Page images
PDF
EPUB

bant. Magnam Ifmaelitarum multitudinem fub Toxo duce in Hungariam veniffe, caftrumque Peft cum vicina regione ad habitan dum obtinuiffe, iam alias ex anonymo Belae regis notario meminimus (a); potiffimum autem in Tsepelia infula propagati funt, vbi etiam patris fui Abrahami memoriae templum ab eis dedicatum fuiffe didicimus. Quamuis multi ex Ifmaelitis cura D. Stephani, baptifmum fufceperint, quosdam nihilominus ritus patrios etiam tum pertinaciter retinuere: vt adeo per Colomannum regem ad eos abiiciendos, ac nominatim carnem fuillam manducandam, feueris poenis adigendi fuerint: quin etiam, quo efficacius ab auitis fuperftitionibus abftraherentur, ea tum lex lata fuit, vt Ifmaelitae viri non alias, quam Chriftianas coniuges; feminae vero Chriftianos acciperent maritos (b). At enim quaecumque demum legum feueritas, et regum vigilantia fat diu inutilis fuit. Andrea II. imperante, Ifmaelitae magno iterum numero quaeftus caufa, ex oriente in Hungariam penetrauerant, initaque cum Iudaeis fo cietate, ad eam peruenere potentiam; vt bonis, ac prouentibus camerae adminiftrandis, tributis item, ac vectigalibus per regnum colligendis illi foli praeficerentur (c).

(a) Anonymus, cap. LVII.

(b) Colomanni decret. lib. I. cap. XLVI. et fequ. S. Ladislai decret. lib. I. cap. IX. (c) Huc pertinet bullae aureae art. XXIV.

[ocr errors]

Comi

tes camerarii, monetarum, falinarii, et tributarii

Ladislai IV. aetate nondum Ifmaelitas omnes Chriftianos fuiffe vel illud argumento eft, quod Myzen, feu Moyfen palatinum ex Ifmaelita Saraceno Chriftianum factum chronica memorent (a). Ceterum exeunte feculo XIII. ipfa Ifmaelitarum appellatio obliterata fuit. Walachis nomen indidere Slaui, a quibus hodiedum Itali Wach vocantur. Ipfi fe fe Rumunos, feu Romanos appellant: neque immerito; progenies enim funt earum coloniarum, quas Romani, cum Daciae magnae imperarent, e variis Italiae locis eo deduxere. Ipfum idioma Walachorum affine eft agrefti Italico, deprauatum fcilicet per connubia, et quotidianam cum Slauicis populis Daciae olim incolis confuetudinem (b). Tranffiluaniam iam tum, cum Arpadiani Hungari eo aduenere, Walachi coluere (c), ac in hodiernum vfque diem magnam eius partem occupant agriculturae potiffimum dediti: inde in vicinam Hungariam paulo ferius per terreftres dominos euocati fùnt, qui vt

nobiles regni noftri fint, Ifmaelitae et Iudaei fieri non poffint. Confule item literas Roberti archi epifcopi Strigonienfis A. 1232. editas in Annal, reg. Hung. ad h. a.

(a) In Turotzii cap. LXXXI. fupplet nota ex chro nico Budenfi translata: Myze palatinus olim Saracenus, tunc tamen gratiam baptismatis confecutus. (b) Vide Imag. nou. Hung. cap. XV. item editas haud ita pridem de lingua, moribus, et ritibus Walachorum epiftolas Cl. Griffelini.

(c) Anonymus Belae notarius cap. XXIV. et XXV,

folitudinem, ditionibus fuis per Ottomannos illatam, farcirent, Walachos e Tranfiluania accerfere neceffe habuerunt. Armenos quidem vetuftiore iam aeuo in Hungariam immigraffe, chronicon noftrum fidem facit (a), verum illi, qui non contemnendo numero, hodie Tranffiluaniam inhabitant, ferius iam, fub Tranffiluaniae principibus fuperiore potiffimum feculo appulere. Illyrici labii populos Arpadi tempore inferiores regni partes: coluiffe (6), variisque aetatibus e vicina Seruia, Boffnia, Rafcia, et Bulgaria, praefertim fub Sigismundo imperatore ad nos conuolaffe, certum eft, illorum nihilominus, quos hodie Rafcios, aut Rafcianos dicimus, pars potior nonnifi Turcis in Hungaria dominantibus, atque his regno exactis, fub Leopoldo, et Carolo VI. caefaribus domicilium iftic fixiffe, notius eft, quam vt probari oporteat (c). Quantum autem virium a numerofa hac gente Hungaris accefferit, facile quisque arbitrabitur. De Slauis non eft, cur pluribus hic difceptemus: quando conftat, inde a mari Balthico vfque Adriaticum, populos omnes Slauici fuille idiomatis. lidem in aduentu Hungarorum Transdanubianam, quae Pannonia fuit, et Cisdanubianam, , quae ad magnam Morauiam per

(a) Chronicon Turotzii cap. XXII.

(b) Anonymus Belae notarius cap. XL,

(e) Infpice Cl Kerchelich Notit. praelim. pag. 433.

tinebat, regiones coluere (a), vt adeo Slaui vetuftiffimi fint regni, quod nunc Hungariam dicimus, incolae. Qui hos inter nobilitate eminebant, iam fub Arpado duce in vnam cum Hungaris gentem, cooptati erant; plebs autem vt ante, rus colere, dominisque feruire iuffa. Quamquam iam inde a Coloman ni regis temporibus nouae nonnumquam Slauorum coloniae Hungariam fubiere (b); vnde ratio reddi poteft, cur idioma Slauicum non modo non interierit; verum hodie etiam magna Hungariae parte obtineat. Ceterum omnium maxime, memorabilis facta eft acceffio per repetitam aliquoties Saxonum et Teutonum partim ex Flandria, et Mifnia, partim ex Thuringia et Rheno in Hungariam immigrationem (c). Sub fancto rege Stephano, qui peculiari ftudio exteros et euocabat, et fingulari fouebat benignitate, multas Saxonum colonias, cum ad terras regales habitandas, tum vero ad excolendos montes metalliferos adueniffe dubitari nequit, per quos nominatim Szathmár Némethi, et Beregszáfzum condita fuiffe conftat. In Tranfiluaniam A. 1141. per Geifam II. euocati, bien- 1141. nio poft affignatas fibi, regii tum iuris, terras infederunt (d). Verum cum contra da

(a) Anonymus Belae notarius cap. XXXIII. XXXV. et fequ.

(b) Colomanni decret. lib. I. cap. LXXX. Analector. Scepufii part. I. pag. 80.

(c) Chronicon Turotzii cap. XXII.

(d) Fidem facit infcriptio templi Coronenfis A. 1143.

Geifa II. quus Andreae regis Saxones euocauis in

1224.

tam fibi initio fidem, libertate hofpitibus communi fenfim fpoliari, opprimique coepiffent, Andreas II. Saxones Tranffiluanos, per feptem fedes, quas Sibenburg appellarunt, diuifos, a regni magiftratuum iurisdictione exemit, feparatumque deinceps corpus conftituere voluit: dato fingulis fedibus regio iudice et, qui toti genti praeeffet, nationis comite: reftitutis denique priftinae libertati, militandi, tributa foli regi pendendi, ac viuendi leges praefcripfit: quae omnia folenni diplomate A. 1224. edito complexus fuit (a). Noua rurfus Teutonum fupplementa fub eodem fortaffe Geifa II. aut Bela III. rege auxere Tranffiluaniam, per quos Bifztricienfis, et Coronenfis diftrictus habitari coepit (b). In Scepufium iisdem haud dubie temporibus Teutones aduenere, potiffimum tamen fub Bela IV. ingens eorumdem multitudo eodem deducta fuit, quibus priuilegia hofpitibus propria Stephanus V. rex

Tranfiluaniam. Timon affirmat eisdem A. 1142. priuilegium a Geifa conceffum. In Imag. nou. Hung. cap. X. pag. 85. fed hos non tam e Saxonia, quain ex Flandria ortos fuiffe conftat ex Cl. Pray. differt. VII. pag. 165. et Cl. Katona

ad h. a.

(a) Diploma hoc Saxonibus datum, notis iuridicis,
et criticis illuftratum, reperies in libello cui titu-
lus: Andreas II. dictus Hierofolymitanus Saxonum
in Transfiluania libertatis affertor. laurini 1751.
(b). De his aliisque Saxonibus Tranffiluanis confule
hiCor. criticam regum Hung. Cl. Stephani Katona
ad A, 1143. pag. 552. et alios ibidem citatos.

« PreviousContinue »