Page images
PDF
EPUB

non imminuat, quo majores acquirantur animo? quanquam certe qui hæc causantur perditissimi plerique, abjecta omni temporis, ingenii, valetudinis cura, comessando, belluæ marinæ ad morem potando, inter scorta et aleam pernoctando, nihilo se infirmiores factos queruntur. Cum itaque sic se afficiant atque assuescant, ut ad omnem turpitudinem strenui atque alacres; ad omnes virtutis actiones et ingenii hebetes et languidi sint, culpam in naturam aut vitæ brevitatem falso et inique transferunt. Quod si modeste ac temperanter vitam degendo, primos ferocientis ætatis impetus ratione et pertinaci studiorum assiduitate mallemus edomare, coelestem animi vigorem ab omni contagione et inquinamento purum et intactum servantes; incredibile esset, auditores, nobis post annos aliquot respicientibus quantum spatium confecisse, quam ingens æquor eruditionis cursu placido navigasse videremur. Cui et hoc egregium afferet compendium, si quis norit et artes utiles, et utilia in artibus recte seligere. Quot sunt imprimis grammaticorum et rhetorum nugæ aspernabiles? audias in tradenda arte sua illos barbare loquentes, hos infantissimos. Quid logica? Regina quidem illa artium si pro dignitate tractetur: at

ad literarum studium contulerint se, pauci memoran- | negligimus, dum corpori metuimus, cujus vires quis tur; Romani intra urbis mœnia philosophiam sero receperunt; at illi legislatore usi sunt Lycurgo, qui et philosophus fuit et poetarum adeo studiosus, ut Homeri scripta per Ioniam sparsa summa cura primus collegerit. Hi post varios in urbe motus et perturbationes ægre se sustentare valentes, ab Athenis ea tempestate artium studio florentissimis, leges decemvirales, quæ et duodecim tabulæ dictæ sunt, missis legatis emendicarunt. Quid si hodiernos Turcas per opima Asiæ regna rerum late potitos omnis literaturæ ignaros nobis objiciant? Equidem in ea repub. (si tamen crudelissimorum hominum per vim et cædem arrepta potentia, quos unum in locum sceleris consensus convocavit, continuo respub. dicenda sit) quod in ea ad exemplum insigne sit nil audivi, parere vitæ commoda, tueri parta, id naturæ debemus, non arti; aliena libidinose invadere, sibi mutuo ad rapinam auxilio esse, in scelus conjurare, id naturæ pravitati. Jus quoddam apud eos exercetur; nec mirum: cæteræ virtutes facile fugantur, justitia vere regia, ad sui cultum impellit, sine qua vel injustissimæ societates cito dissolverentur. Nec omiserim tamen, Saracenos Turcarum propemodum conditores non armis magis quam bonarum literarum studiis imperium suum propagasse. Sed si antiquitatem repeta-heu quanta est in ratione insania! non hic homines, mus, inveniemus non institutas modo ab arte, sed fundatas olim fuisse respublicas. Antiquissimi quique gentium indigenæ in sylvis et montibus errasse dicuntur, ferarum ritu pabuli commoditatem sequuti, vultu erecti, cætera proni, putasses præter formæ dignitatem nihil non commune cum bestiis habuisse; eadem antra, iidem specus cœlum et frigora defendebant; nulla tunc urbs, non ædes marmoreæ, non aræ deorum, aut fana collucebant, non illic fas sanctum, nondum jura in foro dicebantur, nulla in nuptiis tæda, non chorus, nullum in mensa geniali carmen, nullum solenne funeris, non luctus, vix tumulus defunctos honestabat; nulla convivia, nulli ludi, inauditus citharæ sonus, ipsa tunc omnia aberant, quibus jam inertia ad luxum abutitur. Cum repente artes et scientiæ agrestia hominum pectora cœlitus affabant, et imbutos notitia sui in una monia pellexere. Quamobrem certe quibus authoribus urbes ipsæ primum conditæ sunt, dein stabilita legibus, post consiliis munitæ, poterunt iisdem etiam gubernatoribus quam diutissime fœlicissimeque consistere. Quid autem ignorantia? sentio, auditores, caligat, stupet, procul est, effugia circumspicit, vitam brevem queritur, artem longam ; immo vero tollamus duo magna studiorum nostrorum impedimenta, alterum artis male traditæ, alterum nostræ ignaviæ, pace Galeni, seu quis alius ille fuit; totum contra erit, vita longa ars brevis; nihil arte præstabilius, adeoque laboriosius, nihil nobis segnius, nihil remissius; ob operariis et agricolis nocturna et antelucana industria vinci nos patimur; illi in re sordida ad vilem victum magis impigri sunt, quam nos in nobilissima ad vitam beatam; nos cum ad altissimum atque optimum in humanis rebus aspiremus, nec studium ferre possumus, nec inertiæ dedecus; immo pudet esse id, quod non haberi nos indignamur. At valetudini cavemus à vigiliis et acri studio: turpe dictu, animum incultum

sed plane acanthides carduis et spinis vescuntur. O dura messorum ilia! quid repetam illam, quam metaphysicam vocant peripatetici, non artem, locupletissimam quippe me ducit magnorum virorum authoritas, non artem inquam plerumque, sed infames scopulos, sed Lernam quandam sophismatum ad naufragium et pestem excogitatam: hæc illa quæ supra memini togatæ ignorantiæ vulnera sunt; hæc eadem cucullorum scabies etiam ad naturalem philosophiam late permanavit: vexat mathematicos demonstrationum inanis gloriola; his omnibus quæ nihil profutura sunt meritò contemptis et amputatis, admirationi erit quot annos integros lucrabimur. Quid quod jurisprudentiam præsertim nostram turbata methodus obscurat, et quod pejus est, sermo nescio quis, Americanus credo, aut ne humanus quidem, quo cum sæpe leguleios nostros clamitantes audiverim, dubitare, subiit quibus non esset humanum os et loquela, an et his ulli affectus humani adessent; vereor certe ut possit nos saneta justitia respicere, vereor ut querelas ullo tempore nostras aut injurias intelligat, quorum lingua loqui nesciat. Quapropter, auditores, si nullum à pueritia diem sine præceptis et diligenti studio vacuum ire sinamus, si in arte, aliena supervacanea otiosa sapienter omittamus, certe intra ætatem Alexandri Magni majus quiddam et gloriosius illo terrarum orbe subegerimus: tantumque aberit quo minus brevitatem vitæ, aut artis tædium incusemus, ut flere et lachrymari promptius nobis futurum credam, ut illi olim, non plures superesse mundos de quibus triumphemus. Expirat ignorantia, jam ultimos videte conatus et morientem luctam; mortales præcipue gloria tangi, antiquos illos illustres longa annorum series atque decursus eum celebrârit, nos decrepito mundi senio, nos properante rerum omnium occasu premi, si quid prædicandum æterna laude reliquerimus, nostrum nomen in angusto versari, cujus ad

bus tot ventorum, imbrium, inundationem, serenitans præsagia petantur? Quam prudenti et severa ethica supervolantes montem Taurum anseres obturato lapillis ore periculosæ loquacitati moderantur; multa formicis res domestica, civitas apibus debet; excubias habendi, triquetram aciem ordinandi rationem ars militaris gruum esse agnoscit. Sapiunt altius bestiæ, quam ut suo cœtu et consortio ignorantiam dignentur; inferius detrudunt. Quid ergo? ad truncos et saxa. At ipsi trunci, ipsa arbusta, totumque nemus ad doctissima Orphei carmina solutis quondam radicibus festinavere. Sæpe etiam mysteriorum capaces, ut quercus olim Dodoneœ, divina oracula reddidere. Saxa etiam sacræ poetarum voci docilitate quadam respondent: an et hæc aspernantur à se ignorantiam? Num igitur infra omne bratorum genus, infra stipites et saxa, infra omnem natura ordinem licebit in illo Epicureorum non esse requiescere? Ne id quidem: quandoquidem necesse est, quod pejus, quod vilius, quod magis miserum, quod infimum est, esse ignorantiam? Ad vos venio, auditores intelligentissimi, nam et ipse si nihil dixissem, vos mihi tot nen tam argumenta, quam tela video, quæ ego in ignorantiam usque ad perniciem contorquebo. Ego jam clas sicum cecini, vos ruite in prælium; summovete à volts hostem hanc, prohibete vestris porticibus et ambulacris; hanc si aliquid esse patiamini, vos ipsi illud eritis, quod nostis omnium esse miserrimum. Vestra itaque læs omnium causa est. Quare si ego jam multo fortasse prelixior fuerim, quam pro consuetudine hujus loci liceret,

memoriam vix ulla posteritas succedat, frustra jam tot | fere bestia sibi medica est, multæ etiam insignia medilibros et preclara ingenii monumenta edi quæ vicinus cinæ documenta hominibus dedere. Ibis Ægyptia alvi mundi rogus cremarit. Non inficior illud esse posse purgandæ utilitatem, hippopotamus detrahendi sanverisimile; at vero non morari gloriam cum bene fece-guinis ostendit. Quis dicat astronomiæ expertes à quiris, id supra omnem gloriam est. Quam nihil beavit istos inanis hominum sermo cujus ad absentes et mortuos nulla voluptas, nullus sensus pervenire potuit? nos sempiternum ævum expectemus quod nostrorum in terris saltem benefactorum memoriam nunquam delebit; in quo, si quid hic pulchre meruimus, præsentes ipsi audiemus, in quo qui prius in hac vita continentissime acta omne tempus bonis artibus dederint, iisque homines adjuverint, eos singulari et summa supra omnes scientia auctos esse futuros multi graviter philosophati sunt. Jam cavillari desinant ignavi quæcunque adhuc nobis in scientiis incerta atque perplexa sint, quæ tamen non tam scientiæ, quam homini attribuenda sunt; hoc est, auditores, quod et illud nescire Socraticum et timidam scepticorum hæsitationem aut refellit, aut consolatur, aut compensat. Jam vero tandem aliquando quænam ignorantiæ beatitudo ? sua sibi habere, à nemine lædi, omni cura et molestia supersedere, vitam secure et quiete, quoad potest, traducere; verum hæc feræ aut volucris cujuspiam vita est, quæ in altis et penitissimis sylvis in tuto nidulum cœlo quamproximum habet, pullos educit, sine aucupii metu in pastum volat, diluculo, vesperique suaves modulos emodulatur. Quid ad hæc desideratur æthereus ille animi vigor? Exuat ergo hominem, dabitur sane Circæum poculum, ad bestias prona emigret: ad bestias vero? at illæ tam turpem hospitem excipere nolunt, si quidem illæ sive inferioris cujusdam rationis participes, quod plurimi disputarunt, sive pollenti quodam instinctu sagaces, aut artes, aut artium simile quod-præterquam quod ipsa rei dignitas hoc postulabat, dadam apud se exercent. Namque et canes in persequenda bitis et vos mihi veniam, opinor, judices, quandoquifera dialecticæ non ignaros esse narratur apud Plutar- dem, tanto magis intelligitis in vos quo sim anime, chum, et si ad trivia forte ventum sit, plane disjuncto uti quam vestri studiosus, quos labores, quas vigilias vessyllogismo. Lusciniam veluti præcepta quædam musices tra causa non recusarim. Dixi. pullis suis tradere solere refert Aristoteles; unaquæque

ARTIS LOGICE PLENIOR INSTITUTIO,

AD PETRI RAMI METHODUM CONCINNATA.

ADJECTA EST PRAXIS ANALYTICA, ET PETRI RAMI VITA.

LIBRIS DUOBUS.

[FIRST PUBLISHED 1672.]

PRÆFATIO.

Cæteri

QUANQUAM philosophorum multi, suopte ingenio freti, contempsisse artem logicam dicuntur, eorum tamen qui vel sibi, vel aliis propter ingenium aut judicium natura minus acre ac perspicax utilissimam esse sibique diligenter excolendam judicarunt, optime est de ea meritus, ut ego quidem cum Sidneio nostro sentio, Petrus Ramus. fere physica, ethica, theologica logicis, effrænata quadam licentia, confundunt. Sed noster dum brevitatem sectatus est nimis religiose, non plane luci, sed ubertati tamen lucis, quæ in tradenda arte, non parca, sed plena et copiosa esse debet, videtur defuisse: id quod tot in eum scripta commentaria testantur. Satius itaque sum arbitratus, quæ ad præcepta artis plenius intelligenda, ex ipsius Rami scholiis dialecticis aliorumque commentariis necessario petenda sunt, ea in ipsum corpus artis, nisi sicubi dissentio, transferre atque intexere. Quid enim brevitate consequimur, si lux aliunde est petenda? Præstat una opera, uno simul in loco artem longiusculam cum luce conjungere, quam minore cum luce brevissimam aliunde illustrare; cum hoc non minore negotio multoque minus commode hactenus fiat, quam si ars ipsa ut nunc suapte copia se fuse explicaverit. Quam artis tradendæ rationem uberiorem ipse etiam Ramus in arithmetica et geometria aliquanto post à se editis, edoctus jam longiore usu, secutus est; suasque ipse regulas interjecto commentariolo explanavit, non aliis explanandas reliquit. Quorum cum plerique nescio an nimio commentandi studio elati, certe omnis methodi quod in iis mirum sit, obliti, omnia permisceant, postrema primis, axiomata syllogysmos eorumque regulas primis quibusque simplicium argumentorum capitibus ingerere soleant, unde caliginem potius discentibus offundi quam lucem ullam præferri necesse est, id mihi cavendum imprimis duxi, ut nequid præriperem, nequid præpostere quasi traditum jam et intellectum, nequid nisi suo loco attingerem; nihil veritus ne cui forte strictior in explicandis præceptis existimer, dum perpendenda magis quam percurrenda proponere studebam. Nec tamen iis facile assenserim, qui paucitatem regularum objiciunt Ramo, quarum permultæ etiam ex Aristotele ab aliis collectæ, nedum quæ ab ipsis cumulo sunt adjectæ, vel incertæ vel futiles, discentem impediunt atque onerant potius quam adjuvant: ac siquid habent utilitatis aut salis, id ejusmodi est, ut suopte ingenio quivis facilius percipiat, quam tot canouibus memoria mandatis, addiscat. Multoque minus constitui, canones quidvis potius quam logicos, à theologis infercire; quos illi, quasi subornatos in suum usum, tanquam è media logica petitos, depromant de Deo, divinisque hypostasibus et sacramentis; quorum ratione, quo modo est ab ipsis informata, nihil est à logica, adeoque ab ipsa ratione, alienius.

Prius autem quam opus ipsum aggredior, quoniam ars logica omnium prima est suisque finibus latissime patet, præmittam quædam de arte generalia, deque artium distributione; artem deinde ipsam persequar: ad extremum, analytica quædam exempla, sive usum artis, exercitationis causa, iis quibus opus est, et in eo genere exercere se libet, exhibebo: quibus opus est inquam; quibus enim ingenium per se viget atque pollet, iis ut in hoc genere analytico cum labore nimio ac miseria se torqueant, non sum author. Ad id enim ars adhibetur, ut naturam juvet, non ut impediat adhibita nimis anxie nimisque subtiliter, et præsertim ubi opus non est, ingenium per se jam satis acutum, obtundit potius quam acuit; ita plane ut in medicina remediorum usus vel nimius vel non necessarius, valetudinem debilitat potius quam roborat. Quod autem Aristotelis aliorumque veterum auctoritatem ad singulas fere logicæ regulas adjungimus, id quidem in tradenda arte supervacuum fuisset, nisi

novitatis suspicio, quæ Petro Ramo hactenus potissimum obfuit, adductis ipsis veterum authorum testimoniis, esset amolienda.

Artium omnium quasi corpus et comprehensio ¿ykukλowaidɛía Græce, i. e. eruditionis circuitus quidam in se redeuntis, adeoque in se absolutæ atque perfectæ, vel philosophia dicitur. Hæc cum sapientiæ studium proprie significat, tum vulgo artium omnium vel doctrinam, vel scientiam: doctrinam, cum præcepta artium tradit; scientiam, cum ars, quæ habitus est quidam mentis, præceptis illis percipitur, quasique possidetur. Eodem modo et artis significatio distinguitur: cum doctrinam significat, de qua nobis potissimum hic est agendum, est ordinata præceptorum exemplorumque comprehensio sive methodus, qua quidvis utile docetur.

Artis materia præcepta sunt: quæ qualia esse debeant, artis logicæ, quam nunc tradimus, proprium est suo loco præscribere.

Forma sive ipsa ratio artis, non tam est præceptorum illorum methodica dispositio, quam utilis alicujus rei præceptio: per id enim quod docet potius, quam per ordinem docendi, ars est id quod est: quod ex cujusque artis definitione perspicitur, ut infra ostendetur.

Præceptorum artis tria genera sunt: duo præcipua "definitiones et distributiones;" quarum doctrinam generalem logica etiam loco idoneo sibi vendicat; tertium, minus principale, " consectarium" nominatur; estque proprietatis alicujus explicatio, ex definitione fere deducta.

Exempla sunt quibus præceptionum veritas demonstratur, ususque ostenditur: suntque, ut scite Plato, quasi obsides sermonum: quod enim præcepto in genere docetur, id exemplo in specie confirmatur.

Efficiens artis primarius neminem reor dubitare quin sit Deus, author omnis sapientiæ: id olim philosophos etiam non fugit.

Causæ ministræ fuerunt homines divinitus edocti, ingenioque præstantes ; qui olim singulas artes invenerunt. Inveniendi autem ratio eadem prope fuit quæ pingendi; ut enim in pictura duo sunt, exemplum sive archetypus, et ars pingendi, sic in arte invenienda, archetypo respondet natura sive usus, et exemplum hominum peritorum, arti pictoris respondet logica; saltem naturalis, quæ facultas ipsa rationis in mente hominis est; juxta illud vulgo dictum, ars imitatur naturam.

Ratio autem sive logica, primum illa naturalis, deinde artificiosa, quatuor adhibuit sibi quasi adjutores, teste Aristot. Metaphys. 1, c. 1, sensum, observationem, inductionem, et experientiam. Cum enim præcepta artium generalia sint, ea nisi ex singularibus, singularia nisi sensu percipi non possunt: sensus sine observatione, que exempla singula memoriæ committat, observatio sine inductione, quæ singularia quam plurima inducendo generalem aliquam regulam constituat, inductio sine experientia, quæ singulorum omnium convenientiam in commune et quasi consensum judicet, nihil juvat. Hinc recte Polus apud Platonem in Gorgia, "experientia artem peperit, imperitia fortunam," i. e. præcepta fortuita, adeoque incerta. Et Aristot. Prior. 1, c. 30, “ cujusque rei principia tradere, experientia est: sic astrologica experientia illius scientiæ principia suppeditavit." Et Manilius;

"Per varios usus artem experientia fecit,
Exemplo monstrante viam -

Et Cicero ; " omnia quæ sunt conclusa nunc artibus, dispersa quondam et dissipata fuerunt, donec adhibita hæc ars est, quæ res dissolutas divulsasque conglutinaret et ratione quadam constringeret." Ea ars logica est, vel hæc saltem naturalis, quam ingenitam habemus, vel illa artificiosa, quam mox tradimus: hæc enim præcepta artis invenit ac docet. Hactenus de efficientibus causis artium.

Forma artis, ut supra dixi, non tam præceptorum dispositio est, quam præceptio ipsa rei alicujus utilis, eademque est finis. Quemadmodum, enim, non tam præceptorum logicorum methodica dispositio quam ipsum bene disserere, et forma logica et finis est, ut infra docebitur, ita in genere non solum præceptorum dispositio, sed ipsa rei utilis præceptio, forma artis et simul finis est; quod autem præcipitur, id esse utile in hominum vita debere, quod Græci ßweλèç vocant, omnes consentiunt; indignamque esse artis nomine, quæ non bonum alquod sive utile ad vitam hominum, quod idem quoque honestum sit, sibi proponat, ad quod omnia præcepta artis referantur; adeoque formam artis esse rei alicujus utilis præceptionem, per quam scilicet ars est id quod est, necessario sequitur. Verum ad hunc finem perveniri non potest, nisi doctrinam natura commode percipiat. exercitatio confirmet, utræque simul doctrina et exercitatio artem quasi alteram naturam reddant. Sed ingeniam sine arte, quam ars sine ingenio plus proficere censetur: proficere autem non admodum utrumque nisi accesserit exercitatio: unde illud Ovidii :

Solus, et artificem qui facit, usus erit.

Exercitatio duplex est; analysis et genesis. Illa est, cum exempla artis in sua principia quasi resolvuntur dum singulis partibus ad normam, i. e. ad præcepta artis examinantur: hæc, cum ex artis praescripto efficimus aliquid aut componimus.

Hactenus causæ artium: sequuntur species. Artes sunt generales vel speciales: generales, quarum materia subjecta est generalis. Materia autem illa vel artificis est, vel artis. Artificis materia generalis generalibus cunctis artibus est communis; artis autem, singularum est propria: estque artificis quidem generalis materia, omne id quod revera est, aut esse fingitur; artis, quod in eo omni efficiunt singulæ. Id omne vel ratio complee titur, vel oratio: generalium itaque artium materia generalis, vel ratio est, vel oratio: versantur enim in exec

lenda vel ratione ad bene ratiocinandum, ut logica; vel oratione, eaque vel ad bene loquendum, ut grammatica, vel ad dicendum bene, ut rhetorica. Omnium autem prima ac generalissima, logica est; dein grammatica, tum demum rhetorica; quatenus rationis usus sine oratione etiam magnus, hujus sine illa potest esse nullus. Grammaticæ autem secundum tribuimus locum, eo quod oratio pura esse etiam inornata; ornata esse nisi pura sit prius, facile non queat.

Artes speciales sunt, quæ materiam habent specialem; nempe naturam fere vel mores: earum enim accuratior distributio non est hujus loci.

ARTIS LOGICE PLENIOR INSTITUTIO, &c.

LIBER PRIMUS.

CAPUT I.

Quid sit Logica?

Logicæ itaque partes duæ sunt; rationum sive argumentorum inventio, eorumque dispositio.

Secutus veteres Ramus, Aristotelem, Ciceronem, Fabium, dialecticam partitur in inventionem et judi

LOGICA est ars bene ratiocinandi. Eodemque sensu cium. Verùm non inventio, quæ nimis lata est quodialectica sæpe dicta est.

cunque modo sumatur, sed argumentorum inventio, Logica autem, i. e. ars rationalis, à λóyw dicitur: pars prima logicæ dicenda est; dispositio autem eorum, quæ vox Græcè rationem significat; quam excolen-cur sit secunda, non judicium, secundi libri initio dam logica sibi sumit. respondebimus. Sed neque hæc partitio suis auctori

Ratiocinari autem est rationis uti facultate. Addi- bus vel iisdem vel aliis caret: Plato, in Phædo, dispotur bene, i. e. rectè, scienter, expeditè; ad perfectio-sitionem inventioni addidit; Aristoteles ráživ; Top. 8. nem artis ab imperfectione facultatis naturalis distin-1. quod idem est. Et Cicero, de Orat., fatetur, invenguendam. tionem et dispositionem, non orationis esse, sed ra

Logicam potius, quàm cum P. Ramo dialecticam, dicendam duxi, quòd eo nomine tota ars rationis aptissimè significetur; cùm dialectica à verbo Græco dialéyoga, artem potius interrogandi et respondendi, i. e. disputandi significet; ut ex Platonis Cratylo, ex doctrina peripateticorum et stoicorum, Fabio, Suida, aliisque docetur. Et tamen Plato in Alcibiade primo idem vult esse ró diaλéyeoga, quod ratione uti. Prior significatio ad rationis usum nimis angusta est; posterior, si inter authores de ea con convenit, nimis incerta. Ratiocinandi autem potius dico quàm disserendi, propterea quòd ratiocinari, non minus late quàm ipsa ratio, idem valet propriè quod ratione uti; cùm disserere, præterquam quod vox non planè propria, sed translata sit, non latius plerumque pateat, quam dis

putare.

Addunt nonnulli in definitione subjectum dialecticæ, i. e. de re qualibet: sed hoc cum grammatica et rhetorica commune dialecticæ fuit, ut in proœmio vidimus; non ergo hic repetendum.

CAP. II.

De partibus Logica, deque Argumenti Generibus. RATIOCINATIO autem fit omnis, rationibus vel solis et per se consideratis, vel inter se dispositis; quæ argumenta etiam sæpius dicta sunt.

tionis.

Inventionem autem et dispositionem quarum tandem rerum nisi argumentorum.

Argumentorum itaque inventio topica Græcè nominatur, quia róπeç continet, i. e. locos unde argumenta sumuntur, viamque docet et rationem argumenta bene inveniendi, suo nimirum ordine collocata; unde vel ad genesin expromantur, vel in analysi explorentur, inventorumque simul vim atque usum exponit.

Argumentum est quod ad aliquid arguendum affectum est." Id est, quod habet affectionem ad arguendum; vel ut Cic. in Top. quod affectum est ad id de quo quæritur: id interpretatur Boethius refertur, vel aliqua relatione respicit id de quo quæritur.

Ista affectione sublata, argumentum non est; mutata, non est idem; sed ipsum quoque mutatur.

Ex

Ad arguendum autem, i. e. ostendendum, explicandum, probandum aliquid. Sic juxta illud tritum, "degeneres animos timor arguit," Eneid 4: et illud Ovidii; "Apparet virtus, arguiturque malis." plicare autem et probare etiam simplicis argumenti propria atque primaria vis est, unde aliud ex alio sequi, vel non sequi, i. e. uno posito, alterum poni vel non poni primitus judicatur: quod de inductione quidem recte monuit Baconus noster, de Augment. Scient. 1. 5, c. 4, “uno eodemque mentis opere, illud quod quæritur, et inveniri et judicari ;" sed hoc de singulis argumentis simplicibus non minus verum est.

Ex quo etiam sequitur, judicium non esse alteram logice partem, sed quasi effectum utriusque partis

« PreviousContinue »