munus apud eum petis. Verum in ipso discessu jam | tibique persuadeas, te viris bonis omnibus expectatistabellarius est. Vale. simum esse venturum; et quanto citius, tanto gratiorem. Vale. Westmonasterio, Decemb. 18, 1657. Westmonasterio, April. 21, 1659. JOANNI BADIEO Pastori ARAUSIONENSI. 28. QUOD tardius ad te rescribo, vir clarissime et reverende, non recusabit, credo, noster Duræus, quo minus tardioris culpam rescriptionis à me in ipsum transferam. Postea enim quam schedulæ illius, quam mihi recitatam volebas, de iis quæ Evangelii causa egisses atque perpessus esses, copiam mihi fecit, non distuli parare has ad te literas ut ei darem tabellario, qui primus discessisset, sollicitus quam in partem silentium meum tam diuturnum interpretarere. Maximam interim habeo gratiam Molinao vestro Nemausensi, qui suis de me sermonibus et amicissima prædicatione, tot per ea loca bonorum virorum me in gratiam immisit. Et sane quanquam non sum nescius, me vel eo quod cum adversario tanti nominis publice jussus certamen non detrectaverim, vel propter argumenti celebritatem, vel denique scribendi genus longe lateque satis inno-illi tuisse; sic tamen existimo, me tantundem duntaxat habere famæ, quantum habeo bonæ existimationis apud bonos. Atque in eadem te quoque esse sententia, plane video; qui veritatis Christiane studio atque amore accensus, tot labores pertuleris, tot hostes sustinueris; eaque quotidie fortiter facias, quibus tantum abest, ut ullam ab improbis famam tibi quæras, ut eorum certissima odia et maledicta in te concitare non verearis. O te beatum! quem Deus unum ex tot millibus virorum, alioqui sapientum atque doctorum, ex ipsis inferorum portis ac faucibus ereptum, ad tam insignem atque intrepidam Evangelii sui professionem evocavit. Et habeo nunc quidem cur putem Dei voluntate singulari factum, ut ad te citius non rescriberim cum enim intelligerem ex literis tuis, te ab infestis undique hostibus petitum atque obsessum, circumspicere, et meritò quidem, quo te posses in extremo discrimine, si ita res tulisset, recipere, et Angliam tibi in primis placuisse, gaudebam equidem nou uno nomine, te id consilii cepisse; cum tui potiundi spe, tum te de mea patria tam præclare sentire illud dolebam, non tum vidisse me unde tibi hic apud nos præsertim Anglice nescienti, pro eo ac deceret prospectum esset posset. Nunc vero peropportune accidit ut minister quidam Gallicus ætate confectus, ante paucos dies è vita migraverit. In ista ecclesia qui plurimum possunt, teque illis in locis non satis tutò versari intelligunt (non hoc incertis rumoribus collectum, sed ex ipsis auditum refero) cooptatum te illius ministri in locum summopere cupiunt, immo invitant; sumptusque itineris suppeditandos tibi decreverunt; atque ita tibi de re familiari provisum iri pollicentur, ut ministrorum apud nos Gallicorum nemini melius; nec tibi quicquam defore, quod ad munus evangelicum apud se libenter obeundum possit conducere. Quare advola quamprimum, si me audis, vir reverende, ad cupidissimos tui, messem hic messurus, etsi commodorum hujus mundi fortasse non ita uberem, tamen, quam tui similis potissimum exoptant, animarum, ut spero, numerosam : HENRICO OLDENBURGO. 29. SILENTII, quam petis veniam tui, dabis potius mei; cujus erant, si memini, respondendi vices. Me certe non imminuta erga te voluntas, hoc enim persuasissimum tibi esse velim, sed vel studia, vel curæ domestica impediverant, vel ipsa fortasse ad scribendum pigritia, intermissi officii reum facit. Quod scire cupis, valeo equidem, Deo juvante, ut soleo: ab historia nostrorum motuum concinnanda, quod hortari videris, longe absum; sunt enim silentio digniores quam præconio: nec nobis qui motuum historiam concinnare, sed qui motus ipsos componere feliciter possit, est opus: tecum enim vereor ne libertatis ac religionis hostibus nunc nuper sociatis, nimis opportuni inter has nostras civiles discordias vel potius insanias, videamur; verum non gravius, quam nosmetipsi jamdiu flagitiis nostris, religioni vulnus intulerint. Sed Deus, uti spero, propter se gloriamque suam, quæ nunc agitur, consilia impetusque hostium ex ipsorum sententia succedere non sinet, quicquid reges et cardinales turbarum meditentur aut struant. Synodo interea protestantium Laodunensi, propediem, ut scribis, convocandæ, precor id, quod nulli adhuc synodo contigit, fœlicem exitum, non Nazianzenicum; foelicem autem huic nunc satis futurum, si nihil aliud decreverit, quam ejiciendum esse Morum. De adversario posthumo simul ac prodierit, fac me, rogo, primo quoque tempore certiorem. Vale. Westmon. Decemb. 20, 1659. Nobili Adolescenti RICHARDO JONESIO. 30. QUOD longo intervallo ad me scribis, modestissime tu quidem te excusas, qui possis ejusdem delicti me rectius accusare: ut haud sciam profecto utrum non deliquisse te, an sic excusasse, maluerim. Illud tibi in mentem cave veniat; me gratitudinem tuam, si qua mihi abs te debetur, literarum assiduitate metiri: tum te gratissimum adversus me esse sensero, cum mea erga te quæ prædicas merita, non tam in literis crebris, quam in optimis perpetuo studiis tuis ac laudibus apparebunt. Viam virtutis quidem, in illo orbis terrarum gymnasio quod es ingressus, recte fecisti; sed viam scito illam virtutis ac vitii communem; illuc progrediendum, ubi via in bivium se scindit. Teque sic comparare jam nunc mature debes, ut relicta hac communi, amona ac florida, illam arduam ac difficilem, qui solius virtutis clivus est, tua sponte libentius, etiam cum labore ac periculo, possis ascendere. Id tu præ aliis multo facilius, mihi crede, poteris, qui tam fidum ac peritum nac tus es itineris ducem. Vale. West. Decemb. 20, 1659. Ornatissimo Viro PETRO HEIMBACHIO, Electoris Brandenburgici Consiliario. 31. Si inter tot funera popularium meorum, anno tam gravi ac pestilenti, abreptum me quoque, ut scribis, ex rumore præsertim aliquo credidisti, mirum non est ; atque ille rumor apud vestros, ut videtur, homines, si ex eo quod de salute mea soliciti essent, increbuit, non displicet; indicium enim suæ erga me benevolentiæ fuisse existimo. Sed Dei benignitate, qui tutum mihi receptum in agris paraverat, et vivo adhuc et valeo; utinam ne inutilis, quicquid muneris in hac vita restat mihi peragendum. Tibi vero tam longo intervallo venisse in mentem mei, pergratum est; quanquam, prout rem verbis exornas, præbere aliquem suspicionem videris, oblitum mei te potius esse, qui tot virtutum diversarum conjugium in me, ut scribis, admirere. Ego certe ex tot conjugiis numerosam nimis prolem expavescerem, nisi constaret in re arcta, rebusque duris, virtutes ali maxime et vigere: tametsi earum una non ita belle charitatem hospitii mihi reddidit: quam enim politicam tu vocas, ego pietatem in patriam dictam abs te mallem, ea me pulchro nomine delinitum prope, ut ita dicam, expatriavit. Reliquarum tamen chorus clare concinit. Patria est, ubicunque est bene. Finem faciam, si hoc prius abs te impetravero, ut, si quid mendose de scriptum aut non interpunctum repereris, id puero, qui hæc excepit, Latine prorsus nescienti velis imputare; cui singulas plane literulas annumerare non sine miseria dictans cogebar. Tua interim viri merita, quem ego adolescentem spei eximiæ cognovi, ad tam bonestum in principis gratia provexisse te locum, gaudeo, cæteraque fausta omnia et cupio tibi, et spero. Vale. Londini, Aug. 15. 1666. Utrum Dies an Nox præstantior sit? SCRIPTUM post se reliquere passim nobilissimi quique rhetoricæ magistri, quod nec vos præteriit, Academici, in unoquoque dicendi genere, sive demonstrativo, sive deliberativo, sive judiciali, ab aucupanda auditorum gratia exordium duci oportere; alioqui nec permoveri posse auditorum animos, nec causam ex sententia succedere. Quod si res ita est, quam sane, ne vera dissimulem, eruditorum omnium consensu fixum ratumque novi, miserum me! ad quantas ego hodie redactus sum angustias! qui in ipso orationis limine vereor ne aliquid prolaturus sim minime oratorium, et ab officio oratoris primo et præcipuo necesse habeam abscedere. Etenim qui possim ego vestram sperare benevolentiam, cum in hoc tanto concursu, quot oculis intueor tot ferme aspiciam infesta in me capita; adeo ut orator venisse videar ad non exorabiles. Tantum potest ad simultates etiam in scholis æmulatio, vel diversa studia, vel in eisdem studiis diversa judicia sequentium; ego vero solicitus non sum, Ne mihi Polydamas et Troïades Labeonem prætulerint; nugæ. Veruntamen ne penitus despondeam animum, sparsim video, ni fallor, qui mihi ipso aspectu tacito, quam bene velint, haud obscure significant; à quibus etiam quantumvis paucis, equidem probari malo quam ab innumeris imperitorum centuriis, in quibus nihil mentis, nihil recta rationis, nihil sani judicii inest, ebullienti quadam et plane ridenda verborum spuma sese venditantibus; à quibus si emendicatos ab novitiis authoribus centones dempseris, Deum immortalem! quanto nudiores Leberide conspexeris, et exhausta inani vocabulorum et sententiuncularum supellectile, unde You pléyytovat, perinde mutos ac ranuncula Seriphia. At ô quam ægre temperaret à risu vel ipse, si in vivis esset, Heraclitus, si forte hosce cerneret, si Diis placet, oratorculos, quos paulo ante audiverit cothurnato Euri pidis Oreste, aut furibundo sub mortem Hercule grandiora eructantes, exhausto tandem vocularum quarundam tenuissimo penu, posito incedere supercilio, aut retractis introrsum cornibus, velut animalcula quædam abrepere. Sed recipio me paululum digressus. Si quis igitur est qui, spreta pacis conditione, äσπovdov Toλéμov mihi indixerit, eum ego quidem in præsentia non dedignabor orare et rogare, ut semota paulisper simultate, æquabilis adsit certaminis hujus arbiter; neve oratoris culpa, si qua est, causam quam optimam et præclarissimam in invidiam vocet. Quod si mordaciora paulo hæc et aceto perfusa nimio putaveritis, id ipsum de industria fecisse me profiteor: volo enim ut initium orationis meæ primulum imitetur diluculum; ex quo subnubilo serenissima fere nascitur dies. Quæ an nocte præstantior sit, haud vulgaris utique agitatur controversia, quam quidem mearum nunc est partium, auditores, pensique hujus matutini, accurate et radicitus excutere; quamvis et hæc prolusioni poeticæ, quam decertationi oratoriæ, magis videatur idonea: at at noctemne dixi cum die struxisse lites? Quid hoc rei est? quænam hæc molitio? numnam instaurantes reliquias ? an terra novam in superos deos antiquum Titanes redintegrant bellum, Phlegræi prælii enixa est portentosa magnitudinis prolem? an vero Typhoeus injectam Ætnæ montis electatus est molem? an denique, decepto Cerbero, catenis adamantinis subduxit se Briareus? quid est aliquando tandem, quod deos manes ad cœlestis imperii spem jam tertiò erexerit? adeone contemnendum Jovis fulmen? adeon' pro nihilo putanda Palladis invicta virtus, qua tantam olim inter terrigenas fratres edidit stragem? exciditne animo insignis ille per cœli templa Liberi patris ex profligatis gigantibus triumphus? neutiquam sanè: meminit illa probe, nec sine lachrymis, consternatos plerosque à Jove fratres superstitesque cæteros usque ad penitissimos inferorum recessus in fugam actos; et certe jam nihil minus quam bellum adornat trepida, querelam potius et lites instruit, atque pro more mulierum post rem unguibus et pugnis fortiter gestam ad colloquium seu verius ad rixam venit, periclitura, opinor, linguane plus an armis valeat. At vero quam inconsultò, quam arroganter, quamque debili causæ titulo præ die summam rerum ambiat, expedire festino. Video siquidem et ipsam diem galli cantu expergefactam, cursu solito citatiori adproperasse ad suas laudes exaudiendas. Et quoniam unusquisque hoc imprimis ad honores et decus conferre arbitratur, si ab generosis natalibus et prisco regum vel deorum sanguine oriundum se compererit. Videndum primo utra genere sit clarior, mox quænam antiquitate honoratior; dein hæc an illa humanis usibus accommodatius inserviat. Apud vetustissimos itaque mythologiæ scriptores memoriæ datum reperio, Demogorgonem deorum omnium atavum (quem eundem et Chaos ab antiquis nuncupatum hariolor) inter alios liberos, quos sustulerat plurimos, Terram genuisse; hac, incerto patre, noctem fuisse prognatam; quamvis paulo aliter Hesiodus eam chaogenitam velit hoc monasticho, Ἐξ χάεος δ ̓ Ερεβόσε μέλαινά τε νύξ ἐγένοντο. Hanc, quocunque natam, cum adoleverat ad ætatem nuptiis maturam, poscit sibi uxorem Phanes pastor; annuente matre, refragatur illa, negatque se ignoti viri et nusquam visi, moribusque insuper tam longe diversis concubitum inituram. Repulsam Phanes ægre ferens, verso in odium amore, nigellam hanc Telluris filiam per omnes orbis terrarum tractus ad necem sequitur indignabundus. Illa vero quem amantem sprevit, eum hostem non minus tremit; propterea ne apud ultimas quidem nationes, et disjuncta quam maxime loca, immo ne in ipso sinu parentis satis se tutam rata, ad incestos Erebi fratris amplexus furtim et clanculum se corripit; timore simul gravi soluta, maritumque nacta proculdubio sui similem. Hoc itaque tam venusto conjugum pari Æther et Dies perhibentur editi, ut author est idem, cujus supra mentionem fecimus, Hesiodus. Νυκτὸς δ ̓ ἀντ ̓ αἰθήρτε και ἡμέρα ἐξεγένοντο, Οὕς τε κεκυσσα μένη Ερέβει φιλότητι μιγεῖσα. At enim vetant humaniores musæ, ipsa etiam prohibet philosophia diis proxima, ne minus poetis deorum figulis, præsertim Græcanicis, omni ex parte habeamus fidem; nec quisquam iis hoc probro datum putet, quod in re tanti momenti authores videantur vix satis locupletes. Si quis enim eorum aliquantillum deflexerit à vero, id non tam ingeniis eorum assignandum, quibus nihil divinius, quam pravæ et cæcutienti ejus ætatis ignorantiæ, quæ tunc tempestatis pervadebat omnia. Abunde sane laudis hinc sibi adepti sunt, affatim gloriæ, quod homines in sylvis atque montibus dispalatos belluarum ad instar, in unum compulerint locum, et civitates constituerint, quodque omnes disciplinas quotquot hodie traduntur, lepidis fabellarum involucris obvestitas pleni Deo primi docuerint; eritque hoc solum iisdem ad assequendam nominis immortalitatem non ignobile sane subsidium, quod artium scientiam feliciter inchoatam posteris absolvendam reliquerint. Noli igitur, quisquis es, arrogantiæ me temere dannare, quasi ego jam veterum omnium poetarum decreta, nulla nixus authoritate, perfregerim aut immutaverim; neque enim id mihi sumo, sed ea tantummodo ad normam rationis revocare conor, exploraturus hoc pacto num rigidæ possint veritatis examen pati. Quocirca primò noctem Tellure ortam erudite quidem et elegante fabulata est antiquitas; quid enim aliud mundo noctem obducit quam densa et impervia terra, solis lumizi nostroque horizonti interposita? quòd eam deinde nunc patrimam, fuisse negant mythologi, nunc matrimam, id quoque festiviter fictum; inde siquidem recte colligitur spuriam fuisse aut subdititiam, aut demum parentes prolem tam famosam et illiberalem præ pudore non agnovisse. At vero cur existimarent Phanetem illum mirifica supra modum humanum facie, noctem Ethiopissam et monogrammam etiam in matrimonium adamasse, arduum impense negotium videtur è vestigio divinare, nisi quod fœminarum insignis admodum id temporis paucitas delectum suppeditaret nullum. Atqui presse agamus et cominus. Phanetem interpretantur veteres solem sive diem; quem dum commemorant noctis conjugium primo petiisse, deinde in ultionem spreti connubii insecutum, nihil aliud quam dierum et noctium vices ostendere volunt. Ad hoc autem quid opus erat introduxisse Phanetem noctis nuptias ambientem, cum perpetua illa eorum successio et mutuas quasi impulsus innato et æterno odio melius adsigni5cetur; quippe constat sudum et tenebras ab ipso rerum principio acerrimis inter se dissedisse inimicitiis. Atque ego sane noctem credo, svpoóvng cognomen hix solum accepisse, quod Phanetis connubio permiscere se caute recusarit, nec non cogitate; etenim si illum semel in suos admisisset thalamos, extra dubium radiis ejus et impatibili fulgore absumpta vel in nihilum interiisset, vel penitus conflagrasset, sicuti olim invito Jove Amasio arsisse ferunt Semelem. Quapropter huic, non improvida salutis suæ, Erebum prætulit. Unde scitum illud Martialis et perurbanum. Uxor pessima, pessimus maritus, Non miror bene convenire vobis. Nec tacendum existimo, quam formosa et se digna virum auxerit prole, nimirum ærumna, invidia, timore, dolo, fraude, pertinacia, paupertate, miseria, fame, querela, morbo, senectute, pallore, caligine, soaño, morte, Charonte, qui ultimo natus est partu; adeo ut hic apprime quadret quod in proverbii consuetudinem venit, KaKOV KópaKog KaKÒV &òv. Cæterum nec desunt qui etiam ætherem et diem itidem Erebo suo Noctem pepe risse tradunt. At enim quotusquisque est, non i pos mentis, qui sic philosophantem non explodat ac rejiciat tanquam democritica commenta aut nutricularum fabulas proferentem? Ecquam enim veri speciem prz se fert, posse obscuram et fuscam noctem tam venustulum, tam amabilem, tam omnibus gratum acceptorque reddere partum ? Qui etiam ut primum conceptus esset, præmaturo impetu erumpens utro matrem enecasset, ipsumque Erebum patrem abegisset protinas, vetulumque coegisset Charontem, ut sub imo Styge nocturnos abderet oculos, et si qua sub inferis lati bula sunt, ut eo se remigio et velis reciperet. Nec | ab exosis tenebris ad auras reverti; quod demum lux vel ipsi Plutoni sua caligine longe sit potior, id quidem in confesso est, quando cœleste regnum toties affectavit, unde scite et verissime Orpheus in hymno ad Au roram: solum apud Orcum non est natus dies, sed ne unquam quidem ibi comparuit; neque potest illuc nisi fatorum ingratiis vel per minimam intromitti rimulam; quid! quod etiam diem nocte antiquiorem audeo dicere, eamque mundum recens emersum è Chao diffuso lumine collustrasse, priusquam nox suas egisset vices; nisi crassam illam et immundam caliginem noctem vel ipsi Demogorgoni equævam velimus perperam nominare. Ideoque diem Urani filiam natu maximam arbitror, vel filii potius dixeris, quem ille in solatium humanæ gentis et terrorem infernalium deorum procreasse dicitur; ne scilicet, occupante tyrannidem nocte, nulloque inter terras et Tartara discrimine posito, manes et furiæ atque omne illud infame monstrorum genus ad terras usque, deserta Barathri sede, sc proreperent, misellique homines densis obvoluti umbris, et quaquaversum occlusi, defunctarum animarum pœnas etiam vivi experirentur. Hactenus, academici, obscuram noctis propaginem atris et profundissimis eruimus tenebris; habebitis ilicet ut se dignam præbuerit natalibus suis, sed si prius diei laudibus impensam dederim opellam meam, quamvis et illa sane omnium laudatorum eloquentiam anteeat. Et certe primo quam omnium animantium stirpi grata sit et desiderabilis, quid opere est vobis exponere; cum vel ipsæ volucres nequeant suum celare gaudium, quin egressæ nidulis, ubi primum diluculavit, aut in verticibus arborum concentu suavissimo deliniant omnia, aut sursum librantes se, et quam possunt prope Solem volitent, redeunti gratulaturæ luci. At primus omnium adventantem Solem triumphat insomnis gallus, et quasi præco quivis, monere videtur homines, ut excusso somno prodeant, atque obviam effundant se novam salutatum Auroram: tripudiant in agris capellæ, totumque genus quadrupedum gestit et exultat lætitia. Quinetiam et mosta Clysie totam fere noctem, converso in Orientem vultu, Phoebum præstolata suum, jam arridet et adblanditur appropinquanti amatori. Caltha quoque et Rosa, ne nihil addant communi gaudio, aperientes sinum, odores suos Soli tantum servatos profusè spirant, quibus noctem dedignantur impertiri, claudentes se folliculis suis simulatque vesper appetat; cæterique flores inclinata paulum, et rore languidula erigentes capita quasi præbent se Soli, et tacite rogant ut suis osculis abstergat lacrymulas, quas ejus absentiæ dederant. Ipsa quoque Tellus in adventum Solis cultiori se induit vestitu, nubesque juxta variis chlamydata coloribus, pompa solenni, longoque ordine videntur ancillari surgenti deo. Ad summam, nequid deesset ad ejus dilatandas laudes, huic Persee, huic Libyes, divinos honores decrevere; Rhodienses pariter celeberrimum illum stupenda magnitudinis colossum, Charetis Lyndii miro extructum artificio, buie sacrarunt; huic itidem hodie Occidentalis Indiæ populi thure cæteroque apparatu sacrificare accepimus. Vos testor, academici, quam jucundum, quam optatum diuque expectatum vobis illucescat mane, utpote quod vos ad mansuetiores musas revocet, à quibus insaturabiles et sitibundos dimiserat ingrata Nox. Testor ultimo Saturnum cœlo deturbatum in Tartara, quam lubens vellet, si modo per Jovem liceret, Η χαίρει θνητῶν μερόπων γένος οὐδέ τις ἐπὶν, Nec mirum utique cum Dies non minus utilitatis adferat quam delectationis, et sola negotiis obeundis accommodata sit; quis enim mortalium lata et immensa maria trajicere sustineret, si desperaret affuturum diem; immo non aliter oceanum navigarent quam Lethen et Acherontem manes, horrendis nimirum undiquaque tenebris obsiti. Unusquisque etiam in suo se contineret gurgustio, haud unquam ausus foras prorepere; adeo ut necesse esset dissui statim humanam societatem. Frustra Venerem exeuntem è mari inchoasset Apelles; frustra Zeuxis Halenam pinxisset, si Nox cæca et obnubila res tam visendas oculis nostris adimeret; tum quoque frustra tellus serpentes multiplici et erratico lapsu vites, frustra decentissimæ proceritatis arbores profunderet, incassum denique gemmis et floribus tanquam stellulis interpoliret se, cœlum exprimere conata; tum demum nobilissimus ille videndi sensus nullis animalibus usui foret; ita prorsus, extincto mundi oculo, deflorescerent omnia et penitus emorerentur; nec sane huic cladi diu superessent ipsi homines, qui tenebricosam incolerent terram, cum nihil suppeteret unde victitarent, nihil denique obstaret, quominus in antiquum chaos ruerent omnia. Hisce quidem possit quispiam inexhausto stylo plura adjicere; verum non permitteret ipsa verecunda Dies ut singula persequatur, et proclivi cursu ad occasum præcipitans, nullo modo pateretur immodice laudantem. Jam igitur declinat in vesperam dies, et nocti statim cedet, ne adulta hieme solstitialem contigisse diem facete dicatis. Tantum pace vestra liceat adjungere pauca quæ non possum commode præterire. Meritò igitur poetæ Noctem inferis exsurgere scriptitarunt; cum impossibile plane sit aliunde tot tantaque mala nisi ex eo loco mortalibus invehi. Obor ta enim nocte sordescunt et obfuscantur omnia, nec quicquam tunc profecto interest inter Helenam et Ca nidiam, nihil inter pretiosissimos et viles lapillos, nisi quod gemmarum nonnullæ etiam noctis obscuritatem vincant: huc accedit, quod amoenissima quæque loca tunc quidem horrorem incutiant, qui etiam alto et tristi quodam augetur silentio; siquidem quicquid uspiam est in agris, aut hominum aut ferarum, vel domum, vel ad antra raptim se conferunt; ubi stratis immersi ad as pectus noctis terribiles claudunt oculos. Nullum foris conspicies præterquam fures et laverniones lucifugos, qui cædem anhelantes et rapinas, insidiantur bonis civium, et noctu solum vagantur, ne detegantur interdiu ; quippe dies nullum non indagare solet nefas, baud passura lucem suam istiusmodi flagitiis inquinari; nullum habebis obvium nisi lemures et larvas, et empusas |