Page images
PDF
EPUB

inopiam Latine confiteri; et hac ipsa ratione plus me valiturum apud te speravi simul et illud, si canam; et venerandam è Latio matrem, in filiæ causa suæ mecum adjutricem adduxissem, credidi fore ejus authoritati, et reverentiæ, augustæque per tot sæcula majestati, nihil ut denegares. Vale.

Florentia, Septemb. 10. 1638.

LUCE HOLSTENIO Romæ in Vaticano.

9. TAMETSI multa in hoc meo Italiæ transcursu multorum in me humaniter et peramice facta, et possum, et sæpe soleo recordari; tamen pro tam brevi notitia, haud scio an jure dicam ullius majora extitisse in me benevolentiæ indicia quam ea quæ mihi abs te profecta sunt. Cum enim tui conveniendi causa in Vaticanum ascenderem, ignotum prorsus, nisi si quid forte ab Alexandro Cherubino dictum de me prius fuerat, summa cum humanitate recepisti; mox in musæum comiter admisso, et conquisitissimam librorum supellectilem, et permultos insuper manuscriptos authores Græcos, tuis lucubrationibus exornatos, adspicere licuit: quorum partim nostro sæculo nondum visi, quasi in procinctu, velut illæ apud Maronem,

penitus convalle virenti

Romæ Joannem Baptistam Donium, is ad legendas publice Græcas literas Florentiam vocatus indies expectatur, per eum ut consequi possis quæ velis facie esse; quamquam id sane mihi pergratum accidisset, si res tam præsertim optanda quæ sit, mea potius opella saltem aliquando plus promovisset, cum st indignum tam tibi honesta et preclara suscipienti, nom omnes undecunque homines, et rationes, et res favere De cætero, novo beneficio devinxeris, si eminentissi mum cardinalem quanta potest observantia meo to mine salutes, cujus magnæ virtutes, rectique studiam, ad provehendas item omnes artes liberales egregie comparatum, semper mihi ob oculos versantur; tum illa mitis, et, ut ita dicam, summissa animi celsitudo, qua sola se deprimendo attollere didicit; de qua vere dici potest, quod de Cerere apud Callimachum est, diversa tamen sententia, i0μara pev xépow repalà ¿è în åtter' ¿xúμ. Quod cæteris fere principibus documento esse potest, triste illud supercilium, et aulici fastus, quam longe à vera magnanimitate discrepantes et alieni sint. Nec puto fore, dum ille vivit, Estenses, Farnesios, aut Mediceos, olim doctorum hominum fautores, ut quis amplius desideret. Vale, doctissime Holsteni, et si quis tui, tuorumque studiorum amantior est, illi me quoque, si id esse tanti existimas, ubicunque sim gentium faturus, velim annumeres.

Florentia, Martii 30. 1639.

CAROLO DATO Patricio Florentino.

Inclusæ animæ superumque ad limen ituræ. expeditas modo typographi manus, et pauvriǹv poscere videbantur; partim tua opera etiamnum editi, passim ab eruditis avide accipiuntur; quorum et unius etiam duplici dono abs te auctus dimittor. Tum nec aliter 10. PERLATIS inopinatò literis ad me tuis, mi Carole, crediderim, quam quæ tu de me verba feceris ad præ- quanta, et quam nova sim voluptate perfusus, quandostantissimum Cardin. Franc. Barberinum, iis factum quidem non est ut pro re satis queam dicere, vol ex esse, ut cum ille paucis post diebus ȧxpóaμa illud musi- dolore saltem, sine quo vix ulla magna hominibus de cum magnificentia vere Romana publice exhiberet, ipse lectatio concessa est, id aliquantum intelligas. Dun me tanta in turba quæsitum ad fores expectans, et pene enim illa tua prima percurro, in quibus elegantia com manu prehensum persane honorifice intro admiserit. amicitia pulchre sane contendit, merum illud quidem Qua ego gratia cum illum postridie salutatum ac- gaudium esse dixerim, præsertim cum uti vincat amicessissem, tute idem rursus is eras, qui et aditum mihi citia, operam te dare videam. Statim vero cum incido fecisti, et colloquendi copiam ; quæ quidem cum tanto in illud quod scribis, ternas te jam olim ad me dedisse viro, quo etiam in summo dignitatis fastigio nihil be- quas ego periisse scio, tum primum sincera illa infci. nignius, nihil humanius, pro loci et temporis ratione tristique desiderio conturbari, cœpta est lætitia; mor largiuscula profecto potius erat, quam nimis parca. etiam gravius quiddam subit, in quo vicem meam do Atque ego (doctissime Holsteni) utrum ipse sim solus lere persæpe soleo, quos forte viciniæ, aut aliqua mulius tam me amicum, et hospitem expertus, an omnes An- usus necessitudo mecum, sive casu, sive lege congleglos, id spectans scilicet quod triennium Oxoniæ literis tinavit, illos nulla re alia commendabiles assidere qaooperam dederis, istiusmodi officiis etiam quoscunque tidie, obtundere, etiam enecare mehercule quoties coli prosequi studium sit, certe nescio. Si hoc est, pul- bitum erit ; quos, mores, ingenium, studia, tam belie chre tu quidem Angliæ nostræ, ex parte etiam tuæ, conciliaverant, illos jam pane omnes, aut morte, aut didaσkália persolvis; privatoque nostrum cujusque iniquissima locorum distantia invideri mihi, et ita onenomine, et patriæ publico, parem utrobique gratiam festim è conspectu plerumque abripi, ut in perpet promereris. Sin est illud, eximium me tibi præ cæte- fere solitudine versari mihi necesse sit. Te, quod ris habitum, dignumque adeo visum quicum velis ex quo Florentia discessi, mea de salute solicitum, ežeriav mouīodai, et mihi gratulor de tuo judicio, et perque mei memorem fuisse, gratulor mihi sane, paz tuum simul candorem præ meo merito pono. Jam illud utrique et mutuum accidisse, quod ego me sas illud vero quod mihi negotium dedisse videbare, de in-sensisse meo fortasse merito arbitrabar. Gravis adm spiciendo codice Mediceo, sedulo ad amicos retuli, qui dum, ne te celem, discessus ille et mibi quoque frat, quidem ejus rei efficiendæ spem perexiguam in presens eosque meo animo aculeos infixit, qui etiam name a` ostendunt. In illa bibliotheca, nisi impetrata prius tius inhærent, quoties mecum cogito tot simul sodas venia, nihil posse exscribi, ne stylum quidem scripto- atque amicos tam bonos, tamque commodos una a rium admovisse tabulis permissum; esse tamen aiunt urbe, longinqua illa quidem, sed tamen charissima, :9

alium nostri amantiorem novisti; toti denique Gaddianæ academiæ, salutem meo nomine plurimam dices. Interim vale.

Londino, Aprilis 21. 1647.

HERMANNO MILLIO, Comitis Oldenburgici Oratori.

11. AD literas tuas, nobilissime Hermanne, 17 Decemb. ad me datas, antequam respondeam; ne me silentii tam diutini reum fortassis apud te peragas, primum omnium oportet exponam, cur non responderem prius. Primum igitur ne nescias, moram attulit, quæ perpetua jam fere adversatrix mihi est, adversa valetudo; deinde valetudinis causa, necessaria quædam et subita in ædes alias migratio, quam eo die forte inceperam, quo tuæ ad me literæ perferebantur; postremo certe pudor, non habuisse me quicquam de tuo negotio quod gratum fore tibi judicabam. Nam cum postridie in dominum Frostium casu incidissem, exque eo diligenter quærerem, ecquod tibi responsum etiamnum decerneretur? (ipse enim à concilio valetudinarius sæpe aberam) respondit, et commotior quidem, nihil dum decerni, seque in expedienda re ista nihil profiSatius itaque duxi ad tempus silere, quam id quod molestum tibi sciebam fore, extemplo scribere, donec, quod ipse vellem, tuque tantopere expetebas, libentissime possem scribere; quod et hodie, uti spero, perfeci; nam cum in concilio præsidem de tuo negotio semel atque iterum commonefecissem, statim ille retulit, adeoque in crastinum diem de responso quamprimum tibi dando constituta deliberatio est. Hac de re si primus ipse, quod conabar, certiorem te facerem, et tibi jucundissimum, et mei in te studii indicium aliquod fore existimabam.

cere.

vitum me, et plane divulsum reliquisse. Testor illum mihi semper sacrum et solenne futurum Damonis tumulum; in cujus funere ornando cum luctu et mærore oppressus, ad ea quæ potui solatia confugere, et respirare paulisper cupiebam, non aliud mihi quicquam jucundius occurrit, quam vestrum omnium gratissimam mihi memoriam, tuique nominatim in mentem revocasse. Id quod ipse jamdiu legisse debes, siquidem ad vos carmen illud pervenit, quod ex te nunc primum audio. Mittendum ego sane sedulo curaveram, ut esset ingenii quantulumcumque, amoris autem adversum vos mei, vel illis paucis versiculis, emblematis ad morem inclusis, testimonium haudquaquam obscurum. Existimabam etiam fore hoc modo, ut vel te vel alium ad scribendum allicerem ; mihi enim si prior scriberem, necesse erat, ut vel ad omnes, vel si quem aliis prætulissem, verebar ne in cæterorum, qui id rescissent, offensionem incurrerem; cum permultos adhuc superesse istic sperem, qui hoc à me officium vendicare certe potuerint. Nunc tu omnium primus, et hac amicissima literarum provocatione, et scribendi officio ter jam repetito dubitas tibi à me jampridem respondendi vices reliquorum expostulatione liberasti. Quanquam fateor accessisse ad illam silentii causam, turbulentissimus iste, ex quo domum reversus sum, Britanniæ nostræ status, qui animum meum paulo post ab studiis excolendis, ad vitam et fortunas quoquo modo tuendas necessario convertit. Ecquem tu inter tot civium commissa prælia, cædes, fugas, bonorum direptiones, recessum otio literario tutum dari putes posse? Nos tamen etiam inter hæc mala, quoniam de studiis meis certior fieri postulas, sermone patrio haud pauca in lucem dedimus; quæ nisi essent Anglice scripta, libens ad vos mitterem, quorum judiciis plurimum tribuo. Poematum quidem quæ pars Latina est, quoniam expetis, brevi mittam; atque id sponte jamdudum fecissem, nisi quod, propter ea quæ in pontificem Romanum aliquot paginis asperius dicta sunt, suspicabar vestris auribus fore minus grata. Nunc abs te peto, ut quam veniam, non dico Aligerio, et Petrarchæ vestro eadem in causa, sed meæ, ut scis, olim apud vos loquendi libertati, singulari cum humanitate, dare consuevistis, eandem impetres (nam de te mihi persuasum est) ab cæteris amicis, quoties de ves-republica legationibus, fide eximia illustrem, partim ea tris ritibus nostro more loquendum erit. Exequias Ludovici regis à te descriptas libenter lego, in quibus Mercurium tuum, non compitalem illum et mercimoniis addictum, quem te nuper colere jocaris, sed facundum illum, Musis acceptum, et Mercurialium virorum præsidem, agnosco. Restat ut de ratione aliqua et modo inter nos constet, quo literæ deinceps nostræ certo itinere utrinque commeare possint. Quod non admodum difficile videtur, cum tot nostri mercatores negotia apud vos, et multa, et ampla habeant, quorum tabellarii singulis hebdomadis ultro citroque cursitant; quorum et navigia haud multo rarius hinc illinc solvunt. Hanc ego curam Jacobo Bibliopolæ, vel ejus hero mihi familiarissimo, recte, ut spero, committam. Tu interim, mi Carole, valebis, et Cultellino, Francino, Frescobaldo, Malatestæ, Clementillo minori, et si quen

Westmonasterio.

Clarissimo Viro LEONARDO PHILARE Atheniensi,
Ducis Parmensis ad Regem Galliæ Legato.

12. BENEVOLENTIAM erga me tuam, ornatissime Leonarde Philara, nec non etiam præclarum de nostra pro P. A. Defensione* judicium, ex literis tuis ad dominum Augerium, virum apud nos, in obeundis ab hac

de re scriptis cognovi: missam deinde salutem cum effigie, atque elogio tuis sane virtutibus dignissimo: literas denique abs te humanissimas per eundem accepi. Atque ego quidem cum nec Germanorum ingenia, ne Cymbrorum quidem, aut Suecorum aspernari soleo, tum certe tuum, qui et Athenis Atticis natus, et, literarum studiis apud Italos fœliciter peractis, magno rerum usu honores amplissimos es consecutus, judicium de me non possum quin plurimi faciam. Cum enim Alexander ille magnus in terris ultimis bellum gerens, tantos se militiæ labores pertulisse testatus sit, τnç πap' A0ŋvaiwv ¿vdožíaç ëveka; quidni ego mihi gratuler, meque ornari quam maxime putem, ejus viri laudibus, in quo jam uno priscorum Atheniensium artes, atque virtutes illæ celebratissimæ, renasci tam longo intervallo, et reflorescere videntur. Qua ex urbe cum tot viri disertissimi

Pro Populo Anglicano Defensio.

prodierint, eorum potissimùm scriptis ab adolescentia pervolvendis, didicisse me libens fateor quicquid ego in literis profeci. Quod si mihi tanta vis dicendi accepta ab illis et quasi transfusa inesset, ut exercitus nostros et classes ad liberandam ab Ottomannico tyranno Greciam, eloquentiæ patriam, excitare possem, ad quod facinus egregium nostras opes pene implorare videris, facerem profecto id quo nihil mihi antiquius aut in votis prius esset. Quid enim vel fortissimi olim viri, vel eloquentissimi gloriosius aut se dignius esse duxerunt, quam vel suadendo vel fortiter faciendo Xevθερες καὶ ἀυτονόμες ποιείσθαι τοὺς Ελληνας ? Verum et aliud quiddam præterea tentandum est, mea quidem sententia longe maximum, ut quis antiquam in animis Græcorum virtutem, industriam, laborum tolerantiam, antiqua illa studia dicendo, suscitare atque accendere possit. Hoc si quis effecerit, quod à nemine potius quam abs te, pro tua illa insigni erga patriam pietate, cum summa prudentia, reique militaris peritia, summo denique recuperandæ libertatis pristine studio conjuncta, expectare debemus; neque ipsos sibi Græcos neque ullam gentem Græcis defuturam esse confido. Vale.

Londino, Jun. 1652.

RICHARDO HETHO.

13. Si quam ego operam, amice spectatissime, vel in studiis tuis promovendis, vel in eorum subsidio comparando, unquam potui conferre, quæ sane aut nulla plane, aut perexigua fuit; tamen eam in bona indole, quamvis serius cognita, tam bene tamque fœliciter collocatam, haud uno profecto nomine gaudeo; eam etiam adeo frugiferam fuisse, ut et ecclesiæ pastorem probum, patriæ bonum civem, mihi denique amicum gratissimum pepererit. Quod equidem, cum ex cætera vita tua atque ex eo, quod de religione et simul de republica præclare sentis, tum præcipue ex singulari animi tui gratitudine, quæ nulla absentia, nullo ætatis decursu, extingui aut minui potest, facile intelligo. Neque enim potest fieri, nisi in virtute ac pietate, rerumque optimarum studiis, progressus plusquam mediocres fecisses, ut in eos, qui tibi ad ea acquirenda vel minimum adjumentum attulere, tam grato animo esses. Quapropter, mi alumne, hoc enim nomine in te utor libenter, si sinis; sic velim existimes, te cum primis à me diligi, nec mihi quicquam optatius fore, quam, si tua commoda rationesque ferrent, quod et tibi etiam in votis esse video, ut possis prope me alicubi degere, quo frequentior inter nos atque jucundior, et vitæ usus et studiorum esset. Verum de eo, prout numini visum erit, tibique expediverit. Quod scripseris deinceps, poteris, si placet, nostro sermone scribere (quanquam tu quidem Latinis haud parum profecisti) nequando scriptionis labor alterutrum nostrum segniorem forte ad scribendum reddiderit, utque sensus animi noster inter nos, nullis exteri sermonis vinculis constrictus, eo liberius expromere se possit. Literas autem tuas cuivis, credo, ex ejus famulitio, cujus mentionem fecisti, rectissime committes. Vale.

Westmonasterio, Decemb. 13. 1652.

HENRICO OLDENBURGO Bremensium ad Sen. A.
Oratori.

14. PRIORES literæ tuæ, vir ornatissime, tum mihi sunt datæ, cum tabellarius vester diceretur jamjam rediturus: quo factum est, ut rescribendi eo tempore facultas nulla esset: id vero quamprimum facere cogitantem inopinatæ quædam occupationes excepere; quæ nisi accidissent, librum profecto, defensionis licet titulo munitum, non ita nudum ad te sine excusatione misissem; cum ecce tuae ad me altera, in quibus pro muneris tenuitate satis superque gratiarum sunt acta Et erat quidem haud semel in animo, Latinis tuis nostra reponere; ut qui sermonem nostrum exteris omnibus, quos ego quidem novi accuratius ac fœlicius adddiceris, ne quam occasionem eundem quoque scribendi, quod æque te arbitror accurate posse, amitteres. Verum id prout dehinc impetus tulerit, tua perinde optio sit De argumento quod scribis, plane mecum sentis, clamorem istiusmodi ad cœlum sensus omnes humans fugere: quo impudentior sit is, necesse est, qui andi-se se eum tam audacter affirmaverit. Is autem quis sit scrupulum injecisti: atqui dudum, cum aliquoties hac de re essemus inter nos locuti, tuque recens ex Hallandia huc venisses, nulla tibi de authore dubitatio subesse videbatur; quin is Morus fuisset: eam nimirum iis in locis famam obtinuisse, neminem præterea nominari. Si quid igitur hac de re certius nunc demum habes, me rogo certiorem facias. De argumenti tractatione vellem equidem (quid enim dissimulem te non dissentire; id pene ut audeam quid est quod persuadere facilius possit, quam virorum, qualis ta es, cordatorum sincerum judicium, omnisque expers adalationis laudatio? Ad alia ut me parem, nescio sane an nobiliora aut utiliora (quid enim in rebus humanis asserenda libertate nobilius aut utilius esse possit") siquidem per valetudinem et hanc luminum orbitatea, omni senectute graviorem, si denique per hujusmodi rabularum clamores licuerit, facile induci potero: De que enim iners otium unquam mihi placuit, et hoc cam libertatis adversariis inopinatum certamen, diversis longe, et amanioribus omnino me studiis intentum. ad se rapuit invitum; ita tamen ut rei gestæ, quando id necesse erat, nequaquam pœniteat: nam in vars operam consumpsisse me, quod innuere videris, kat abest, ut putem. Verum de bis alias; tu tandem, vir doctissime, ne te prolixius detineam, vale; meque ia tuis numera.

Westmonasterio, Julii 6, 1654.

LEONARDO PHILARE Atheniensi.

15. Cum sim à pueritia totius Græci nominis, turrumque in primis Athenarum cultor, si quis alius, tam una hoc semper mihi persuasissimum habebam, fire i illa urbs præclaram aliquando redditura vicem esse benevolentiæ erga se meæ. Neque defuit sane taz patriæ nobilissimæ antiquus ille genius augurie ure deditque te nobis et germanum Atticum et nostri ama tissimum: qui me, scriptis duntaxat notum, et læs

omnem vitam quasi manu ducit atque deducit, ne ego meos oculos, quandoquidem ipsi sic visum est, libens feriari jussero. Teque, mi Philara, quocunque res ceciderit, non minus forti et confirmato animo, quam si Lynceus essem, valere jubeo.

Westmonasterio, Septemb. 28, 1654.

LEONI ab Aizema.

ipse disjunctus, humanissime per literas compellaveris, et Londinum postea inopinatus adveniens, visensque non videntem, etiam in ea calamitate, propter quam conspectior nemini, despectior multis fortasse sim, eadem benevolentia prosequaris. Cum itaque author mihi sis, ut visus recuperandi spem omnem ne abjiciam, habere te amicum ac necessarium tuum Parisiis Tevenotum medicum, in curandis præsertim oculis præstantissimum, quem sis de meis luminibus consulturus, si modo acceperis à me unde is causas morbi et symptomata possit intelligere; faciam equidem quod hortaris, ne oblatam undecunque divinitus fortassis opem repudiare videar. Decennium, opinor, plus minus est, ex quo debilitari atque hebescere visum sensi, eodemque tempore lienem, visceraque omnia gravari, flatibusque vexari : et mane quidem, siquid pro more legere cœpissem, oculi statem penitus dolere, lectionemque refugere, post mediocrem deinde corporis exercitationem recreari ; quam aspexissem lucernam, iris quædam visa est redimere : haud ita multò post sinistra in parte oculi sinistri (is enim oculus aliquot annis prius alteratur, et in quo quatuor præcipua loca scripturæ supra nubilavit) caligo oborta, quæ ad latus illud sita erant, omnia eripiebat. Anteriora quoque, si dexterum forte oculum clausissem, minora visa sunt. Deficiente per hoc fere triennium sensim atque paulatim altero quoque lumine, aliquot ante mensibus quam visus omnis aboleretur, quæ immotus ipse cernerem, visa sunt omnia nunc dextrorsum, nunc sinistrorsum natare; frontem totam atque tempora inveterati quidem vapores videntur insedisse; qui somnolenta quadam gravitate oculos, à cibo præsertim usque ad vesperam, plerunque urgent atque deprimunt; ut mihi haud raro veniat in mentem Salmydessii vatis Phinei in Argonauticis,

16. PERGRATUM est eandem adhuc memoriam retinere te mei, quam antea benevolentiam, dum apud nos eras, me semel atque iterum invisendo, perhumaniter significasti. Ad librum quod attinet de divortiis, quem dedisse te cuidam Hollandice vertendum scribis, mallem equidem Latine vertendum dedisses: nam vulgus opiniones nondum vulgares, quemadmodum excipere soleat, in iis libris expertus jam sum. Tres enim ea de re tractatus olim scripsi: primum duobus libris, quibus doctrina et disciplina divortii, is enim libro titulus est, diffuse continetur: alterum qui Tetrachordon inscribi

-κάρος δέ μιν αμφεκάλυψεν

πορφύρεος γαίαν δε πέριξ ἐδόκησε φέρεσθαι νειόθεν, ἀβληχρῶ δ ̓ ἐπι κώματι κέκλιτ ̓ ἄναυδος.

Sed neque illud omiserim, dum adhuc visus aliquantum supererat, ut primum in lecto decubuissem, meque in alterutrum latus reclinassem, consuevisse copiosum lumen clausis oculis emicare; deinde, imminuto indies visu, colores perinde obscuriores cum impetu et fragore quodam intimo exilire; nunc autem, quasi extincto lucido, merus nigror, aut cineraceo distinctus, et quasi intextus solet se affundere: caligo tamen quæ perpetuo obversatur, tam noctu, quam interdiu, albenti semper quam nigricanti propior videtur; et volvente se oculo aliquantillum lucis quasi per rimulam admittit. Ex quo tametsi medico tantundem quoque spei possit elucere, tamen ut in re plane insanabili, ita me paro atque compono; illudque sæpe cogito, cum destinati cuique dies tenebrarum, quod monet sapiens multi sint, meas adhuc tenebras, singulari Numinis benignitate, inter otium et studia, vocesque amicorum, et salutationes, illis lethalibus multo esse mitiores. Quod si, ut scriptum est, non solo pane vivet homo, sed omni verbo prodeunte per os Dei, quid est, cur quis in hoc itidem non acquiescat, non solis se oculis, sed Dei ductu an providentia satis oculatum esse. Sane dummodo ipse mihi prospicit, ipse mihi providet, quod facit, meque per

ea doctrina quæ sunt, explicantur: tertium, Colaste-
rion, in quo cuidam sciolo respondetur. Quem horum
tractatum vertendum dederis, quamve editionem, nescio;
nam eorum primus bis editus est, et posteriori editione
multo auctius. Qua de re nisi certior jam factus sis,
aut si quid à me aliud velle te intellexero, ut vel edi-
tionem correctiorem, vel reliquos tractatus tibi mittam,
faciam sedulo et libenter. Nam mutatum in iis quic-
quam aut additum non est in præsentia quod velim.
Itaque si in tua sententia præstiteris, fidum ego mihi
interpretem, tibi fausta omnia exopto.
Westmonasterio, Feb. 5, 1654.

EZECHIELI SPANHEMIO Genevensi.

17. NESCIO quo casu acciderit, ut literæ tuæ post paulo minus tres menses mihi sint redditæ, quam abs te datæ : meis profecto expeditiore prorsus ad te commeatu plane est opus; quas dum de die in diem seribere constituebam, occupationibus quibusdam continuis impeditus, in alterum fere trimestre spatium procrastinasse me sentio. Tu vero ex hac mea tarditate rescribendi velim intelligas, benevolentiæ erga me tuæ non refrixisse gratiam, sed eo altius insedisse memoriam, quo sæpius atque diutius de officio meo vicissim tibi reddendo indies cogitabam. Habet hoc saltem officii tarda solutio quo se excuset, dum clarius confitetur deberi, quod tanto post tempore, quam quod statim persolvitur. Illa te imprimis literarum initio non fefellit de me opinio; non mirari si à peregrino homine salutor: neque enim rectius de me senseris, quam si sic existimes, neminem me verum bonum in peregrini aut ignoti numero habere. Talem te esse facile mihi persuadetur, cum quòd patris doctissimi atque sanctissimi es filius, tum quod à viris bonis bonus existimaris, tum denique quod odisti malos. Cum quibus, quandoquidem mihi quoque bellum esse contigit, fecit pro humanitate sua Calandrinus, deque mea sententia, ut significaret tibi, pergratum mihi fore, si contra communem adversarium tua subsidia mecum

communicasses. Id quod his ipsis literis perhumaniter | non promissis modo tuis non stetisse, verum etiam vafecisti, quarum partem, tacito authoris nomine, tuo erga dimonium ipse tuum deseruisse videare. Quod scribis me studio confisus, in defensionem meam pro testimo- non displicere tibi Oxonium, ex eo profecisse te quienio inserere non dubitavi. Quem ego librum, ut pri- quam aut sapientiorem esse factum, non adducis ut mum in lucem prodierit, si quis erit cui recte possim credam: id mihi longe aliis rebus ostendere debebis. committere, mittendum ad te curabo. Tu interim quas Victorias principum quas laudibus tollis, et res ejusad me literas destinaveris, Turrettino Genevensi Lon- modi in quibus vis plurimum potest, nolim te philossdini commoranti, cujus illic fratrem nosti, haud frustra, phos jam audientem nimis admirari. Quid enim magputo, inscripseris: per quem ut ad vos hæ nostræ, ita ad nopere mirandum est, si vervecum in patria valida nasnos vestræ, commodissime pervenerint. De cætero cantur cornua, quæ urbes et oppida arietare valentissime scias velim, et te plurimi tuo merito a me fieri, meque possint? Tu magna exempla non ex vi et robore, sed ex uti porro abs te diligar, imprimis velle. justitia et temperantia ab ineunte ætate ponderare jan disce atque cognoscere: vale; meoque fac nomine, sëlutem ornatissimo viro Henrico Oldenburgo tuo contubernali plurimam dicas.

Westmonasterio, Martii 24, 1654.

HENRICO OLDENBURGO Bremensium ad Sen. A.

Oratori.

18. OCCUPATIOREM repererunt me tuæ literæ quas adolescens Ranaleius attulit, unde cogor esse brevior quam vellem: tu vero quas abiens promiseras, eas ita probe reddidisti, ut æs alienum nemo sanctius ad calendas, credo, persolvisset. Secessum istum tibi, quamvis mihi fraudi sit, tamen quoniam tibi esse voluptati, gratulor; tum illam quoque fœlicitatem animi tui, quem ab urbano vel ambitione vel otio ad | sublimium rerum contemplationem tam facile potes attollere. Quid autem secessus ille conferat, præter librorum copiam, nescio: et quos illic nactus es studiorum socios, eos suopte ingenio potius quam disciplina loci tales esse existimem; nisi forte ob desiderium tui iniquior sum isti loco quia te detinet. Ipse interim recte animadvertis, nimis illic multos esse qui suis inanissimis argutiis tam divina quam humana contaminent, ne plane nihil agere videantur dignum tot stipendiis, | quibus pessimo publico aluntur. Sed tu ista melius per te sapis. Tam vetusti à diluvio usque Sinensium fasti, quos ab jesuita Martinio promissos esse scribis, propter rerum novitatem avidissime proculdubio expectantur: verum auctoritatis, aut firmamenti, ad Mosaicos libros adjungere quid possint non video. Salutem tibi reddit Cyriacus noster, quem salutatum volebas. Vale. Westmonasterio, Junii 25, 1656.

Nobilissimo Adolescenti RICHARDO JONESIO.

19. PARANTEM me semel atque iterum ad proximas tuas literas rescribere, subita quædam negotia, cujusmodi mea sunt, ut nosti, præverterunt: postea excucurrisse te in vicina quædam loca audiveram; nunc discedens in Hyberniam mater tua præstantissima, cujus discessu uterque nostrum dolere haud mediocriter debemus, nam et mihi omnium necessitudinum loco fuit, has ad te literas ipsa perfert. Tu vero quod de meo erga te studio persuasus es, recte facis; tibique tanto plus indies persuadeas velim, quanto plus bonæ indolis, bonæque frugis in te esse, facis ut intelligam. Id quod Deo dante, non solum in te recipis, sed quasi ego te sponsione lacessissem, facturum te satisdas atque vadaris; et velut judicium pati et judicatum solvere ni facias, non recusas: delector sane hac tua de temetipso tam bona spe; cui nunc deesse non potes; quin simul

Westm. Sept. 21, 1656.

Ornatissimo Adolescenti PETRO HEIMBACHIO,

abes.

20. PROMISSA tua, mi Heimbachi, cæteraque omnia, quæ tua virtus præ se fert, cumulate implevisti, præterquam desiderium meum reditus tui quem intra duos ad summum menses fore pollicebaris; nunc, nisi me temporis ratio tui cupidum fallit, trimestris pene De Atlante, quod abs te petebam, abunde præstitisti; non ut mihi comparares, sed tantummodo ut pretium libri minimum indagares: centum et triginta Florenos postulari scribis; montem illum opinor Mauritanum, non librum Atlantem, dicis tam immani pretio coemendum. Ea nunc etiam typographorum in excudendis libris luxuries est, ut bibliothecæ non minus quam vitæ sumptuosa supellex jam facta videatur. Mihi certe cum pictæ tabulæ ob cæcitatem usui esse vix possit, dum orbem terræ frustra cæcis oculis perlustro, quarti illum librum emissem, vereor ne tanti videar lugere potius orbitatem meam. Tu hanc insuper impendas mihi operam, rogo, ut cum reversus eris, certiorem me facere queas, quot sint integri operis illius volumina, et duarum editionum, Blavianæ videlicet et Jansenianæ, utra sit auctior et accuratior: id quod ex teipso jam brevi redituro potius quam ex alteris literis, coram auditurum me esse spero. Interim vale, teque nobis quamprimum redde.

Westm. Novemb. 8, 1656.

Ornatissimo Viro EMERICO BIGOTIO.

21. QUOD in Angliam trajicienti tibi dignus s visus, quem præter cæteros visendum duceres et salotandum, fuit sane mihi et meritò quidem gratum; quod per literas tanto etiam intervallo nunc denuo salutas, id aliquanto fuit gratius. Poteras enim primò alioram fortassis opinione ductus ad me venisse, per literas nanc redire, nisi proprio judicio vel saltem benevolentia re ductus, vix poteras. Unde est sane, ut posse videar jure mihi gratulari: multi enim scriptis editis floruere, quorum viva vox et consuetudo quotidiana nihil fert prætulit non demissum atque vulgare: egosi id assequ possum, ut si qua commode scripsi, iis par animo moribus esse videar; et pondus ipse scriptis addide et laudem vicissim, quantulacunque ea est, eo tamee

« PreviousContinue »