Page images
PDF
EPUB

dam, fteriliorem, montibusque horridam hodiernae Siculiae regionem, fertilioribus Hun gariae fua etiam virtute fubiugatae plagis, praehabere voluiffe. Itaque pars alia Atilanorum porro etiam fuis in fedibus perftitit, Pacinacitis feu Chunis, atque Cumanis coniuncta dum denique cladium, quas fiue a Graecis, fiue a Bulgaris faepius perpefli erant, pertaefi, bona Stephani II. gratia circa A. 1121. in extremos Tranffiluanarum partium 1121. ab incolis forte tunc defertarum fines transiere. Ab hoc igitur Stephano rege non regales modo terras, quas colerent, verum ampliffima etiam ac ceteris regni nobilibus paria accepere priuilegia, ea tamen cum conditione: vt limites, quos infederant, aduerfus quosuis hoftes virtute fua tuerentur. Atque ab hac limitum cuftodia nouae huic coloniae noua appellatio Székely indita fuit. Vox enim haec olim apud Hungaros montium cuftodes defignabat (a). Cui muneri quoniam praeclare femper refpondere Székelli, feu Siculi, ac praeterea illuftria bellicae fortitudinis non femel edidere fpecimina, cum ab aliis regibus, tum vero imprimis a Bela, IV. eximia accepere priuilegia (b). Pecu

(a) Primus id obferuauit cl. Timon. in Imag. nou. Hung pag. 98. Nos ipfi in autographo Belae IV. A. 1256, quo fundationales Tyrnauienfium S. Clarae fororum A. 1247 datas confirmat, me tisque auget, diferte legimus montium Morauiam verfas cuftodes Székellos appellari.

(b) Cl. Timon in Imag. nou, Hung. pag. 98.

liaribus porro, ac a cetera Hungaria diftincris iuribus, legibusque et viuebant, et regebantur: id quod validum fane argumentum eft, Siculorum noftrorum maiores non fub Arpado, fed pofterius ad Hungaros tranfiiffe. Tributum nemini: nec regi, nec aliis vnquam pendebant Siculi, praeterquam quod, cum rex coronatus eft, aut coniugem duxit, aut filius denique ei natus fuit, viritim fingulos boues regi offerre confueuerint (a). Quam frequens ineunte feculo XVI. fuerit Siculorum gens, vel inde colligitur, quod

Nicolaus Olabus afferat, quinquaginta armatorum millia ex eis aetate fua facile confcribi, educique potuiffe (b). Singulae Siculorum fedes fingulos habent iudices regios: toti autem genti comitis Siculorum titulo praeerat Wayuoda Tranffiluaniae. Ex quo autem regnum hoc ad S. coronae obfequium poftliminio rediit, reges ipfos fuos venerantur comites. Cumani, qui terras, et praedia, quae regum olim iuris erant, cis, et vltra Tibifcum tenent hodie, pofteri funt Pacinacitarum, quos Chunos, Cumanosque chronica noftra appellant; qui duobus, et amplius feculis in Moldauia dominantes, focii interdum, amicique fuere Hungarorum; interdum autem infeftis fignis in eorum fines incurrebant. Scythica hos etiam origine fatos, vel idem cum Hungaris idioma fatis, fuper,

(a) Olahus in Atila cap. XVIII. pag. 196.
(b) Idem dem pag. 195.

que demonftrat (a). Nonnulli ex Pacinacitis Cumanis fub D. Ladislao rege A. 1086. victi, 1086, captique non vitae modo gratiam; verum opimas etiam, vnde viuerent terras accepere. Alii Tataro duce, maiore iam numero fub Stepbano II. circa A. 1124. cum coniugibus, 1124 liberis, et vniuerfis facultatibus fuis appulfi, fertiliffimos vltra Tibifcum campos, vbi hodie Cumania maior, infedere. Poftréma deHique Cumanorum in Hungariam transmigratio facta fub Bela IV. A. 1239. ductore eo- 1239. rumdem rege Kutbeno, quibus perampla circum Peftinum regio ,quae Cumania minor audit, affignata fuit. Porro cum pofteriores hi Cumani arcuum, et pharetrarum tractan darum peritia Hungaris antecellerent, hocque armorum genere non vna vice, maximum ad victoriam de hoftibus reportandam momenti attulerint, placuit regibus noftris, partem aliquam Cumanorum deligere, qui fpeciatim arcubus, et pharetris rem bella agerent: Hi Hungarica lingua Iáz, quod fagittarium fignificat, dicti funt, vnde etiam

(a) Conftantinus Porphyrogenita meminit tribum vnam Pacinacitarum ob infignem fortitudinem pa. tria lingua Kankar appellatam fuiffe. Kankar au tem Hungaris etiam nil aliud, quam mafculum, feu virile brachium denotat: loca ipfa, quae Cu mani in Hungaria tenent, Hungaricis infigniuntur nominibus nullius denique alterius, quain Hua, garicae linguae apud Cumanos Pacinacitarum po, fteros veftigium reperitur. Confule Notit, rer, Hang, edit, fecundae part. I. pag. 37.

eis Iázonum, et Táxigum appellatio adhaefit; non abfimiliter a pharetrarum vfu, pharetrarii, a baliftis, baliftarii, baliftei, ac etiam Philiftei, cum in regum diplomatibus, tum vero apud fcriptores compellantur (a). Iidem hi terram Zagyuam inter, ac Tibifcum flumen fitam, vbi hodie Iazygia eft, regum gratia colendam obtinuere. Vnde nullo iam negotio refellas eos, qui Iazyges noftros a veteribus Metanaftis, Slauicae originis populis, deriuare funt conati. Cumani, et Iazyges peculiaribus femper legibus, et inftitutis apud nos vixere, ac inde a Belae IV. aetate regni Hungariae palatinum fub titulo iudicis Cumanorum, et Iazygum moderatorem habent. Tartari Cumanis olim, cum adhuc in Moldauia degebant, contermini, 1241. quid Hungariae Bela IV. imperante A. 1241. et duobus fequentibus damni intulerint, notius eft, quam vt explicari oporteat (b). Iidem redeunte praedarum, quas tum ege1285. rant memoria, circa A, 1285. fub Ladislao IV. ad depopulandam Hungariam iterum redierant, verum alio longe, quam fperarant, euentu; pefte enim, et fame diminuti, ac per Hungaros non vna clade attriti, cum de fecuro domum reditu defperarent, fuppli

(a) Argumentum hoc multiplici eruditione, et diplomatum apparatu illuftratum leges in Hung. diplom, doctiffimi viri Stephani Kaprinai Part. II. pag. 313.

(b) Vide M. Rogerii carmen miferabile inter fcriptores rer. Hung Tom. I.

ces facti, id demum agentibus Cumanis, ah eodem rege impetrarunt, vt iis conterminas, incolisque vacuas plagas occuparent, ferui deinceps Hungarorum futuri: quo etiam tempore abolito Tartarorum nomine, Neugari, feu Neoungari dici coeperunt (a). Induftria omnis adhibita, vt ferox hic populus fuaui Euangelicae legis iugo affuefceret, verum fat diu pios regum noftrorum conatus lufit, dum denique Ludouico M. imperante gens vniuerfa vna cum refiduis adhuc Cumanis Chrifto adiuncta fuit (b). Quamdiu hofpites hi gentiles erant, caedibus, et rapinis in Hungaros impune graffabantur, idque eo li berius, quod Ladislaus IV. rex non iam cum folis Cumanis, verum cum ipfis adeo Neugaris Tartaris familiarem coluerit confuetudinem: verum et hi demum cum agrefti Hungarorum plebe in vnam gentem abeuntes, fenfim nomen ipfum Tartarorum, et Neugarorum amifere. Ifmaelitae, quos chronica noftra etiam Saracenos vocant, Graecis Chalifii, e Perfide oriundi, genus fuum ad Ismaëlem Abrahami ex Agar ancilla filium referebant. Mahometanis ritibus addicti, circumcifione vtebantur, ac a fuilla carne abftine

(a) Neugarorum meminit diploma Andreae III. A. 1290. quod ex autographo edidit Cl. Wagner Analector. Scepufii part. I. pag. 393. literae item Honorii IV. et Nicol. iIV. PP. A. 1287, et A. 1288. in Annal. reg. Hung. ad hos annos.

(b) Chronicon Turotzii cap. XLVI, Timon in Imag. nou. Hung. cap. XIV.

« PreviousContinue »