitis cruciatibus necati sunt; magister ipse exutus vestibus et ad arborem alligatus, nudus muscarum morsibus expositus est ; ubi post horas viginti Nigrita quidam, audito hominis ejulatu, accedens, jam antè moribundum lancea transfixit: navis hæc cum mercibus quinque milibus et quadringentis libris æstimata est.

Alia navis, cui nomen Arcuariæ, eodem anno ad Sanctum Dominicum capta est, nautæque omnes interfecti: hæc navis mille trecentis libris æstimata est.

Alia navis dicta Amicitia Londinensis, cum navigio suo, à Lodovico Fajardo, classis regiæ Hispaniensis navarcho, capta est, navis cum bonis omnibus publicata, mercatores ac nautici in mare demersi, præter unum puerum, qui ad serviendum est servatus: hæc navis cum navigio quinquies mille et quingentis libris æstimata est.

Ex alia navi, cui nomen The Scorn, cum omnes nautæ, Hispanorum dejerationibus confisi, in terram egressi essent, omnes tamen alligati ad arbores et strangulati sunt. Ubi mercatores et navem et bona omnia amiscrunt, mille quingentis libris æstimata.

* Anno 1606 navis, cui nomen Neptunus, ad Tortugam ab Hispanorum navibus prædatoriis capta est, quatuor millibus et trecentis libris æstimata.

Eodem anno navis alia, quæ Alauda nominata est, a Lodovico Fajardo capta, et cum toto onere publicata est; quæ quatuor millibus quingentis et septuaginta libris est æstimata.

+ Navis alia, cui nomen Castor et Pollux, ab Hispanis ad Floridam capta est, qui et eam publicarunt, nautasque omnes vel necaverunt, vel in servitute retinuerunt, nihil enim de iis postea est auditum: hæc navis cum suo onere quindecim mille libris æstimata

est.

Anno 1608, navis Plimoutbensis Richarda nominata, cujus præfectus erat Henricus Challins, domini Pophami, summi Angliæ justiciarii, Ferdinandi Gorges, ordinis equestris, aliorumque sumptibus instructa, ut Virginiam peteret, ad australem Canariarum insularum partem vi tempestatum delata, cum indè cursum ad destinatam oram tenuisset, sub latitudine 27 graduum in undecim naves Hispanicas ab Sancto Dominico redeuntes fortè incidit; quæ ipsam ceperunt, et quanquam præfectus navis diploma regium protulit, quo se expediret, tamen navis cum bonis publica facta est,

Joannes Davis duo navigia cum omnibus bonis amisit, interfectis eorum omnibus nautis, ad illius navigationis interitum, unde trium millium et quingentarum librarum jacturam fecit.

Alia navis mercatorum quorundam Londinensium, (cujus magister

Eodem anno navis alia, Anna Gallant appellata, magistro Gulielmo Curry, cum ad Hispaniolam mercaturas faceret, similiter et navis et bona publica facta sunt, omnesque nautæ suspendio necati, assutis unicuique ad ludibrium chartulis, in quibus erat scriptum, "Cur huc venistis?" Hec navis cum onere octo millibus librarum æstimata est.

Hæc exempla satis ostendunt, cujusmodi nobis pacem Hispani in Occidentali India temporibus Jacobi servarunt; qui rex diligentissimè curavit vel potius pertimuit ne pax cum iis dirimeretur. Ejusmodi bos tilia plenè et cruenta vestigia, ab illa etiam proxima pace, quæ anno 1630 confecta est, ad hanc usque diem, persequi licet.

De iis coloniis, quæ, ab hujus nationis nobilibus qui busdam viris, in insulam Catelinam (ab his Providentiæ dictam) et in insulam Tortugam (ab iisdem Associationis dictam) deductæ sunt, primum dicemus. He autem anno circiter 1629, cum essent incolarum et pecorum omnino vacuæ, indicto inter Anglos et Hispanos tunc temporis bello, ab Anglis occupatæ sunt atque possessæ. Sequente anno pace inter utramque gentem facta, cum de iis insulis haudquaquam ab Hispanis i fœdere exciperetur, Carolus rex, non impediri se bac pace arbitratus, suo diplomate, quod et magno signão Angliæ signatum erat, supradictam insulam Providertiæ, simul et alias vicinas ditionis esse suæ declaravit; easque nobilibus quibusdam viris eorumque hæredibus possidendas concessit; et sequente anno ad Tortugam usque insulam concessionem illam extendit.

art

Et quanquam supradicti coloni, ejusdem regis c cessione in earum insularum possessionem venerunt, eaque concessio jure optimo fundata erat, primum turæ, eò quòd neque Hispani, neque alii quicunque in eorum locorum possessione essent, deinde belli, quardoquidem belli tempore occupatæ sunt, et in pacis culis nequaquam exceptæ, unde extingui jus Hispanorum (si quod illic juris habuissent) ipsorum assensu, ex secundo proximi fœderis articulo, sequitur; quanquam etiam neque supradicta colonorum societas, nec suorum quisquam ullo suo facto justam offensionis causam vel Hispaniæ regi, vel Hispanorum cuiquam præbuerat, donec priores ipsi naves nostras atque colonias vi invasissent, et Anglorum haud paucos, incensis etiam eorum ædificiis ac sedibus, interfecissent; Hispan tamen, cum nullam iis in locis pacem servare statessent, circa 22 Januarii 1632, nulla injuria Incest navem quandam societatis, cui nomen Flos Marinas, ab insula Providentia redeuntem, inter Tortugam et

erat Joannes Lock,) a classe Hispanorum ad insulam Torturam capra propterea quod mercaturam fecisset, et arbores cecidisset; ob id na publicata, et nauticorum plerique morte multati, reliqui ad traves da nati: hle quinque millium et trecentarum librarum jactura facta est

Floridæ caput hostilitèr aggressi sunt, in qua pugna | sunt, donec rationem aliquam profugiendi invenissent. nonnullos in ea navi occiderunt, alios vulnerarunt.

Post hæc anno circiter 1634, Tortuga insula ab Hispanis cum quatuor navibus oppugnata est, cum ab Anglis nulla injuria exorta esset: in qua oppugnatione sexaginta vel amplius occisi sunt, multi sauciati ac capti, sedes deletæ, domus incense, bona haud parvi pretii ab Hispanis asportata, Angli penitus ex ea insula dejecti, quorum alii suspendio sublati, alii Havanam abducti in servitute miserrima retenti sunt; unus præ cæteris, cui nomen Grymes, qui in Tortuga bombardarius fuerat, crudeliter est trucidatus; pars ad desertam quandam insulam confugiens, cui Sanctæ Crucis nomen est, ab Hispanis, qui eo etiam cum tribus navibus longis fugientes persequebantur, oppugnata mense Martio 1636, quadraginta occisi, reliqui capti et crudelissimè accepti.

Anno 1635 Julii 24, Hispani duabus navibus magnis unaque longa advecti in Providentiæ quoque insulam impetum fecerunt, compluriumque horarum spatio prælium ibi commiserunt; et tum quidem rejecti sunt, et ab incœpto desistere coacti; donec idem rursus tentantes circa annum 1640, cum duodecim navibus magnis et minoribus, quarum prætoriæ Armadillo Carthaginensi nomen erat, ex majoribus regiæ classis argentariæ triremibus, cum magnum militum numerum in terram exposuissent, totius insula expugnationem polliciti sibi sunt, verùm, haud parvo accepto incommodo, repulsi denuò recesserunt. Altera tamen classe instructa paulò post cùm revertissent, coloni dissidiis laborantes, non tam qua se ratione defenderent, quam quibus conditionibus commodissimè se dederent, cogitarunt, quas, tradita demum insula, facilè impetraverunt. Sed insula hoc modo et colonis erepta est, et reipublicæ, illis octoginta amplius millium librarum damno dato, huic detrimento et ignominia publica simul accepta. Ita in Hispanorum potestatem cum esset redacta, navis quædam, quæ vectores aliquot ab Nova Anglia in eam insulam transmigrantes advexerat, intra ictum bombardarum callidè perducta est (ignorabat enim eam insulam in Hispanorum potestate jam esse) nec sine permagno discrimine ac difficultate se extricavit, amisso etiam navis magistro, viro probissimo, quem ictus tormenti ab insula displosi transverberavit.

Nec contenti intra fines Americanos hostilitati suæ in illius coloniæ socios modum statuere Hispani, in his etiam partibus Europa eandem in eos exercuerunt: anno enim 1638 Decembris 25, navis quædam ejusdem societatis, Providentiæ nomine insignita, cui Thomas Newman præfectus erat à promontorio Dengioleucis duabus in ipsa Angliæ ora à Sprengfeldio Dunkirkanæ navis prædatoriæ præfecto oppugnata atque capta est; Dunkirkam deinde adducta; ubi navis onera retenta sunt; (quæ multorum etiam illic æstimatione triginta millium librarum summam conficere existimabantur ;) Anglorum autem partim occisi, partim vulnerati, cæteri postquam in ipsa navi sua barbare atque inhumanè essent habiti, Dunkirkam abrepti haud melius accepti

*Similiter etiam factum fuerat eodem in portu navi cuidam Joannis

Et quamvis supradicti socii satisfactionem omnibus modis postulassent, rexque proximus per residentem suum Dom. Balthasarum Gerberium, perque literas tam sua manu, quam à secretario Coco scriptas, eorum nomine reparationem poposcisset, nullam tamen neque bonorum restitutionem, neque ob ea ut compensatio ulla fieret, impetrare potuerunt.

Sunt et alia recentioris et acerbioris etiam memoriæ exempla, illud nempe Sanctæ Crucis ab Hispanis à Portorico provectis oppugnatæ anno circiter 1651, insulæ quidem antea non habitatæ ; illo autem tempore colonia Anglorum, duce Nicolao Philips, eam tenuit; qui cum centum circiter colonis ab Hispanis crudeliter occisus est; qui etiam naves in portu occuparunt, sedes diripuerunt, vastarunt, et funditùs exciderunt. Cùmque plures quos occiderent invenire non possent (cùm incolarum pars alia in silvas profugisset) Hispani Portoricum reversi iis miseris et fame propemodum confectis reliquiis ad alias vicinas insulas recipiendi sese, illamque Sanctæ Crucis penitus deserendi, spatium dedere. Sed brevi post tempore Hispani ad pervestigandum et quasi venandum eos qui in silvas sese abdiderant, reverterunt: verum illi ex manibus eorum effugiendi, et in alias insulas dilabendi, rationem aliquam invene

runt.

Eodem anno 1651, navis quædam Joannis Turneri, cum esset in portum Cumanagotæ vehementioribus ventis appulsa, ab illius loci præfecto occupata, et cum omni onere in fiscum redacta est.

* Similitèr factum est navi et bonis capitanei Cranlei. Et anno 1650 navis quædam Samuelis Wilson, quæ Barbados insulas petebat, equis onusta, in alto capta et Havanam abducta est; navis et bona publicata, nautarum plerique in custodiam traditi, et mancipiorum more in munimentis operas dare coacti.

Similia experti sunt nautæ cujusdam navis Barnstapulensis, annis abhinc circiter duobus, quæ navis cum propè Hispaniolam, dum à coloniis quibusdam nostris in insulis Caribiis reverteret, rimas agere cœpisset undamque accipere, nautæ ejus in scapha sibi consulere coacti ad littus evaserunt, ubi omnes captivi facti, mancipiorum ritu, in munimentis operas dare cogebantur.

His, aliisque permultis hujusmodi exemplis, quæ omnia recitare nimis longum esset, manifestissimum est Hispaniæ regem eique subjectos arbitrari, se nulla pacis conditione nobis præstanda illis in regionibus obligari: cum et omne genus hostilitatis in nos exercere, immò graviora hostilitate, consueverint, eaque inhumanitas, qua illic Anglos tractare solent, usque eò à pacis legibus aliena sit, ut ne belli quidem legibus non internecini convenire videatur. In illo tamen Hispaniæ regis embargo, quo mercatorum nostrorum naves ac bona proscribi ac retineri imperat, in Anglos culpa omnis confertur; quasi "fœdifragos" nimirum "et sacrosanctæ pacis atque commercii liberi violatores, tam religiose," ut ipse ait, "ab se servati; idque tam inopinata atque professa hostilitate fecisse nos, ut urbem Sancti Dominici in Hispaniola insula oppugnare ado

Blandi, cui præfectus erat Nicolaus Philippus.

riremur." Quod solùm causæ affertur, quamobrem | quod attinet, scimus papam in donandis regnis ac regiAnglorum bona in Hispania proscribantur, negotiato- onibus liberalissimum semper fuisse, illi intereà dissiresque retineantur: quanquam et hoc prædicata ejus millimum cujus vicarium se esse profitetur, qui ne hoc humanitate exaggeratum est, "Se nostras classes in quidem tantulum sibi sumere volebat, ut in dividendis * portus suos, quoscunque ingredi aut attingere com- hæreditatibus constitui se judicem pateretur, nedum ut modum nobis fuisset, amicè recepisse; neque ministros suo arbitrio cuiquam donaret, quemadmodum Anglim. suos exegisse rigidè a nobis illos pacis articulos inter | Hiberniam, aliaque regna papa largitus est. Verum utramque coronam sancitos, qui cum amplius sex vel nos authoritatem in eo istiusmodi nullam agnoscimus, octo navibus bellicis intrare portus utrinque vetant.” neque gentem ullam usque adeo mentis inopem existi mamus, ut in eo tantam authoritatem inesse credat; vel Hispani ipsi ut credant, aut essent assensuri, si ab iis papa tantum abjudicasset quantum largitus et Quod si Galli atque alii, qui authoritatem papalem in ecclesiasticis rebus agnoscunt, hunc Hispanorum titolum pro nihilo habent, nos ut de eo alitèr sentiamus non est expectandum, adeoque hoc relinquimus, respons ampliore prorsus indignum.

Verùm quemadmodùm ipse, dum hæc dicit, classes nostras omni commisso ac fœderis violatione illis in portubus absolvit, cùm, siquid ejusmodi, quod objicitur, factum et condonatum sit, id ipsius et ministrorum suorum permissu ac bona venia sit factum, et quemadmodùm luce clarius est non eum gratuitò tam facilem fuisse, si, quanta à classibus nostris momenta suis rationibus accesserint, secum cogitet, ita è contrario rex ille ejusque ministri, quas ipse commemorat, pactiones minimè sanè observarunt; quarum articulo vigesimo tertio tam disertè cautum est, "Si contingat ut displicentiæ" inter utramque rempublicam "oriantur, ut subditi hinc inde ita ea de re admoneantur; ut sex menses à tempore monitionis babeant ad transportandas merces suas, nulla interea arrestatione, interruptione, aut damno personarum aut mercium suarum faciendis vel dandis." Qua in re rex ille exiguam sanè pactionum illarum, quas contra nos profert, in illa nuper nostrarum rerum proscriptione rationem habuit. Quod autem in eo edicto declarat, hostilitatem in Occidentali India exortam, his in partibus violationem pacis liberique commercii habendam esse, nova, adeòque alia plane interpretatio est, atque hactenùs ab utravis republica in medium unquam allata est: tametsi hoc declarandi occasiones utrinque non defuere.

Verùm cùm Hispaniæ rex ipse et verbis et re ipsa declaraverit pacis articulos intelligi sic debere, efficitur hinc ut tot contra Anglos iis in regionibus hostilitèr factis et ab ipso primum exortis, et ab ipso tempore proximè percussi fæderis, ut supradictum est, buc usque continuatis, ab se primo soluta sacra amicitiæ vincula ipse se coarguisse videatur. Quæ res tam clara per se et manifesta est, ut adversarios nostros certè ipsos puduerit in hac controversia factum negare, de jure potius nobiscum disceptaturos; quemadmodùm scilicet Hispaniæ rex, inter titulos suos, regis Indiarum titulum sibi sumpsit, ita universam Indiam, mareque Indicum tam Boreale quam Australe suam esse propriam ditionem, hostesque omnes et piratas esse, qui ejus injussu illuc accesserint. Quod si ita esset, et nos et omnes cæteræ nationes, quicquid iis in locis possidemus, ei relinquere ac reddere, et, reductis coloniis nostris, injuriæ sibi factæ veniam petere deberemus. Verum si rationem ac veritatem illius tituli altiùs inspiciamus, tenui admodum atque infirmo eum niti fundamento comperiemus, quo tanta contentionum ac belli moles superstruenda sit, quantam hanc verisimile est futuram. Duplex titulus præfertur, papam videlicet ea loca donasse, seque primos omnium perlustrasse: ad primum

• At vero navarchus noster Swanleius in Sicilia non ita est amicè in portu Drepani acceptus, ubi anno 1653, circa mensem Junium navis ejus, cui nomen Henricus Bonaventura, unà cum Hollandica navi magna et opulentissima, cui nomen Petro, quam ceperat, proditione Hispanici præ

Sed neque alter titulus majoris est ponderis; quasi verò, si Hispani paucas quasdam Americæ partes primi perscrutati sunt, insulisque aliquot, fluminibus, ac pre montoriis nomina imposuere, idcircò novi illius orbis dominium jure sibi acquisivissent. Verùm imaginarius ejusmodi titulus tali præscriptione nixus sine possessione jus aliquod verum aut legitimum creare non potest. Jus optimum tenendi Americanis in locis quod quisque habet, est coloniarum deductio, et possessio vel ubi nulli omnino incolæ fuere, vel, sicubi fuere, eorum 25sensu, vel saltem in desertis quibusdam suarum regionum et incultis locis, quibus vel colendis vel habitandis ipsi non sufficiant; quandoquidem Deus terram hominum usibus creavit, præcepitque iis ut universam inplereut.

Hoc si verum est, quemadmodum Hispani iniquissimo jure parta illic obtinere invenientur; cum omnia invitis incolis, et quasi ex ipsis eorum visceribus sibi acquisiverint, quorum sanguine suum imperium illk fundarunt, magnasque insulas et regiones totas not reperere quidem desertas sed reddidere, indigenis onnibus eradicatis, ita Angli, quæ illic habent, jure optimo possederint; easque nominatim insulas in quibus Hispani colonias eorum oppugnarunt atque delerunt; quæ aut incolas omnino non habuere, aut si ab Hispanis interfectos, desertæ etiam ab iisdem et sine cultoribus relictæ sunt: adeo ut naturæ gentiumque jure occupantibus quibusvis eas et possidentibus cedant; juxt illud in legibus notissimum, “Quæ nullius sunt et pro derelictis habentur, cedunt occupanti." Quanquam si Hispanos expulissemus iis locis in quæ nostras colonias deduximus, unde ipsi priùs incolas radicitus exturbaverunt, nos tanquam occisionum et injuriarum illius populi ultores meliore jure regiones illas obtinaissemus, quam oppressores ejusdem et interfectores. Cum autem nostræ coloniæ iis in locis fuerint, at: neque indigenæ neque Hispani possessionem allan tenuerunt, neque habitationes ullas aut pecora post se reliquerant, aliamve rem, quæ possit ullo modo jus possessionis retinere, tanto evidentius jus nostrum iis m locis fuit, et Hispanorum injuriæ nobis illatæ tant.

fecti, qui ei loco præerat, a septem navibus Hollandicis juniors Tremp ductu, in ipso portu, non longids a munimentis quam sclopt munns ferri potuit, oppressa est; unde mercatores, quorum illa navis fuit, sexaginta tribus millibus librarum amiserunt.

« PreviousContinue »